Genesis

 

Ge 1:1 in principio creavit Deus caelum et terram
Ge 1:2 terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi et
spiritus Dei ferebatur super aquas
Ge 1:3 dixitque Deus fiat lux et facta est lux
Ge 1:4 et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit lucem ac tenebras
Ge 1:5 appellavitque lucem diem et tenebras noctem factumque est vespere et
mane dies unus
Ge 1:6 dixit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas
ab aquis
Ge 1:7 et fecit Deus firmamentum divisitque aquas quae erant sub firmamento
ab his quae erant super firmamentum et factum est ita
Ge 1:8 vocavitque Deus firmamentum caelum et factum est vespere et mane
dies secundus
Ge 1:9 dixit vero Deus congregentur aquae quae sub caelo sunt in locum unum
et appareat arida factumque est ita
Ge 1:10 et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit
maria et vidit Deus quod esset bonum
Ge 1:11 et ait germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum
pomiferum faciens fructum iuxta genus suum cuius semen in semet ipso
sit super terram et factum est ita
Ge 1:12 et protulit terra herbam virentem et adferentem semen iuxta genus suum
lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem secundum
speciem suam et vidit Deus quod esset bonum
Ge 1:13 factumque est vespere et mane dies tertius
Ge 1:14 dixit autem Deus fiant luminaria in firmamento caeli ut dividant diem ac
noctem et sint in signa et tempora et dies et annos
Ge 1:15 ut luceant in firmamento caeli et inluminent terram et factum est ita
Ge 1:16 fecitque Deus duo magna luminaria luminare maius ut praeesset diei et
luminare minus ut praeesset nocti et stellas
Ge 1:17 et posuit eas in firmamento caeli ut lucerent super terram
Ge 1:18 et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras et vidit Deus
quod esset bonum
Ge 1:19 et factum est vespere et mane dies quartus
Ge 1:20 dixit etiam Deus producant aquae reptile animae viventis et volatile
super terram sub firmamento caeli
Ge 1:21 creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque
motabilem quam produxerant aquae in species suas et omne volatile
secundum genus suum et vidit Deus quod esset bonum
Ge 1:22 benedixitque eis dicens crescite et multiplicamini et replete aquas maris
avesque multiplicentur super terram
Ge 1:23 et factum est vespere et mane dies quintus
Ge 1:24 dixit quoque Deus producat terra animam viventem in genere suo
iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas factumque est
ita
Ge 1:25 et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta et omne reptile
terrae in genere suo et vidit Deus quod esset bonum
Ge 1:26 et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et
praesit piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae
omnique reptili quod movetur in terra
Ge 1:27 et creavit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavit
illum masculum et feminam creavit eos
Ge 1:28 benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini et replete terram
et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et
universis animantibus quae moventur super terram
Ge 1:29 dixitque Deus ecce dedi vobis omnem herbam adferentem semen super
terram et universa ligna quae habent in semet ipsis sementem generis sui
ut sint vobis in escam
Ge 1:30 et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis quae
moventur in terra et in quibus est anima vivens ut habeant ad vescendum
et factum est ita
Ge 1:31 viditque Deus cuncta quae fecit et erant valde bona et factum est vespere
et mane dies sextus
Ge 2:1 igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis ornatus eorum
Ge 2:2 conplevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat et requievit die
septimo ab universo opere quod patrarat
Ge 2:3 et benedixit diei septimo et sanctificavit illum quia in ipso cessaverat ab
omni opere suo quod creavit Deus ut faceret
Ge 2:4 istae generationes caeli et terrae quando creatae sunt in die quo fecit
Dominus Deus caelum et terram
Ge 2:5 et omne virgultum agri antequam oreretur in terra omnemque herbam
regionis priusquam germinaret non enim pluerat Dominus Deus super
terram et homo non erat qui operaretur terram
Ge 2:6 sed fons ascendebat e terra inrigans universam superficiem terrae
Ge 2:7 formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae et inspiravit in
faciem eius spiraculum vitae et factus est homo in animam viventem
Ge 2:8 plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio in quo
posuit hominem quem formaverat
Ge 2:9 produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad
vescendum suave lignum etiam vitae in medio paradisi lignumque
scientiae boni et mali
Ge 2:10 et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad inrigandum paradisum qui
inde dividitur in quattuor capita
Ge 2:11 nomen uni Phison ipse est qui circuit omnem terram Evilat ubi nascitur
aurum
Ge 2:12 et aurum terrae illius optimum est ibique invenitur bdellium et lapis
onychinus
Ge 2:13 et nomen fluvio secundo Geon ipse est qui circuit omnem terram
Aethiopiae
Ge 2:14 nomen vero fluminis tertii Tigris ipse vadit contra Assyrios fluvius
autem quartus ipse est Eufrates
Ge 2:15 tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso voluptatis
ut operaretur et custodiret illum
Ge 2:16 praecepitque ei dicens ex omni ligno paradisi comede
Ge 2:17 de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas in quocumque enim die
comederis ex eo morte morieris
Ge 2:18 dixit quoque Dominus Deus non est bonum esse hominem solum
faciamus ei adiutorium similem sui
Ge 2:19 formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terrae et
universis volatilibus caeli adduxit ea ad Adam ut videret quid vocaret ea
omne enim quod vocavit Adam animae viventis ipsum est nomen eius
Ge 2:20 appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia et universa
volatilia caeli et omnes bestias terrae Adam vero non inveniebatur
adiutor similis eius
Ge 2:21 inmisit ergo Dominus Deus soporem in Adam cumque obdormisset tulit
unam de costis eius et replevit carnem pro ea
Ge 2:22 et aedificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in mulierem
et adduxit eam ad Adam
Ge 2:23 dixitque Adam hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea haec
vocabitur virago quoniam de viro sumpta est
Ge 2:24 quam ob rem relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit uxori
suae et erunt duo in carne una
Ge 2:25 erant autem uterque nudi Adam scilicet et uxor eius et non erubescebant
Ge 3:1 sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terrae quae fecerat
Dominus Deus qui dixit ad mulierem cur praecepit vobis Deus ut non
comederetis de omni ligno paradisi
Ge 3:2 cui respondit mulier de fructu lignorum quae sunt in paradiso vescemur
Ge 3:3 de fructu vero ligni quod est in medio paradisi praecepit nobis Deus ne
comederemus et ne tangeremus illud ne forte moriamur
Ge 3:4 dixit autem serpens ad mulierem nequaquam morte moriemini
Ge 3:5 scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo aperientur
oculi vestri et eritis sicut dii scientes bonum et malum
Ge 3:6 vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum
oculis aspectuque delectabile et tulit de fructu illius et comedit deditque
viro suo qui comedit
Ge 3:7 et aperti sunt oculi amborum cumque cognovissent esse se nudos
consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata
Ge 3:8 et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram
post meridiem abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in
medio ligni paradisi
Ge 3:9 vocavitque Dominus Deus Adam et dixit ei ubi es
Ge 3:10 qui ait vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem et
abscondi me
Ge 3:11 cui dixit quis enim indicavit tibi quod nudus esses nisi quod ex ligno de
quo tibi praeceperam ne comederes comedisti
Ge 3:12 dixitque Adam mulier quam dedisti sociam mihi dedit mihi de ligno et
comedi
Ge 3:13 et dixit Dominus Deus ad mulierem quare hoc fecisti quae respondit
serpens decepit me et comedi
Ge 3:14 et ait Dominus Deus ad serpentem quia fecisti hoc maledictus es inter
omnia animantia et bestias terrae super pectus tuum gradieris et terram
comedes cunctis diebus vitae tuae
Ge 3:15 inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius ipsa
conteret caput tuum et tu insidiaberis calcaneo eius
Ge 3:16 mulieri quoque dixit multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos in
dolore paries filios et sub viri potestate eris et ipse dominabitur tui
Ge 3:17 ad Adam vero dixit quia audisti vocem uxoris tuae et comedisti de ligno
ex quo praeceperam tibi ne comederes maledicta terra in opere tuo in
laboribus comedes eam cunctis diebus vitae tuae
Ge 3:18 spinas et tribulos germinabit tibi et comedes herbas terrae
Ge 3:19 in sudore vultus tui vesceris pane donec revertaris in terram de qua
sumptus es quia pulvis es et in pulverem reverteris
Ge 3:20 et vocavit Adam nomen uxoris suae Hava eo quod mater esset
cunctorum viventium
Ge 3:21 fecit quoque Dominus Deus Adam et uxori eius tunicas pellicias et induit
eos
Ge 3:22 et ait ecce Adam factus est quasi unus ex nobis sciens bonum et malum
nunc ergo ne forte mittat manum suam et sumat etiam de ligno vitae et
comedat et vivat in aeternum
Ge 3:23 emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis ut operaretur terram de
qua sumptus est
Ge 3:24 eiecitque Adam et conlocavit ante paradisum voluptatis cherubin et
flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitae
Ge 4:1 Adam vero cognovit Havam uxorem suam quae concepit et peperit Cain
dicens possedi hominem per Dominum
Ge 4:2 rursusque peperit fratrem eius Abel fuit autem Abel pastor ovium et Cain
agricola
Ge 4:3 factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terrae
munera Domino
Ge 4:4 Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum et
respexit Dominus ad Abel et ad munera eius
Ge 4:5 ad Cain vero et ad munera illius non respexit iratusque est Cain
vehementer et concidit vultus eius
Ge 4:6 dixitque Dominus ad eum quare maestus es et cur concidit facies tua
Ge 4:7 nonne si bene egeris recipies sin autem male statim in foribus peccatum
aderit sed sub te erit appetitus eius et tu dominaberis illius
Ge 4:8 dixitque Cain ad Abel fratrem suum egrediamur foras cumque essent in
agro consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum
Ge 4:9 et ait Dominus ad Cain ubi est Abel frater tuus qui respondit nescio num
custos fratris mei sum
Ge 4:10 dixitque ad eum quid fecisti vox sanguinis fratris tui clamat ad me de
terra
Ge 4:11 nunc igitur maledictus eris super terram quae aperuit os suum et suscepit
sanguinem fratris tui de manu tua
Ge 4:12 cum operatus fueris eam non dabit tibi fructus suos vagus et profugus
eris super terram
Ge 4:13 dixitque Cain ad Dominum maior est iniquitas mea quam ut veniam
merear
Ge 4:14 ecce eicis me hodie a facie terrae et a facie tua abscondar et ero vagus et
profugus in terra omnis igitur qui invenerit me occidet me
Ge 4:15 dixitque ei Dominus nequaquam ita fiet sed omnis qui occiderit Cain
septuplum punietur posuitque Dominus Cain signum ut non eum
interficeret omnis qui invenisset eum
Ge 4:16 egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra profugus ad
orientalem plagam Eden
Ge 4:17 cognovit autem Cain uxorem suam quae concepit et peperit Enoch et
aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Enoch
Ge 4:18 porro Enoch genuit Irad et Irad genuit Maviahel et Maviahel genuit
Matusahel et Matusahel genuit Lamech
Ge 4:19 qui accepit uxores duas nomen uni Ada et nomen alteri Sella
Ge 4:20 genuitque Ada Iabel qui fuit pater habitantium in tentoriis atque
pastorum
Ge 4:21 et nomen fratris eius Iubal ipse fuit pater canentium cithara et organo
Ge 4:22 Sella quoque genuit Thubalcain qui fuit malleator et faber in cuncta
opera aeris et ferri soror vero Thubalcain Noemma
Ge 4:23 dixitque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae audite vocem meam
uxores Lamech auscultate sermonem meum quoniam occidi virum in
vulnus meum et adulescentulum in livorem meum
Ge 4:24 septuplum ultio dabitur de Cain de Lamech vero septuagies septies
Ge 4:25 cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam et peperit filium vocavitque
nomen eius Seth dicens posuit mihi Deus semen aliud pro Abel quem
occidit Cain
Ge 4:26 sed et Seth natus est filius quem vocavit Enos iste coepit invocare nomen
Domini
Ge 5:1 hic est liber generationis Adam in die qua creavit Deus hominem ad
similitudinem Dei fecit illum
Ge 5:2 masculum et feminam creavit eos et benedixit illis et vocavit nomen
eorum Adam in die qua creati sunt
Ge 5:3 vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et
imaginem suam vocavitque nomen eius Seth
Ge 5:4 et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth octingenti anni genuitque
filios et filias
Ge 5:5 et factum est omne tempus quod vixit Adam anni nongenti triginta et
mortuus est
Ge 5:6 vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos
Ge 5:7 vixitque Seth postquam genuit Enos octingentis septem annis genuitque
filios et filias
Ge 5:8 et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum et
mortuus est
Ge 5:9 vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan
Ge 5:10 post cuius ortum vixit octingentis quindecim annis et genuit filios et
filias
Ge 5:11 factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum et
mortuus est
Ge 5:12 vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malalehel
Ge 5:13 et vixit Cainan postquam genuit Malalehel octingentos quadraginta
annos genuitque filios et filias
Ge 5:14 et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni et mortuus est
Ge 5:15 vixit autem Malalehel sexaginta quinque annos et genuit Iared
Ge 5:16 et vixit Malalehel postquam genuit Iared octingentis triginta annis et
genuit filios et filias
Ge 5:17 et facti sunt omnes dies Malalehel octingenti nonaginta quinque anni et
mortuus est
Ge 5:18 vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Enoch
Ge 5:19 et vixit Iared postquam genuit Enoch octingentos annos et genuit filios et
filias
Ge 5:20 et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni et mortuus est
Ge 5:21 porro Enoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam
Ge 5:22 et ambulavit Enoch cum Deo postquam genuit Mathusalam trecentis
annis et genuit filios et filias
Ge 5:23 et facti sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque anni
Ge 5:24 ambulavitque cum Deo et non apparuit quia tulit eum Deus
Ge 5:25 vixit quoque Mathusalam centum octoginta septem annos et genuit
Lamech
Ge 5:26 et vixit Mathusalam postquam genuit Lamech septingentos octoginta
duos annos et genuit filios et filias
Ge 5:27 et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni et
mortuus est
Ge 5:28 vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium
Ge 5:29 vocavitque nomen eius Noe dicens iste consolabitur nos ab operibus et
laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus
Ge 5:30 vixitque Lamech postquam genuit Noe quingentos nonaginta quinque
annos et genuit filios et filias
Ge 5:31 et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni et
mortuus est
Ge 5:32 Noe vero cum quingentorum esset annorum genuit Sem et Ham et Iafeth
Ge 6:1 cumque coepissent homines multiplicari super terram et filias
procreassent
Ge 6:2 videntes filii Dei filias eorum quod essent pulchrae acceperunt uxores
sibi ex omnibus quas elegerant
Ge 6:3 dixitque Deus non permanebit spiritus meus in homine in aeternum quia
caro est eruntque dies illius centum viginti annorum
Ge 6:4 gigantes autem erant super terram in diebus illis postquam enim ingressi
sunt filii Dei ad filias hominum illaeque genuerunt isti sunt potentes a
saeculo viri famosi
Ge 6:5 videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra et cuncta
cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore
Ge 6:6 paenituit eum quod hominem fecisset in terra et tactus dolore cordis
intrinsecus
Ge 6:7 delebo inquit hominem quem creavi a facie terrae ab homine usque ad
animantia a reptili usque ad volucres caeli paenitet enim me fecisse eos
Ge 6:8 Noe vero invenit gratiam coram Domino
Ge 6:9 hae generationes Noe Noe vir iustus atque perfectus fuit in
generationibus suis cum Deo ambulavit
Ge 6:10 et genuit tres filios Sem Ham et Iafeth
Ge 6:11 corrupta est autem terra coram Deo et repleta est iniquitate
Ge 6:12 cumque vidisset Deus terram esse corruptam omnis quippe caro
corruperat viam suam super terram
Ge 6:13 dixit ad Noe finis universae carnis venit coram me repleta est terra
iniquitate a facie eorum et ego disperdam eos cum terra
Ge 6:14 fac tibi arcam de lignis levigatis mansiunculas in arca facies et bitumine
linies intrinsecus et extrinsecus
Ge 6:15 et sic facies eam trecentorum cubitorum erit longitudo arcae
quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius
Ge 6:16 fenestram in arca facies et in cubito consummabis summitatem ostium
autem arcae pones ex latere deorsum cenacula et tristega facies in ea
Ge 6:17 ecce ego adducam diluvii aquas super terram ut interficiam omnem
carnem in qua spiritus vitae est subter caelum universa quae in terra sunt
consumentur
Ge 6:18 ponamque foedus meum tecum et ingredieris arcam tu et filii tui uxor tua
et uxores filiorum tuorum tecum
Ge 6:19 et ex cunctis animantibus universae carnis bina induces in arcam ut
vivant tecum masculini sexus et feminini
Ge 6:20 de volucribus iuxta genus suum et de iumentis in genere suo et ex omni
reptili terrae secundum genus suum bina de omnibus ingredientur tecum
ut possint vivere
Ge 6:21 tolles igitur tecum ex omnibus escis quae mandi possunt et conportabis
apud te et erunt tam tibi quam illis in cibum
Ge 6:22 fecit ergo Noe omnia quae praeceperat illi Deus
Ge 7:1 dixitque Dominus ad eum ingredere tu et omnis domus tua arcam te
enim vidi iustum coram me in generatione hac
Ge 7:2 ex omnibus animantibus mundis tolle septena septena masculum et
feminam de animantibus vero non mundis duo duo masculum et
feminam
Ge 7:3 sed et de volatilibus caeli septena septena masculum et feminam ut
salvetur semen super faciem universae terrae
Ge 7:4 adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadraginta
diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam quam feci
de superficie terrae
Ge 7:5 fecit ergo Noe omnia quae mandaverat ei Dominus
Ge 7:6 eratque sescentorum annorum quando diluvii aquae inundaverunt super
terram
Ge 7:7 et ingressus est Noe et filii eius uxor eius et uxores filiorum eius cum eo
in arcam propter aquas diluvii
Ge 7:8 de animantibus quoque mundis et inmundis et de volucribus et ex omni
quod movetur super terram
Ge 7:9 duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam masculus et femina sicut
praeceperat Deus Noe
Ge 7:10 cumque transissent septem dies aquae diluvii inundaverunt super terram
Ge 7:11 anno sescentesimo vitae Noe mense secundo septimodecimo die mensis
rupti sunt omnes fontes abyssi magnae et cataractae caeli apertae sunt
Ge 7:12 et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta
noctibus
Ge 7:13 in articulo diei illius ingressus est Noe et Sem et Ham et Iafeth filii eius
uxor illius et tres uxores filiorum eius cum eis in arcam
Ge 7:14 ipsi et omne animal secundum genus suum universaque iumenta in genus
suum et omne quod movetur super terram in genere suo cunctumque
volatile secundum genus suum universae aves omnesque volucres
Ge 7:15 ingressae sunt ad Noe in arcam bina et bina ex omni carne in qua erat
spiritus vitae
Ge 7:16 et quae ingressa sunt masculus et femina ex omni carne introierunt sicut
praeceperat ei Deus et inclusit eum Dominus de foris
Ge 7:17 factumque est diluvium quadraginta diebus super terram et multiplicatae
sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra
Ge 7:18 vehementer inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terrae porro
arca ferebatur super aquas
Ge 7:19 et aquae praevaluerunt nimis super terram opertique sunt omnes montes
excelsi sub universo caelo
Ge 7:20 quindecim cubitis altior fuit aqua super montes quos operuerat
Ge 7:21 consumptaque est omnis caro quae movebatur super terram volucrum
animantium bestiarum omniumque reptilium quae reptant super terram
universi homines
Ge 7:22 et cuncta in quibus spiraculum vitae est in terra mortua sunt
Ge 7:23 et delevit omnem substantiam quae erat super terram ab homine usque ad
pecus tam reptile quam volucres caeli et deleta sunt de terra remansit
autem solus Noe et qui cum eo erant in arca
Ge 7:24 obtinueruntque aquae terras centum quinquaginta diebus
Ge 8:1 recordatus autem Deus Noe cunctarumque animantium et omnium
iumentorum quae erant cum eo in arca adduxit spiritum super terram et
inminutae sunt aquae
Ge 8:2 et clausi sunt fontes abyssi et cataractae caeli et prohibitae sunt pluviae
de caelo
Ge 8:3 reversaeque aquae de terra euntes et redeuntes et coeperunt minui post
centum quinquaginta dies
Ge 8:4 requievitque arca mense septimo vicesima septima die mensis super
montes Armeniae
Ge 8:5 at vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem decimo
enim mense prima die mensis apparuerunt cacumina montium
Ge 8:6 cumque transissent quadraginta dies aperiens Noe fenestram arcae quam
fecerat dimisit corvum
Ge 8:7 qui egrediebatur et revertebatur donec siccarentur aquae super terram
Ge 8:8 emisit quoque columbam post eum ut videret si iam cessassent aquae
super faciem terrae
Ge 8:9 quae cum non invenisset ubi requiesceret pes eius reversa est ad eum in
arcam aquae enim erant super universam terram extenditque manum et
adprehensam intulit in arcam
Ge 8:10 expectatis autem ultra septem diebus aliis rursum dimisit columbam ex
arca
Ge 8:11 at illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivae virentibus foliis
in ore suo intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram
Ge 8:12 expectavitque nihilominus septem alios dies et emisit columbam quae
non est reversa ultra ad eum
Ge 8:13 igitur sescentesimo primo anno primo mense prima die mensis inminutae
sunt aquae super terram et aperiens Noe tectum arcae aspexit viditque
quod exsiccata esset superficies terrae
Ge 8:14 mense secundo septima et vicesima die mensis arefacta est terra
Ge 8:15 locutus est autem Deus ad Noe dicens
Ge 8:16 egredere de arca tu et uxor tua filii tui et uxores filiorum tuorum tecum
Ge 8:17 cuncta animantia quae sunt apud te ex omni carne tam in volatilibus
quam in bestiis et in universis reptilibus quae reptant super terram educ
tecum et ingredimini super terram crescite et multiplicamini super eam
Ge 8:18 egressus est ergo Noe et filii eius uxor illius et uxores filiorum eius cum
eo
Ge 8:19 sed et omnia animantia iumenta et reptilia quae repunt super terram
secundum genus suum arcam egressa sunt
Ge 8:20 aedificavit autem Noe altare Domino et tollens de cunctis pecoribus et
volucribus mundis obtulit holocausta super altare
Ge 8:21 odoratusque est Dominus odorem suavitatis et ait ad eum nequaquam
ultra maledicam terrae propter homines sensus enim et cogitatio humani
cordis in malum prona sunt ab adulescentia sua non igitur ultra
percutiam omnem animantem sicut feci
Ge 8:22 cunctis diebus terrae sementis et messis frigus et aestus aestas et hiemps
nox et dies non requiescent
Ge 9:1 benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos crescite et
multiplicamini et implete terram
Ge 9:2 et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes
volucres caeli cum universis quae moventur in terra omnes pisces maris
manui vestrae traditi sunt
Ge 9:3 et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum quasi holera virentia
tradidi vobis omnia
Ge 9:4 excepto quod carnem cum sanguine non comedetis
Ge 9:5 sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum
bestiarum et de manu hominis de manu viri et fratris eius requiram
animam hominis
Ge 9:6 quicumque effuderit humanum sanguinem fundetur sanguis illius ad
imaginem quippe Dei factus est homo
Ge 9:7 vos autem crescite et multiplicamini et ingredimini super terram et
implete eam
Ge 9:8 haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo
Ge 9:9 ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos
Ge 9:10 et ad omnem animam viventem quae est vobiscum tam in volucribus
quam in iumentis et pecudibus terrae cunctis quae egressa sunt de arca et
universis bestiis terrae
Ge 9:11 statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra interficietur omnis
caro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium dissipans terram
Ge 9:12 dixitque Deus hoc signum foederis quod do inter me et vos et ad omnem
animam viventem quae est vobiscum in generationes sempiternas
Ge 9:13 arcum meum ponam in nubibus et erit signum foederis inter me et inter
terram
Ge 9:14 cumque obduxero nubibus caelum apparebit arcus meus in nubibus
Ge 9:15 et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente quae
carnem vegetat et non erunt ultra aquae diluvii ad delendam universam
carnem
Ge 9:16 eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor foederis
sempiterni quod pactum est inter Deum et inter omnem animam
viventem universae carnis quae est super terram
Ge 9:17 dixitque Deus Noe hoc erit signum foederis quod constitui inter me et
inter omnem carnem super terram
Ge 9:18 erant igitur filii Noe qui egressi sunt de arca Sem Ham et Iafeth porro
Ham ipse est pater Chanaan
Ge 9:19 tres isti sunt filii Noe et ab his disseminatum est omne hominum genus
super universam terram
Ge 9:20 coepitque Noe vir agricola exercere terram et plantavit vineam
Ge 9:21 bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo
Ge 9:22 quod cum vidisset Ham pater Chanaan verenda scilicet patris sui esse
nuda nuntiavit duobus fratribus suis foras
Ge 9:23 at vero Sem et Iafeth pallium inposuerunt umeris suis et incedentes
retrorsum operuerunt verecunda patris sui faciesque eorum aversae erant
et patris virilia non viderunt
Ge 9:24 evigilans autem Noe ex vino cum didicisset quae fecerat ei filius suus
minor
Ge 9:25 ait maledictus Chanaan servus servorum erit fratribus suis
Ge 9:26 dixitque benedictus Dominus Deus Sem sit Chanaan servus eius
Ge 9:27 dilatet Deus Iafeth et habitet in tabernaculis Sem sitque Chanaan servus
eius
Ge 9:28 vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis
Ge 9:29 et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum et
mortuus est
Ge 10:1 hae generationes filiorum Noe Sem Ham Iafeth natique sunt eis filii post
diluvium
Ge 10:2 filii Iafeth Gomer Magog et Madai Iavan et Thubal et Mosoch et Thiras
Ge 10:3 porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma
Ge 10:4 filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim
Ge 10:5 ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis unusquisque
secundum linguam et familias in nationibus suis
Ge 10:6 filii autem Ham Chus et Mesraim et Fut et Chanaan
Ge 10:7 filii Chus Saba et Hevila et Sabatha et Regma et Sabathaca filii Regma
Saba et Dadan
Ge 10:8 porro Chus genuit Nemrod ipse coepit esse potens in terra
Ge 10:9 et erat robustus venator coram Domino ab hoc exivit proverbium quasi
Nemrod robustus venator coram Domino
Ge 10:10 fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et Archad et Chalanne
in terra Sennaar
Ge 10:11 de terra illa egressus est Assur et aedificavit Nineven et plateas civitatis
et Chale
Ge 10:12 Resen quoque inter Nineven et Chale haec est civitas magna
Ge 10:13 at vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim Nepthuim
Ge 10:14 et Phetrusim et Cesluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim
Ge 10:15 Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum Ettheum
Ge 10:16 et Iebuseum et Amorreum Gergeseum
Ge 10:17 Eveum et Araceum Sineum
Ge 10:18 et Aradium Samariten et Amatheum et post haec disseminati sunt populi
Chananeorum
Ge 10:19 factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque
Gazam donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adama et Seboim
usque Lesa
Ge 10:20 hii filii Ham in cognationibus et linguis et generationibus terrisque et
gentibus suis
Ge 10:21 de Sem quoque nati sunt patre omnium filiorum Eber fratre Iafeth maiore
Ge 10:22 filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram
Ge 10:23 filii Aram Us et Hul et Gether et Mes
Ge 10:24 at vero Arfaxad genuit Sala de quo ortus est Eber
Ge 10:25 natique sunt Eber filii duo nomen uni Faleg eo quod in diebus eius divisa
sit terra et nomen fratris eius Iectan
Ge 10:26 qui Iectan genuit Helmodad et Saleph et Asarmoth Iare
Ge 10:27 et Aduram et Uzal Decla
Ge 10:28 et Ebal et Abimahel Saba
Ge 10:29 et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan
Ge 10:30 et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem
orientalem
Ge 10:31 isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus
suis
Ge 10:32 hae familiae Noe iuxta populos et nationes suas ab his divisae sunt
gentes in terra post diluvium
Ge 11:1 erat autem terra labii unius et sermonum eorundem
Ge 11:2 cumque proficiscerentur de oriente invenerunt campum in terra Sennaar
et habitaverunt in eo
Ge 11:3 dixitque alter ad proximum suum venite faciamus lateres et coquamus
eos igni habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro cemento
Ge 11:4 et dixerunt venite faciamus nobis civitatem et turrem cuius culmen
pertingat ad caelum et celebremus nomen nostrum antequam dividamur
in universas terras
Ge 11:5 descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrem quam
aedificabant filii Adam
Ge 11:6 et dixit ecce unus est populus et unum labium omnibus coeperuntque hoc
facere nec desistent a cogitationibus suis donec eas opere conpleant
Ge 11:7 venite igitur descendamus et confundamus ibi linguam eorum ut non
audiat unusquisque vocem proximi sui
Ge 11:8 atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras et
cessaverunt aedificare civitatem
Ge 11:9 et idcirco vocatum est nomen eius Babel quia ibi confusum est labium
universae terrae et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum
regionum
Ge 11:10 hae generationes Sem Sem centum erat annorum quando genuit Arfaxad
biennio post diluvium
Ge 11:11 vixitque Sem postquam genuit Arfaxad quingentos annos et genuit filios
et filias
Ge 11:12 porro Arfaxad vixit triginta quinque annos et genuit Sale
Ge 11:13 vixitque Arfaxad postquam genuit Sale trecentis tribus annis et genuit
filios et filias
Ge 11:14 Sale quoque vixit triginta annis et genuit Eber
Ge 11:15 vixitque Sale postquam genuit Eber quadringentis tribus annis et genuit
filios et filias
Ge 11:16 vixit autem Eber triginta quattuor annis et genuit Faleg
Ge 11:17 et vixit Eber postquam genuit Faleg quadringentis triginta annis et genuit
filios et filias
Ge 11:18 vixit quoque Faleg triginta annis et genuit Reu
Ge 11:19 vixitque Faleg postquam genuit Reu ducentis novem annis et genuit
filios et filias
Ge 11:20 vixit autem Reu triginta duobus annis et genuit Sarug
Ge 11:21 vixitque Reu postquam genuit Sarug ducentis septem annis et genuit
filios et filias
Ge 11:22 vixit vero Sarug triginta annis et genuit Nahor
Ge 11:23 vixitque Sarug postquam genuit Nahor ducentos annos et genuit filios et
filias
Ge 11:24 vixit autem Nahor viginti novem annis et genuit Thare
Ge 11:25 vixitque Nahor postquam genuit Thare centum decem et novem annos et
genuit filios et filias
Ge 11:26 vixitque Thare septuaginta annis et genuit Abram et Nahor et Aran
Ge 11:27 hae sunt autem generationes Thare Thare genuit Abram et Nahor et Aran
porro Aran genuit Loth
Ge 11:28 mortuusque est Aran ante Thare patrem suum in terra nativitatis suae in
Ur Chaldeorum
Ge 11:29 duxerunt autem Abram et Nahor uxores nomen autem uxoris Abram
Sarai et nomen uxoris Nahor Melcha filia Aran patris Melchae et patris
Ieschae
Ge 11:30 erat autem Sarai sterilis nec habebat liberos
Ge 11:31 tulit itaque Thare Abram filium suum et Loth filium Aran filium filii sui
et Sarai nurum suam uxorem Abram filii sui et eduxit eos de Ur
Chaldeorum ut irent in terram Chanaan veneruntque usque Haran et
habitaverunt ibi
Ge 11:32 et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum et mortuus est in
Haran
Ge 12:1 dixit autem Dominus ad Abram egredere de terra tua et de cognatione
tua et de domo patris tui in terram quam monstrabo tibi
Ge 12:2 faciamque te in gentem magnam et benedicam tibi et magnificabo
nomen tuum erisque benedictus
Ge 12:3 benedicam benedicentibus tibi et maledicam maledicentibus tibi atque in
te benedicentur universae cognationes terrae
Ge 12:4 egressus est itaque Abram sicut praeceperat ei Dominus et ivit cum eo
Loth septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de
Haran
Ge 12:5 tulitque Sarai uxorem suam et Loth filium fratris sui universamque
substantiam quam possederant et animas quas fecerant in Haran et
egressi sunt ut irent in terram Chanaan cumque venissent in eam
Ge 12:6 pertransivit Abram terram usque ad locum Sychem usque ad convallem
Inlustrem Chananeus autem tunc erat in terra
Ge 12:7 apparuitque Dominus Abram et dixit ei semini tuo dabo terram hanc qui
aedificavit ibi altare Domino qui apparuerat ei
Ge 12:8 et inde transgrediens ad montem qui erat contra orientem Bethel tetendit
ibi tabernaculum suum ab occidente habens Bethel et ab oriente Ai
aedificavit quoque ibi altare Domino et invocavit nomen eius
Ge 12:9 perrexitque Abram vadens et ultra progrediens ad meridiem
Ge 12:10 facta est autem fames in terra descenditque Abram in Aegyptum ut
peregrinaretur ibi praevaluerat enim fames in terra
Ge 12:11 cumque prope esset ut ingrederetur Aegyptum dixit Sarai uxori suae novi
quod pulchra sis mulier
Ge 12:12 et quod cum viderint te Aegyptii dicturi sunt uxor ipsius est et
interficient me et te reservabunt
Ge 12:13 dic ergo obsecro te quod soror mea sis ut bene sit mihi propter te et vivat
anima mea ob gratiam tui
Ge 12:14 cum itaque ingressus esset Abram Aegyptum viderunt Aegyptii
mulierem quod esset pulchra nimis
Ge 12:15 et nuntiaverunt principes Pharaoni et laudaverunt eam apud illum et
sublata est mulier in domum Pharaonis
Ge 12:16 Abram vero bene usi sunt propter illam fueruntque ei oves et boves et
asini et servi et famulae et asinae et cameli
Ge 12:17 flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis et domum eius
propter Sarai uxorem Abram
Ge 12:18 vocavitque Pharao Abram et dixit ei quidnam est quod fecisti mihi quare
non indicasti quod uxor tua esset
Ge 12:19 quam ob causam dixisti esse sororem tuam ut tollerem eam mihi in
uxorem nunc igitur ecce coniux tua accipe eam et vade
Ge 12:20 praecepitque Pharao super Abram viris et deduxerunt eum et uxorem
illius et omnia quae habebat
Ge 13:1 ascendit ergo Abram de Aegypto ipse et uxor eius et omnia quae habebat
et Loth cum eo ad australem plagam
Ge 13:2 erat autem dives valde in possessione argenti et auri
Ge 13:3 reversusque est per iter quo venerat a meridie in Bethel usque ad locum
ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Ai
Ge 13:4 in loco altaris quod fecerat prius et invocavit ibi nomen Domini
Ge 13:5 sed et Loth qui erat cum Abram fuerunt greges ovium et armenta et
tabernacula
Ge 13:6 nec poterat eos capere terra ut habitarent simul erat quippe substantia
eorum multa et non quibant habitare communiter
Ge 13:7 unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Loth eo autem
tempore Chananeus et Ferezeus habitabant in illa terra
Ge 13:8 dixit ergo Abram ad Loth ne quaeso sit iurgium inter me et te et inter
pastores meos et pastores tuos fratres enim sumus
Ge 13:9 ecce universa terra coram te est recede a me obsecro si ad sinistram ieris
ego ad dexteram tenebo si tu dexteram elegeris ego ad sinistram pergam
Ge 13:10 elevatis itaque Loth oculis vidit omnem circa regionem Iordanis quae
universa inrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et
Gomorram sicut paradisus Domini et sicut Aegyptus venientibus in
Segor
Ge 13:11 elegitque sibi Loth regionem circa Iordanem et recessit ab oriente
divisique sunt alterutrum a fratre suo
Ge 13:12 Abram habitavit in terra Chanaan Loth moratus est in oppidis quae erant
circa Iordanem et habitavit in Sodomis
Ge 13:13 homines autem Sodomitae pessimi erant et peccatores coram Domino
nimis
Ge 13:14 dixitque Dominus ad Abram postquam divisus est Loth ab eo leva oculos
tuos et vide a loco in quo nunc es ad aquilonem et ad meridiem ad
orientem et ad occidentem
Ge 13:15 omnem terram quam conspicis tibi dabo et semini tuo usque in
sempiternum
Ge 13:16 faciamque semen tuum sicut pulverem terrae si quis potest hominum
numerare pulverem semen quoque tuum numerare poterit
Ge 13:17 surge et perambula terram in longitudine et in latitudine sua quia tibi
daturus sum eam
Ge 13:18 movens igitur Abram tabernaculum suum venit et habitavit iuxta
convallem Mambre quod est in Hebron aedificavitque ibi altare Domino
Ge 14:1 factum est autem in illo tempore ut Amrafel rex Sennaar et Arioch rex
Ponti et Chodorlahomor rex Aelamitarum et Thadal rex Gentium
Ge 14:2 inirent bellum contra Bara regem Sodomorum et contra Bersa regem
Gomorrae et contra Sennaab regem Adamae et contra Semeber regem
Seboim contraque regem Balae ipsa est Segor
Ge 14:3 omnes hii convenerunt in vallem Silvestrem quae nunc est mare Salis
Ge 14:4 duodecim enim annis servierant Chodorlahomor et tertiodecimo anno
recesserunt ab eo
Ge 14:5 igitur anno quartodecimo venit Chodorlahomor et reges qui erant cum eo
percusseruntque Rafaim in Astharothcarnaim et Zuzim cum eis et Emim
in Savecariathaim
Ge 14:6 et Chorreos in montibus Seir usque ad campestria Pharan quae est in
solitudine
Ge 14:7 reversique sunt et venerunt ad fontem Mesfat ipsa est Cades et
percusserunt omnem regionem Amalechitarum et Amorreum qui
habitabat in Asasonthamar
Ge 14:8 et egressi sunt rex Sodomorum et rex Gomorrae rexque Adamae et rex
Seboim necnon et rex Balae quae est Segor et direxerunt contra eos
aciem in valle Silvestri
Ge 14:9 scilicet adversum Chodorlahomor regem Aelamitarum et Thadal regem
Gentium et Amrafel regem Sennaar et Arioch regem Ponti quattuor reges
adversus quinque
Ge 14:10 vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis itaque rex
Sodomorum et Gomorrae terga verterunt cecideruntque ibi et qui
remanserant fugerunt ad montem
Ge 14:11 tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrae et universa
quae ad cibum pertinent et abierunt
Ge 14:12 necnon et Loth et substantiam eius filium fratris Abram qui habitabat in
Sodomis
Ge 14:13 et ecce unus qui evaserat nuntiavit Abram Hebraeo qui habitabat in
convalle Mambre Amorrei fratris Eschol et fratris Aner hii enim
pepigerant foedus cum Abram
Ge 14:14 quod cum audisset Abram captum videlicet Loth fratrem suum
numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et
persecutus est eos usque Dan
Ge 14:15 et divisis sociis inruit super eos nocte percussitque eos et persecutus est
usque Hoba quae est ad levam Damasci
Ge 14:16 reduxitque omnem substantiam et Loth fratrem suum cum substantia
illius mulieres quoque et populum
Ge 14:17 egressus est autem rex Sodomorum in occursum eius postquam reversus
est a caede Chodorlahomor et regum qui cum eo erant in valle Save quae
est vallis Regis
Ge 14:18 at vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum erat enim
sacerdos Dei altissimi
Ge 14:19 benedixit ei et ait benedictus Abram Deo excelso qui creavit caelum et
terram
Ge 14:20 et benedictus Deus excelsus quo protegente hostes in manibus tuis sunt
et dedit ei decimas ex omnibus
Ge 14:21 dixit autem rex Sodomorum ad Abram da mihi animas cetera tolle tibi
Ge 14:22 qui respondit ei levo manum meam ad Dominum Deum excelsum
possessorem caeli et terrae
Ge 14:23 quod a filo subteminis usque ad corrigiam caligae non accipiam ex
omnibus quae tua sunt ne dicas ego ditavi Abram
Ge 14:24 exceptis his quae comederunt iuvenes et partibus virorum qui venerunt
mecum Aner Eschol et Mambre isti accipient partes suas
Ge 15:1 his itaque transactis factus est sermo Domini ad Abram per visionem
dicens noli timere Abram ego protector tuus sum et merces tua magna
nimis
Ge 15:2 dixitque Abram Domine Deus quid dabis mihi ego vadam absque liberis
et filius procuratoris domus meae iste Damascus Eliezer
Ge 15:3 addiditque Abram mihi autem non dedisti semen et ecce vernaculus
meus heres meus erit
Ge 15:4 statimque sermo Domini factus est ad eum dicens non erit hic heres tuus
sed qui egredietur de utero tuo ipsum habebis heredem
Ge 15:5 eduxitque eum foras et ait illi suspice caelum et numera stellas si potes et
dixit ei sic erit semen tuum
Ge 15:6 credidit Domino et reputatum est ei ad iustitiam
Ge 15:7 dixitque ad eum ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldeorum ut darem
tibi terram istam et possideres eam
Ge 15:8 at ille ait Domine Deus unde scire possum quod possessurus sim eam
Ge 15:9 respondens Dominus sume inquit mihi vaccam triennem et capram
trimam et arietem annorum trium turturem quoque et columbam
Ge 15:10 qui tollens universa haec divisit per medium et utrasque partes contra se
altrinsecus posuit aves autem non divisit
Ge 15:11 descenderuntque volucres super cadavera et abigebat eas Abram
Ge 15:12 cumque sol occumberet sopor inruit super Abram et horror magnus et
tenebrosus invasit eum
Ge 15:13 dictumque est ad eum scito praenoscens quod peregrinum futurum sit
semen tuum in terra non sua et subicient eos servituti et adfligent
quadringentis annis
Ge 15:14 verumtamen gentem cui servituri sunt ego iudicabo et post haec
egredientur cum magna substantia
Ge 15:15 tu autem ibis ad patres tuos in pace sepultus in senectute bona
Ge 15:16 generatione autem quarta revertentur huc necdum enim conpletae sunt
iniquitates Amorreorum usque ad praesens tempus
Ge 15:17 cum ergo occubuisset sol facta est caligo tenebrosa et apparuit clibanus
fumans et lampas ignis transiens inter divisiones illas
Ge 15:18 in die illo pepigit Dominus cum Abram foedus dicens semini tuo dabo
terram hanc a fluvio Aegypti usque ad fluvium magnum flumen Eufraten
Ge 15:19 Cineos et Cenezeos et Cedmoneos
Ge 15:20 et Hettheos et Ferezeos Rafaim quoque
Ge 15:21 et Amorreos et Chananeos et Gergeseos et Iebuseos
Ge 16:1 igitur Sarai uxor Abram non genuerat liberos sed habens ancillam
aegyptiam nomine Agar
Ge 16:2 dixit marito suo ecce conclusit me Dominus ne parerem ingredere ad
ancillam meam si forte saltem ex illa suscipiam filios cumque ille
adquiesceret deprecanti
Ge 16:3 tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare
coeperant in terra Chanaan et dedit eam viro suo uxorem
Ge 16:4 qui ingressus est ad eam at illa concepisse se videns despexit dominam
suam
Ge 16:5 dixitque Sarai ad Abram inique agis contra me ego dedi ancillam meam
in sinum tuum quae videns quod conceperit despectui me habet iudicet
Dominus inter me et te
Ge 16:6 cui respondens Abram ecce ait ancilla tua in manu tua est utere ea ut
libet adfligente igitur eam Sarai fugam iniit
Ge 16:7 cumque invenisset illam angelus Domini iuxta fontem aquae in
solitudine qui est in via Sur
Ge 16:8 dixit ad eam Agar ancilla Sarai unde venis et quo vadis quae respondit a
facie Sarai dominae meae ego fugio
Ge 16:9 dixitque ei angelus Domini revertere ad dominam tuam et humiliare sub
manibus ipsius
Ge 16:10 et rursum multiplicans inquit multiplicabo semen tuum et non
numerabitur prae multitudine
Ge 16:11 ac deinceps ecce ait concepisti et paries filium vocabisque nomen eius
Ismahel eo quod audierit Dominus adflictionem tuam
Ge 16:12 hic erit ferus homo manus eius contra omnes et manus omnium contra
eum et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula
Ge 16:13 vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam Tu Deus qui vidisti
me dixit enim profecto hic vidi posteriora videntis me
Ge 16:14 propterea appellavit puteum illum puteum Viventis et videntis me ipse
est inter Cades et Barad
Ge 16:15 peperitque Abrae filium qui vocavit nomen eius Ismahel
Ge 16:16 octoginta et sex annorum erat quando peperit ei Agar Ismahelem
Ge 17:1 postquam vero nonaginta et novem annorum esse coeperat apparuit ei
Dominus dixitque ad eum ego Deus omnipotens ambula coram me et
esto perfectus
Ge 17:2 ponamque foedus meum inter me et te et multiplicabo te vehementer
nimis
Ge 17:3 cecidit Abram pronus in faciem
Ge 17:4 dixitque ei Deus ego sum et pactum meum tecum erisque pater multarum
gentium
Ge 17:5 nec ultra vocabitur nomen tuum Abram sed appellaberis Abraham quia
patrem multarum gentium constitui te
Ge 17:6 faciamque te crescere vehementissime et ponam in gentibus regesque ex
te egredientur
Ge 17:7 et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in
generationibus suis foedere sempiterno ut sim Deus tuus et seminis tui
post te
Ge 17:8 daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuae omnem terram
Chanaan in possessionem aeternam eroque Deus eorum
Ge 17:9 dixit iterum Deus ad Abraham et tu ergo custodies pactum meum et
semen tuum post te in generationibus suis
Ge 17:10 hoc est pactum quod observabitis inter me et vos et semen tuum post te
circumcidetur ex vobis omne masculinum
Ge 17:11 et circumcidetis carnem praeputii vestri ut sit in signum foederis inter me
et vos
Ge 17:12 infans octo dierum circumcidetur in vobis omne masculinum in
generationibus vestris tam vernaculus quam empticius circumcidetur et
quicumque non fuerit de stirpe vestra
Ge 17:13 eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum
Ge 17:14 masculus cuius praeputii caro circumcisa non fuerit delebitur anima illa
de populo suo quia pactum meum irritum fecit
Ge 17:15 dixit quoque Deus ad Abraham Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai sed
Sarram
Ge 17:16 et benedicam ei et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum eritque in
nationes et reges populorum orientur ex eo
Ge 17:17 cecidit Abraham in faciem et risit dicens in corde suo putasne centenario
nascetur filius et Sarra nonagenaria pariet
Ge 17:18 dixitque ad Deum utinam Ismahel vivat coram te
Ge 17:19 et ait Deus ad Abraham Sarra uxor tua pariet tibi filium vocabisque
nomen eius Isaac et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum
et semini eius post eum
Ge 17:20 super Ismahel quoque exaudivi te ecce benedicam ei et augebo et
multiplicabo eum valde duodecim duces generabit et faciam illum in
gentem magnam
Ge 17:21 pactum vero meum statuam ad Isaac quem pariet tibi Sarra tempore isto
in anno altero
Ge 17:22 cumque finitus esset sermo loquentis cum eo ascendit Deus ab Abraham
Ge 17:23 tulit autem Abraham Ismahelem filium suum et omnes vernaculos
domus suae universosque quos emerat cunctos mares ex omnibus viris
domus suae et circumcidit carnem praeputii eorum statim in ipsa die
sicut praeceperat ei Deus
Ge 17:24 nonaginta novem erat annorum quando circumcidit carnem praeputii sui
Ge 17:25 et Ismahel filius eius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis
suae
Ge 17:26 eadem die circumcisus est Abraham et Ismahel filius eius
Ge 17:27 et omnes viri domus illius tam vernaculi quam empticii et alienigenae
pariter circumcisi sunt
Ge 18:1 apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio
tabernaculi sui in ipso fervore diei
Ge 18:2 cumque elevasset oculos apparuerunt ei tres viri stantes propter eum
quos cum vidisset cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi et
adoravit in terra
Ge 18:3 et dixit Domine si inveni gratiam in oculis tuis ne transeas servum tuum
Ge 18:4 sed adferam pauxillum aquae et lavate pedes vestros et requiescite sub
arbore
Ge 18:5 ponam buccellam panis et confortate cor vestrum postea transibitis
idcirco enim declinastis ad servum vestrum qui dixerunt fac ut locutus es
Ge 18:6 festinavit Abraham in tabernaculum ad Sarram dixitque ei adcelera tria
sata similae commisce et fac subcinericios panes
Ge 18:7 ipse vero ad armentum cucurrit et tulit inde vitulum tenerrimum et
optimum deditque puero qui festinavit et coxit illum
Ge 18:8 tulit quoque butyrum et lac et vitulum quem coxerat et posuit coram eis
ipse vero stabat iuxta eos sub arbore
Ge 18:9 cumque comedissent dixerunt ad eum ubi est Sarra uxor tua ille
respondit ecce in tabernaculo est
Ge 18:10 cui dixit revertens veniam ad te tempore isto vita comite et habebit
filium Sarra uxor tua quo audito Sarra risit post ostium tabernaculi
Ge 18:11 erant autem ambo senes provectaeque aetatis et desierant Sarrae fieri
muliebria
Ge 18:12 quae risit occulte dicens postquam consenui et dominus meus vetulus est
voluptati operam dabo
Ge 18:13 dixit autem Dominus ad Abraham quare risit Sarra dicens num vere
paritura sum anus
Ge 18:14 numquid Deo est quicquam difficile iuxta condictum revertar ad te hoc
eodem tempore vita comite et habebit Sarra filium
Ge 18:15 negavit Sarra dicens non risi timore perterrita Dominus autem non est
inquit ita sed risisti
Ge 18:16 cum ergo surrexissent inde viri direxerunt oculos suos contra Sodomam
et Abraham simul gradiebatur deducens eos
Ge 18:17 dixitque Dominus num celare potero Abraham quae gesturus sum
Ge 18:18 cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam et benedicendae
sint in illo omnes nationes terrae
Ge 18:19 scio enim quod praecepturus sit filiis suis et domui suae post se ut
custodiant viam Domini et faciant iustitiam et iudicium ut adducat
Dominus propter Abraham omnia quae locutus est ad eum
Ge 18:20 dixit itaque Dominus clamor Sodomorum et Gomorrae multiplicatus est
et peccatum earum adgravatum est nimis
Ge 18:21 descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere
conpleverint an non est ita ut sciam
Ge 18:22 converteruntque se inde et abierunt Sodomam Abraham vero adhuc
stabat coram Domino
Ge 18:23 et adpropinquans ait numquid perdes iustum cum impio
Ge 18:24 si fuerint quinquaginta iusti in civitate peribunt simul et non parces loco
illi propter quinquaginta iustos si fuerint in eo
Ge 18:25 absit a te ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio fiatque iustus
sicut impius non est hoc tuum qui iudicas omnem terram nequaquam
facies iudicium
Ge 18:26 dixitque Dominus ad eum si invenero Sodomis quinquaginta iustos in
medio civitatis dimittam omni loco propter eos
Ge 18:27 respondens Abraham ait quia semel coepi loquar ad Dominum meum
cum sim pulvis et cinis
Ge 18:28 quid si minus quinquaginta iustis quinque fuerint delebis propter quinque
universam urbem et ait non delebo si invenero ibi quadraginta quinque
Ge 18:29 rursumque locutus est ad eum sin autem quadraginta inventi fuerint quid
facies ait non percutiam propter quadraginta
Ge 18:30 ne quaeso inquit indigneris Domine si loquar quid si inventi fuerint ibi
triginta respondit non faciam si invenero ibi triginta
Ge 18:31 quia semel ait coepi loquar ad Dominum meum quid si inventi fuerint ibi
viginti dixit non interficiam propter viginti
Ge 18:32 obsecro inquit ne irascaris Domine si loquar adhuc semel quid si inventi
fuerint ibi decem dixit non delebo propter decem
Ge 18:33 abiit Dominus postquam cessavit loqui ad Abraham et ille reversus est in
locum suum
Ge 19:1 veneruntque duo angeli Sodomam vespere sedente Loth in foribus
civitatis qui cum vidisset surrexit et ivit obviam eis adoravitque pronus
in terra
Ge 19:2 et dixit obsecro domini declinate in domum pueri vestri et manete ibi
lavate pedes vestros et mane proficiscimini in viam vestram qui dixerunt
minime sed in platea manebimus
Ge 19:3 conpulit illos oppido ut deverterent ad eum ingressisque domum illius
fecit convivium coxit azyma et comederunt
Ge 19:4 prius autem quam irent cubitum viri civitatis vallaverunt domum a puero
usque ad senem omnis populus simul
Ge 19:5 vocaveruntque Loth et dixerunt ei ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte
educ illos huc ut cognoscamus eos
Ge 19:6 egressus ad eos Loth post tergum adcludens ostium ait
Ge 19:7 nolite quaeso fratres mei nolite malum hoc facere
Ge 19:8 habeo duas filias quae necdum cognoverunt virum educam eas ad vos et
abutimini eis sicut placuerit vobis dummodo viris istis nihil faciatis mali
quia ingressi sunt sub umbraculum tegminis mei
Ge 19:9 at illi dixerunt recede illuc et rursus ingressus es inquiunt ut advena
numquid ut iudices te ergo ipsum magis quam hos adfligemus vimque
faciebant Loth vehementissime iam prope erat ut refringerent fores
Ge 19:10 et ecce miserunt manum viri et introduxerunt ad se Loth cluseruntque
ostium
Ge 19:11 et eos qui erant foris percusserunt caecitate a minimo usque ad maximum
ita ut ostium invenire non possent
Ge 19:12 dixerunt autem ad Loth habes hic tuorum quempiam generum aut filios
aut filias omnes qui tui sunt educ de urbe hac
Ge 19:13 delebimus enim locum istum eo quod increverit clamor eorum coram
Domino qui misit nos ut perdamus illos
Ge 19:14 egressus itaque Loth locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias
eius et dixit surgite egredimini de loco isto quia delebit Dominus
civitatem hanc et visus est eis quasi ludens loqui
Ge 19:15 cumque esset mane cogebant eum angeli dicentes surge et tolle uxorem
tuam et duas filias quas habes ne et tu pariter pereas in scelere civitatis
Ge 19:16 dissimulante illo adprehenderunt manum eius et manum uxoris ac
duarum filiarum eius eo quod parceret Dominus illi
Ge 19:17 et eduxerunt eum posueruntque extra civitatem ibi locutus est ad eum
salva animam tuam noli respicere post tergum nec stes in omni circa
regione sed in monte salvum te fac ne et tu simul pereas
Ge 19:18 dixitque Loth ad eos quaeso Domine mi
Ge 19:19 quia invenit servus tuus gratiam coram te et magnificasti misericordiam
tuam quam fecisti mecum ut salvares animam meam nec possum in
monte salvari ne forte adprehendat me malum et moriar
Ge 19:20 est civitas haec iuxta ad quam possum fugere parva et salvabor in ea
numquid non modica est et vivet anima mea
Ge 19:21 dixitque ad eum ecce etiam in hoc suscepi preces tuas ut non subvertam
urbem pro qua locutus es
Ge 19:22 festina et salvare ibi quia non potero facere quicquam donec ingrediaris
illuc idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor
Ge 19:23 sol egressus est super terram et Loth ingressus est in Segor
Ge 19:24 igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a
Domino de caelo
Ge 19:25 et subvertit civitates has et omnem circa regionem universos habitatores
urbium et cuncta terrae virentia
Ge 19:26 respiciensque uxor eius post se versa est in statuam salis
Ge 19:27 Abraham autem consurgens mane ubi steterat prius cum Domino
Ge 19:28 intuitus est Sodomam et Gomorram et universam terram regionis illius
viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum
Ge 19:29 cum enim subverteret Deus civitates regionis illius recordatus est
Abrahae et liberavit Loth de subversione urbium in quibus habitaverat
Ge 19:30 ascenditque Loth de Segor et mansit in monte duae quoque filiae eius
cum eo timuerat enim manere in Segor et mansit in spelunca ipse et duae
filiae eius
Ge 19:31 dixitque maior ad minorem pater noster senex est et nullus virorum
remansit in terra qui possit ingredi ad nos iuxta morem universae terrae
Ge 19:32 veni inebriemus eum vino dormiamusque cum eo ut servare possimus ex
patre nostro semen
Ge 19:33 dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa et ingressa est maior
dormivitque cum patre at ille non sensit nec quando accubuit filia nec
quando surrexit
Ge 19:34 altera quoque die dixit maior ad minorem ecce dormivi heri cum patre
meo demus ei bibere vinum etiam hac nocte et dormies cum eo ut
salvemus semen de patre nostro
Ge 19:35 dederunt et illa nocte patri vinum ingressaque minor filia dormivit cum
eo et nec tunc quidem sensit quando concubuerit vel quando illa
surrexerit
Ge 19:36 conceperunt ergo duae filiae Loth de patre suo
Ge 19:37 peperitque maior filium et vocavit nomen eius Moab ipse est pater
Moabitarum usque in praesentem diem
Ge 19:38 minor quoque peperit filium et vocavit nomen eius Ammon id est filius
populi mei ipse est pater Ammanitarum usque hodie
Ge 20:1 profectus inde Abraham in terram australem habitavit inter Cades et Sur
et peregrinatus est in Geraris
Ge 20:2 dixitque de Sarra uxore sua soror mea est misit ergo Abimelech rex
Gerarae et tulit eam
Ge 20:3 venit autem Deus ad Abimelech per somnium noctis et ait ei en morieris
propter mulierem quam tulisti habet enim virum
Ge 20:4 Abimelech vero non tetigerat eam et ait Domine num gentem ignorantem
et iustam interficies
Ge 20:5 nonne ipse dixit mihi soror mea est et ipsa ait frater meus est in
simplicitate cordis mei et munditia manuum mearum feci hoc
Ge 20:6 dixitque ad eum Deus et ego scio quod simplici corde feceris et ideo
custodivi te ne peccares in me et non dimisi ut tangeres eam
Ge 20:7 nunc igitur redde uxorem viro suo quia propheta est et orabit pro te et
vives si autem nolueris reddere scito quod morte morieris tu et omnia
quae tua sunt
Ge 20:8 statimque de nocte consurgens Abimelech vocavit omnes servos suos et
locutus est universa verba haec in auribus eorum timueruntque omnes
viri valde
Ge 20:9 vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei quid fecisti nobis
quid peccavimus in te quia induxisti super me et super regnum meum
peccatum grande quae non debuisti facere fecisti nobis
Ge 20:10 rursusque expostulans ait quid vidisti ut hoc faceres
Ge 20:11 respondit Abraham cogitavi mecum dicens forsitan non est timor Dei in
loco isto et interficient me propter uxorem meam
Ge 20:12 alias autem et vere soror mea est filia patris mei et non filia matris meae
et duxi eam uxorem
Ge 20:13 postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei dixi ad eam hanc
misericordiam facies mecum in omni loco ad quem ingrediemur dices
quod frater tuus sim
Ge 20:14 tulit igitur Abimelech oves et boves et servos et ancillas et dedit
Abraham reddiditque illi Sarram uxorem suam
Ge 20:15 et ait terra coram vobis est ubicumque tibi placuerit habita
Ge 20:16 Sarrae autem dixit ecce mille argenteos dedi fratri tuo hoc erit tibi in
velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt et quocumque perrexeris
mementoque te deprehensam
Ge 20:17 orante autem Abraham sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasque
eius et pepererunt
Ge 20:18 concluserat enim Deus omnem vulvam domus Abimelech propter
Sarram uxorem Abraham
Ge 21:1 visitavit autem Dominus Sarram sicut promiserat et implevit quae
locutus est
Ge 21:2 concepitque et peperit filium in senectute sua tempore quo praedixerat ei
Deus
Ge 21:3 vocavitque Abraham nomen filii sui quem genuit ei Sarra Isaac
Ge 21:4 et circumcidit eum octavo die sicut praeceperat ei Deus
Ge 21:5 cum centum esset annorum hac quippe aetate patris natus est Isaac
Ge 21:6 dixitque Sarra risum fecit mihi Deus quicumque audierit conridebit mihi
Ge 21:7 rursumque ait quis auditurum crederet Abraham quod Sarra lactaret
filium quem peperit ei iam seni
Ge 21:8 crevit igitur puer et ablactatus est fecitque Abraham grande convivium in
die ablactationis eius
Ge 21:9 cumque vidisset Sarra filium Agar Aegyptiae ludentem dixit ad Abraham
Ge 21:10 eice ancillam hanc et filium eius non enim erit heres filius ancillae cum
filio meo Isaac
Ge 21:11 dure accepit hoc Abraham pro filio suo
Ge 21:12 cui dixit Deus non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua
omnia quae dixerit tibi Sarra audi vocem eius quia in Isaac vocabitur tibi
semen
Ge 21:13 sed et filium ancillae faciam in gentem magnam quia semen tuum est
Ge 21:14 surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae inposuit
scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam quae cum abisset errabat
in solitudine Bersabee
Ge 21:15 cumque consumpta esset aqua in utre abiecit puerum subter unam
arborum quae ibi erant
Ge 21:16 et abiit seditque e regione procul quantum potest arcus iacere dixit enim
non videbo morientem puerum et sedens contra levavit vocem suam et
flevit
Ge 21:17 exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini Agar de
caelo dicens quid agis Agar noli timere exaudivit enim Deus vocem
pueri de loco in quo est
Ge 21:18 surge tolle puerum et tene manum illius quia in gentem magnam faciam
eum
Ge 21:19 aperuitque oculos eius Deus quae videns puteum aquae abiit et implevit
utrem deditque puero bibere
Ge 21:20 et fuit cum eo qui crevit et moratus est in solitudine et factus est iuvenis
sagittarius
Ge 21:21 habitavitque in deserto Pharan et accepit illi mater sua uxorem de terra
Aegypti
Ge 21:22 eodem tempore dixit Abimelech et Fichol princeps exercitus eius ad
Abraham Deus tecum est in universis quae agis
Ge 21:23 iura ergo per Dominum ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae
sed iuxta misericordiam quam feci tibi facies mihi et terrae in qua
versatus es advena
Ge 21:24 dixitque Abraham ego iurabo
Ge 21:25 et increpavit Abimelech propter puteum aquae quem vi abstulerant servi
illius
Ge 21:26 respondit Abimelech nescivi quis fecerit hanc rem sed et tu non indicasti
mihi et ego non audivi praeter hodie
Ge 21:27 tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech percusseruntque
ambo foedus
Ge 21:28 et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum
Ge 21:29 cui dixit Abimelech quid sibi volunt septem agnae istae quas stare fecisti
seorsum
Ge 21:30 at ille septem inquit agnas accipies de manu mea ut sint in testimonium
mihi quoniam ego fodi puteum istum
Ge 21:31 idcirco vocatus est locus ille Bersabee quia ibi uterque iuraverunt
Ge 21:32 et inierunt foedus pro puteo Iuramenti
Ge 21:33 surrexit autem Abimelech et Fichol princeps militiae eius reversique sunt
in terram Palestinorum Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et
invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni
Ge 21:34 et fuit colonus terrae Philisthinorum diebus multis
Ge 22:1 quae postquam gesta sunt temptavit Deus Abraham et dixit ad eum
Abraham ille respondit adsum
Ge 22:2 ait ei tolle filium tuum unigenitum quem diligis Isaac et vade in terram
Visionis atque offer eum ibi holocaustum super unum montium quem
monstravero tibi
Ge 22:3 igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum
duos iuvenes et Isaac filium suum cumque concidisset ligna in
holocaustum abiit ad locum quem praeceperat ei Deus
Ge 22:4 die autem tertio elevatis oculis vidit locum procul
Ge 22:5 dixitque ad pueros suos expectate hic cum asino ego et puer illuc usque
properantes postquam adoraverimus revertemur ad vos
Ge 22:6 tulit quoque ligna holocausti et inposuit super Isaac filium suum ipse
vero portabat in manibus ignem et gladium cumque duo pergerent simul
Ge 22:7 dixit Isaac patri suo pater mi at ille respondit quid vis fili ecce inquit
ignis et ligna ubi est victima holocausti
Ge 22:8 dixit Abraham Deus providebit sibi victimam holocausti fili mi
pergebant ergo pariter
Ge 22:9 veneruntque ad locum quem ostenderat ei Deus in quo aedificavit altare
et desuper ligna conposuit cumque conligasset Isaac filium suum posuit
eum in altari super struem lignorum
Ge 22:10 extenditque manum et arripuit gladium ut immolaret filium
Ge 22:11 et ecce angelus Domini de caelo clamavit dicens Abraham Abraham qui
respondit adsum
Ge 22:12 dixitque ei non extendas manum tuam super puerum neque facias illi
quicquam nunc cognovi quod timeas Dominum et non peperceris filio
tuo unigenito propter me
Ge 22:13 levavit Abraham oculos viditque post tergum arietem inter vepres
herentem cornibus quem adsumens obtulit holocaustum pro filio
Ge 22:14 appellavitque nomen loci illius Dominus videt unde usque hodie dicitur
in monte Dominus videbit
Ge 22:15 vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de caelo dicens
Ge 22:16 per memet ipsum iuravi dicit Dominus quia fecisti rem hanc et non
pepercisti filio tuo unigenito
Ge 22:17 benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut
harenam quae est in litore maris possidebit semen tuum portas
inimicorum suorum
Ge 22:18 et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae quia oboedisti voci
meae
Ge 22:19 reversus est Abraham ad pueros suos abieruntque Bersabee simul et
habitavit ibi
Ge 22:20 his itaque gestis nuntiatum est Abraham quod Melcha quoque genuisset
filios Nahor fratri suo
Ge 22:21 Hus primogenitum et Buz fratrem eius Camuhel patrem Syrorum
Ge 22:22 et Chased et Azau Pheldas quoque et Iedlaph
Ge 22:23 ac Bathuel de quo nata est Rebecca octo istos genuit Melcha Nahor fratri
Abraham
Ge 22:24 concubina vero illius nomine Roma peperit Tabee et Gaom et Thaas et
Maacha
Ge 23:1 vixit autem Sarra centum viginti septem annis
Ge 23:2 et mortua est in civitate Arbee quae est Hebron in terra Chanaan
venitque Abraham ut plangeret et fleret eam
Ge 23:3 cumque surrexisset ab officio funeris locutus est ad filios Heth dicens
Ge 23:4 advena sum et peregrinus apud vos date mihi ius sepulchri vobiscum ut
sepeliam mortuum meum
Ge 23:5 responderuntque filii Heth
Ge 23:6 audi nos domine princeps Dei es apud nos in electis sepulchris nostris
sepeli mortuum tuum nullusque prohibere te poterit quin in monumento
eius sepelias mortuum tuum
Ge 23:7 surrexit Abraham et adoravit populum terrae filios videlicet Heth
Ge 23:8 dixitque ad eos si placet animae vestrae ut sepeliam mortuum meum
audite me et intercedite apud Ephron filium Soor
Ge 23:9 ut det mihi speluncam duplicem quam habet in extrema parte agri sui
pecunia digna tradat mihi eam coram vobis in possessionem sepulchri
Ge 23:10 habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth responditque ad
Abraham cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius
dicens
Ge 23:11 nequaquam ita fiat domine mi sed magis ausculta quod loquor agrum
trado tibi et speluncam quae in eo est praesentibus filiis populi mei sepeli
mortuum tuum
Ge 23:12 adoravit Abraham coram populo terrae
Ge 23:13 et locutus est ad Ephron circumstante plebe quaeso ut audias me dabo
pecuniam pro agro suscipe eam et sic sepeliam mortuum meum in eo
Ge 23:14 respondit Ephron
Ge 23:15 domine mi audi terram quam postulas quadringentis argenti siclis valet
istud est pretium inter me et te sed quantum est hoc sepeli mortuum
tuum
Ge 23:16 quod cum audisset Abraham adpendit pecuniam quam Ephron
postulaverat audientibus filiis Heth quadringentos siclos argenti et
probati monetae publicae
Ge 23:17 confirmatusque est ager quondam Ephronis in quo erat spelunca duplex
respiciens Mambre tam ipse quam spelunca et omnes arbores eius in
cunctis terminis per circuitum
Ge 23:18 Abrahae in possessionem videntibus filiis Heth et cunctis qui intrabant
portam civitatis illius
Ge 23:19 atque ita sepelivit Abraham Sarram uxorem suam in spelunca agri
duplici qui respiciebat Mambre haec est Hebron in terra Chanaan
Ge 23:20 et confirmatus est ager et antrum quod erat in eo Abrahae in
possessionem monumenti a filiis Heth
Ge 24:1 erat autem Abraham senex dierumque multorum et Dominus in cunctis
benedixerat ei
Ge 24:2 dixitque ad servum seniorem domus suae qui praeerat omnibus quae
habebat pone manum tuam subter femur meum
Ge 24:3 ut adiurem te per Dominum Deum caeli et terrae ut non accipias uxorem
filio meo de filiabus Chananeorum inter quos habito
Ge 24:4 sed ad terram et ad cognationem meam proficiscaris et inde accipias
uxorem filio meo Isaac
Ge 24:5 respondit servus si noluerit mulier venire mecum in terram hanc num
reducere debeo filium tuum ad locum de quo egressus es
Ge 24:6 dixit Abraham cave nequando reducas illuc filium meum
Ge 24:7 Dominus Deus caeli qui tulit me de domo patris mei et de terra nativitatis
meae qui locutus est mihi et iuravit dicens semini tuo dabo terram hanc
ipse mittet angelum suum coram te et accipies inde uxorem filio meo
Ge 24:8 sin autem noluerit mulier sequi te non teneberis iuramento filium tantum
meum ne reducas illuc
Ge 24:9 posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui et iuravit illi
super sermone hoc
Ge 24:10 tulitque decem camelos de grege domini sui et abiit ex omnibus bonis
eius portans secum profectusque perrexit Mesopotamiam ad urbem
Nahor
Ge 24:11 cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum iuxta puteum aquae
vespere eo tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam
dixit
Ge 24:12 Domine Deus domini mei Abraham occurre obsecro hodie mihi et fac
misericordiam cum domino meo Abraham
Ge 24:13 ecce ego sto propter fontem aquae et filiae habitatorum huius civitatis
egredientur ad hauriendam aquam
Ge 24:14 igitur puella cui ego dixero inclina hydriam tuam ut bibam et illa
responderit bibe quin et camelis tuis dabo potum ipsa est quam
praeparasti servo tuo Isaac et per hoc intellegam quod feceris
misericordiam cum domino meo
Ge 24:15 necdum intra se verba conpleverat et ecce Rebecca egrediebatur filia
Bathuel filii Melchae uxoris Nahor fratris Abraham habens hydriam in
scapula
Ge 24:16 puella decora nimis virgoque pulcherrima et incognita viro descenderat
autem ad fontem et impleverat hydriam ac revertebatur
Ge 24:17 occurritque ei servus et ait pauxillum mihi ad sorbendum praebe aquae
de hydria tua
Ge 24:18 quae respondit bibe domine mi celeriterque deposuit hydriam super
ulnam suam et dedit ei potum
Ge 24:19 cumque ille bibisset adiecit quin et camelis tuis hauriam aquam donec
cuncti bibant
Ge 24:20 effundensque hydriam in canalibus recurrit ad puteum ut hauriret aquam
et haustam omnibus camelis dedit
Ge 24:21 ille autem contemplabatur eam tacitus scire volens utrum prosperum
fecisset iter suum Dominus an non
Ge 24:22 postquam ergo biberunt cameli protulit vir inaures aureas adpendentes
siclos duos et armillas totidem pondo siclorum decem
Ge 24:23 dixitque ad eam cuius es filia indica mihi est in domo patris tui locus ad
manendum
Ge 24:24 quae respondit filia Bathuelis sum filii Melchae quem peperit Nahor
Ge 24:25 et addidit dicens palearum quoque et faeni plurimum est apud nos et
locus spatiosus ad manendum
Ge 24:26 inclinavit se homo et adoravit Dominum
Ge 24:27 dicens benedictus Dominus Deus domini mei Abraham qui non abstulit
misericordiam et veritatem suam a domino meo et recto me itinere
perduxit in domum fratris domini mei
Ge 24:28 cucurrit itaque puella et nuntiavit in domum matris suae omnia quae
audierat
Ge 24:29 habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban qui festinus egressus est
ad hominem ubi erat fons
Ge 24:30 cumque vidisset inaures et armillas in manibus sororis suae et audisset
cuncta verba referentis haec locutus est mihi homo venit ad virum qui
stabat iuxta camelos et propter fontem aquae
Ge 24:31 dixitque ad eum ingredere benedicte Domini cur foris stas praeparavi
domum et locum camelis
Ge 24:32 et introduxit eum hospitium ac destravit camelos deditque paleas et
faenum et aquam ad lavandos pedes camelorum et virorum qui venerant
cum eo
Ge 24:33 et adpositus est in conspectu eius panis qui ait non comedam donec
loquar sermones meos respondit ei loquere
Ge 24:34 at ille servus inquit Abraham sum
Ge 24:35 et Dominus benedixit domino meo valde magnificatusque est et dedit ei
oves et boves argentum et aurum servos et ancillas camelos et asinos
Ge 24:36 et peperit Sarra uxor domini mei filium domino meo in senectute sua
deditque illi omnia quae habuerat
Ge 24:37 et adiuravit me dominus meus dicens non accipies uxorem filio meo de
filiabus Chananeorum in quorum terra habito
Ge 24:38 sed ad domum patris mei perges et de cognatione mea accipies uxorem
filio meo
Ge 24:39 ego vero respondi domino meo quid si noluerit venire mecum mulier
Ge 24:40 Dominus ait in cuius conspectu ambulo mittet angelum suum tecum et
diriget viam tuam accipiesque uxorem filio meo de cognatione mea et de
domo patris mei
Ge 24:41 innocens eris a maledictione mea cum veneris ad propinquos meos et
non dederint tibi
Ge 24:42 veni ergo hodie ad fontem et dixi Domine Deus domini mei Abraham si
direxisti viam meam in qua nunc ambulo
Ge 24:43 ecce sto iuxta fontem aquae et virgo quae egredietur ad hauriendam
aquam audierit a me da mihi pauxillum aquae ad bibendum ex hydria tua
Ge 24:44 et dixerit mihi et tu bibe et camelis tuis hauriam ipsa est mulier quam
praeparavit Dominus filio domini mei
Ge 24:45 dum haec mecum tacitus volverem apparuit Rebecca veniens cum hydria
quam portabat in scapula descenditque ad fontem et hausit aquam et aio
ad eam da mihi paululum bibere
Ge 24:46 quae festina deposuit hydriam de umero et dixit mihi et tu bibe et
camelis tuis potum tribuam bibi et adaquavit camelos
Ge 24:47 interrogavique eam et dixi cuius es filia quae respondit filia Bathuelis
sum filii Nahor quem peperit illi Melcha suspendi itaque inaures ad
ornandam faciem eius et armillas posui in manibus
Ge 24:48 pronusque adoravi Dominum benedicens Domino Deo domini mei
Abraham qui perduxisset me recto itinere ut sumerem filiam fratris
domini mei filio eius
Ge 24:49 quam ob rem si facitis misericordiam et veritatem cum domino meo
indicate mihi sin autem aliud placet et hoc dicite ut vadam ad dextram
sive ad sinistram
Ge 24:50 responderunt Laban et Bathuel a Domino egressus est sermo non
possumus extra placitum eius quicquam aliud tecum loqui
Ge 24:51 en Rebecca coram te est tolle eam et proficiscere et sit uxor filii domini
tui sicut locutus est Dominus
Ge 24:52 quod cum audisset puer Abraham adoravit in terra Dominum
Ge 24:53 prolatisque vasis argenteis et aureis ac vestibus dedit ea Rebeccae pro
munere fratribus quoque eius et matri dona obtulit
Ge 24:54 initoque convivio vescentes pariter et bibentes manserunt ibi surgens
autem mane locutus est puer dimittite me ut vadam ad dominum meum
Ge 24:55 responderunt fratres eius et mater maneat puella saltem decem dies apud
nos et postea proficiscetur
Ge 24:56 nolite ait me retinere quia Dominus direxit viam meam dimittite me ut
pergam ad dominum meum
Ge 24:57 dixerunt vocemus puellam et quaeramus ipsius voluntatem
Ge 24:58 cumque vocata venisset sciscitati sunt vis ire cum homine isto quae ait
vadam
Ge 24:59 dimiserunt ergo eam et nutricem illius servumque Abraham et comites
eius
Ge 24:60 inprecantes prospera sorori suae atque dicentes soror nostra es crescas in
mille milia et possideat semen tuum portas inimicorum suorum
Ge 24:61 igitur Rebecca et puellae illius ascensis camelis secutae sunt virum qui
festinus revertebatur ad dominum suum
Ge 24:62 eo tempore Isaac deambulabat per viam quae ducit ad puteum cuius
nomen est Viventis et videntis habitabat enim in terra australi
Ge 24:63 et egressus fuerat ad meditandum in agro inclinata iam die cumque
levasset oculos vidit camelos venientes procul
Ge 24:64 Rebecca quoque conspecto Isaac descendit de camelo
Ge 24:65 et ait ad puerum quis est ille homo qui venit per agrum in occursum
nobis dixit ei ipse est dominus meus at illa tollens cito pallium operuit se
Ge 24:66 servus autem cuncta quae gesserat narravit Isaac
Ge 24:67 qui introduxit eam in tabernaculum Sarrae matris suae et accepit uxorem
et in tantum dilexit ut dolorem qui ex morte matris acciderat temperaret
Ge 25:1 Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Cetthuram
Ge 25:2 quae peperit ei Zamram et Iexan et Madan et Madian et Iesboch et Sue
Ge 25:3 Iexan quoque genuit Saba et Dadan filii Dadan fuerunt Assurim et
Lathusim et Loommim
Ge 25:4 at vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Enoch et Abida et Eldaa
omnes hii filii Cetthurae
Ge 25:5 deditque Abraham cuncta quae possederat Isaac
Ge 25:6 filiis autem concubinarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac
filio suo dum adhuc ipse viveret ad plagam orientalem
Ge 25:7 fuerunt autem dies vitae eius centum septuaginta quinque anni
Ge 25:8 et deficiens mortuus est in senectute bona provectaeque aetatis et plenus
dierum congregatusque est ad populum suum
Ge 25:9 et sepelierunt eum Isaac et Ismahel filii sui in spelunca duplici quae sita
est in agro Ephron filii Soor Hetthei e regione Mambre
Ge 25:10 quem emerat a filiis Heth ibi sepultus est ipse et Sarra uxor eius
Ge 25:11 et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius qui habitabat iuxta
puteum nomine Viventis et videntis
Ge 25:12 hae sunt generationes Ismahel filii Abraham quem peperit ei Agar
Aegyptia famula Sarrae
Ge 25:13 et haec nomina filiorum eius in vocabulis et generationibus suis
primogenitus Ismahelis Nabaioth dein Cedar et Abdeel et Mabsam
Ge 25:14 Masma quoque et Duma et Massa
Ge 25:15 Adad et Thema Itur et Naphis et Cedma
Ge 25:16 isti sunt filii Ismahel et haec nomina per castella et oppida eorum
duodecim principes tribuum suarum
Ge 25:17 anni vitae Ismahel centum triginta septem deficiens mortuus est et
adpositus ad populum suum
Ge 25:18 habitavit autem ab Evila usque Sur quae respicit Aegyptum introeuntibus
Assyrios coram cunctis fratribus suis obiit
Ge 25:19 hae quoque sunt generationes Isaac filii Abraham Abraham genuit Isaac
Ge 25:20 qui cum quadraginta esset annorum duxit uxorem Rebeccam filiam
Bathuel Syri de Mesopotamiam sororem Laban
Ge 25:21 deprecatusque est Dominum pro uxore sua eo quod esset sterilis qui
exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccae
Ge 25:22 sed conlidebantur in utero eius parvuli quae ait si sic mihi futurum erat
quid necesse fuit concipere perrexitque ut consuleret Dominum
Ge 25:23 qui respondens ait duae gentes in utero tuo sunt et duo populi ex ventre
tuo dividentur populusque populum superabit et maior minori serviet
Ge 25:24 iam tempus pariendi venerat et ecce gemini in utero repperti sunt
Ge 25:25 qui primus egressus est rufus erat et totus in morem pellis hispidus
vocatumque est nomen eius Esau protinus alter egrediens plantam fratris
tenebat manu et idcirco appellavit eum Iacob
Ge 25:26 sexagenarius erat Isaac quando nati sunt parvuli
Ge 25:27 quibus adultis factus est Esau vir gnarus venandi et homo agricola Iacob
autem vir simplex habitabat in tabernaculis
Ge 25:28 Isaac amabat Esau eo quod de venationibus illius vesceretur et Rebecca
diligebat Iacob
Ge 25:29 coxit autem Iacob pulmentum ad quem cum venisset Esau de agro lassus
Ge 25:30 ait da mihi de coctione hac rufa quia oppido lassus sum quam ob causam
vocatum est nomen eius Edom
Ge 25:31 cui dixit Iacob vende mihi primogenita tua
Ge 25:32 ille respondit en morior quid mihi proderunt primogenita
Ge 25:33 ait Iacob iura ergo mihi iuravit Esau et vendidit primogenita
Ge 25:34 et sic accepto pane et lentis edulio comedit et bibit et abiit parvipendens
quod primogenita vendidisset
Ge 26:1 orta autem fame super terram post eam sterilitatem quae acciderat in
diebus Abraham abiit Isaac ad Abimelech regem Palestinorum in Gerara
Ge 26:2 apparuitque ei Dominus et ait ne descendas in Aegyptum sed quiesce in
terra quam dixero tibi
Ge 26:3 et peregrinare in ea eroque tecum et benedicam tibi tibi enim et semini
tuo dabo universas regiones has conplens iuramentum quod spopondi
Abraham patri tuo
Ge 26:4 et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque posteris tuis
universas regiones has et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae
Ge 26:5 eo quod oboedierit Abraham voci meae et custodierit praecepta et
mandata mea et caerimonias legesque servaverit
Ge 26:6 mansit itaque Isaac in Geraris
Ge 26:7 qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua respondit soror
mea est timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio reputans
ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem
Ge 26:8 cumque pertransissent dies plurimi et ibi demoraretur prospiciens
Abimelech Palestinorum rex per fenestram vidit eum iocantem cum
Rebecca uxore sua
Ge 26:9 et accersito ait perspicuum est quod uxor tua sit cur mentitus es sororem
tuam esse respondit timui ne morerer propter eam
Ge 26:10 dixitque Abimelech quare inposuisti nobis potuit coire quispiam de
populo cum uxore tua et induxeras super nos grande peccatum
praecepitque omni populo dicens
Ge 26:11 qui tetigerit hominis huius uxorem morte morietur
Ge 26:12 seruit autem Isaac in terra illa et invenit in ipso anno centuplum
benedixitque ei Dominus
Ge 26:13 et locupletatus est homo et ibat proficiens atque succrescens donec
magnus vehementer effectus est
Ge 26:14 habuit quoque possessionem ovium et armentorum et familiae plurimum
ob haec invidentes ei Palestini
Ge 26:15 omnes puteos quos foderant servi patris illius Abraham illo tempore
obstruxerunt implentes humo
Ge 26:16 in tantum ut ipse Abimelech diceret ad Isaac recede a nobis quoniam
potentior nostri factus es valde
Ge 26:17 et ille discedens veniret ad torrentem Gerarae habitaretque ibi
Ge 26:18 rursum fodit alios puteos quos foderant servi patris sui Abraham et quos
illo mortuo olim obstruxerant Philisthim appellavitque eos hisdem
nominibus quibus ante pater vocaverat
Ge 26:19 foderunt in torrente et reppererunt aquam vivam
Ge 26:20 sed et ibi iurgium fuit pastorum Gerarae adversum pastores Isaac
dicentium nostra est aqua quam ob rem nomen putei ex eo quod
acciderat vocavit Calumniam
Ge 26:21 foderunt et alium et pro illo quoque rixati sunt appellavitque eum
Inimicitias
Ge 26:22 profectus inde fodit alium puteum pro quo non contenderunt itaque
vocavit nomen illius Latitudo dicens nunc dilatavit nos Dominus et fecit
crescere super terram
Ge 26:23 ascendit autem ex illo loco in Bersabee
Ge 26:24 ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens ego sum Deus Abraham
patris tui noli metuere quia tecum sum benedicam tibi et multiplicabo
semen tuum propter servum meum Abraham
Ge 26:25 itaque aedificavit ibi altare et invocato nomine Domini extendit
tabernaculum praecepitque servis suis ut foderent puteum
Ge 26:26 ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech et Ochozath amicus
illius et Fichol dux militum
Ge 26:27 locutus est eis Isaac quid venistis ad me hominem quem odistis et
expulistis a vobis
Ge 26:28 qui responderunt vidimus tecum esse Dominum et idcirco nunc diximus
sit iuramentum inter nos et ineamus foedus
Ge 26:29 ut non facias nobis quicquam mali sicut et nos nihil tuorum adtigimus
nec fecimus quod te laederet sed cum pace dimisimus auctum
benedictione Domini
Ge 26:30 fecit ergo eis convivium et post cibum et potum
Ge 26:31 surgentes mane iuraverunt sibi mutuo dimisitque eos Isaac pacifice in
locum suum
Ge 26:32 ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac adnuntiantes ei de puteo
quem foderant atque dicentes invenimus aquam
Ge 26:33 unde appellavit eum Abundantiam et nomen urbi inpositum est Bersabee
usque in praesentem diem
Ge 26:34 Esau vero quadragenarius duxit uxores Iudith filiam Beeri Hetthei et
Basemath filiam Helon eiusdem loci
Ge 26:35 quae ambae offenderant animum Isaac et Rebeccae
Ge 27:1 senuit autem Isaac et caligaverunt oculi eius et videre non poterat
vocavitque Esau filium suum maiorem et dixit ei fili mi qui respondit
adsum
Ge 27:2 cui pater vides inquit quod senuerim et ignorem diem mortis meae
Ge 27:3 sume arma tua faretram et arcum et egredere foras cumque venatu
aliquid adprehenderis
Ge 27:4 fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti et adfer ut comedam et
benedicat tibi anima mea antequam moriar
Ge 27:5 quod cum audisset Rebecca et ille abisset in agrum ut iussionem patris
expleret
Ge 27:6 dixit filio suo Iacob audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo
et dicentem ei
Ge 27:7 adfer mihi venationem tuam et fac cibos ut comedam et benedicam tibi
coram Domino antequam moriar
Ge 27:8 nunc ergo fili mi adquiesce consiliis meis
Ge 27:9 et pergens ad gregem adfer mihi duos hedos optimos ut faciam ex eis
escas patri tuo quibus libenter vescitur
Ge 27:10 quas cum intuleris et comederit benedicat tibi priusquam moriatur
Ge 27:11 cui ille respondit nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit et ego
lenis
Ge 27:12 si adtractaverit me pater meus et senserit timeo ne putet sibi voluisse
inludere et inducat super me maledictionem pro benedictione
Ge 27:13 ad quem mater in me sit ait ista maledictio fili mi tantum audi vocem
meam et perge adferque quae dixi
Ge 27:14 abiit et adtulit deditque matri paravit illa cibos sicut noverat velle patrem
illius
Ge 27:15 et vestibus Esau valde bonis quas apud se habebat domi induit eum
Ge 27:16 pelliculasque hedorum circumdedit manibus et colli nuda protexit
Ge 27:17 dedit pulmentum et panes quos coxerat tradidit
Ge 27:18 quibus inlatis dixit pater mi et ille respondit audio quis tu es fili mi
Ge 27:19 dixitque Iacob ego sum Esau primogenitus tuus feci sicut praecepisti
mihi surge sede et comede de venatione mea ut benedicat mihi anima tua
Ge 27:20 rursum Isaac ad filium suum quomodo inquit tam cito invenire potuisti
fili mi qui respondit voluntatis Dei fuit ut cito mihi occurreret quod
volebam
Ge 27:21 dixitque Isaac accede huc ut tangam te fili mi et probem utrum tu sis
filius meus Esau an non
Ge 27:22 accessit ille ad patrem et palpato eo dixit Isaac vox quidem vox Iacob est
sed manus manus sunt Esau
Ge 27:23 et non cognovit eum quia pilosae manus similitudinem maioris
expresserant benedicens ergo illi
Ge 27:24 ait tu es filius meus Esau respondit ego sum
Ge 27:25 at ille offer inquit mihi cibos de venatione tua fili mi ut benedicat tibi
anima mea quos cum oblatos comedisset obtulit ei etiam vinum quo
hausto
Ge 27:26 dixit ad eum accede ad me et da mihi osculum fili mi
Ge 27:27 accessit et osculatus est eum statimque ut sensit vestimentorum illius
flagrantiam benedicens ait ecce odor filii mei sicut odor agri cui
benedixit Dominus
Ge 27:28 det tibi Deus de rore caeli et de pinguedine terrae abundantiam frumenti
et vini
Ge 27:29 et serviant tibi populi et adorent te tribus esto dominus fratrum tuorum et
incurventur ante te filii matris tuae qui maledixerit tibi sit maledictus et
qui benedixerit benedictionibus repleatur
Ge 27:30 vix Isaac sermonem impleverat et egresso Iacob foras venit Esau
Ge 27:31 coctosque de venatione cibos intulit patri dicens surge pater mi et
comede de venatione filii tui ut benedicat mihi anima tua
Ge 27:32 dixitque illi Isaac quis enim es tu qui respondit ego sum primogenitus
filius tuus Esau
Ge 27:33 expavit Isaac stupore vehementi et ultra quam credi potest admirans ait
quis igitur ille est qui dudum captam venationem adtulit mihi et comedi
ex omnibus priusquam tu venires benedixique ei et erit benedictus
Ge 27:34 auditis Esau sermonibus patris inrugiit clamore magno et consternatus ait
benedic etiam mihi pater mi
Ge 27:35 qui ait venit germanus tuus fraudulenter et accepit benedictionem tuam
Ge 27:36 at ille subiunxit iuste vocatum est nomen eius Iacob subplantavit enim
me en altera vice primogenita mea ante tulit et nunc secundo subripuit
benedictionem meam rursumque ad patrem numquid non reservasti ait et
mihi benedictionem
Ge 27:37 respondit Isaac dominum tuum illum constitui et omnes fratres eius
servituti illius subiugavi frumento et vino stabilivi eum tibi post haec fili
mi ultra quid faciam
Ge 27:38 cui Esau num unam inquit tantum benedictionem habes pater mihi
quoque obsecro ut benedicas cumque heiulatu magno fleret
Ge 27:39 motus Isaac dixit ad eum in pinguedine terrae et in rore caeli desuper
Ge 27:40 erit benedictio tua vives gladio et fratri tuo servies tempusque veniet cum
excutias et solvas iugum eius de cervicibus tuis
Ge 27:41 oderat ergo semper Esau Iacob pro benedictione qua benedixerat ei pater
dixitque in corde suo veniant dies luctus patris mei ut occidam Iacob
fratrem meum
Ge 27:42 nuntiata sunt haec Rebeccae quae mittens et vocans Iacob filium suum
dixit ad eum ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te
Ge 27:43 nunc ergo fili audi vocem meam et consurgens fuge ad Laban fratrem
meum in Haran
Ge 27:44 habitabisque cum eo dies paucos donec requiescat furor fratris tui
Ge 27:45 et cesset indignatio eius obliviscaturque eorum quae fecisti in eum
postea mittam et adducam te inde huc cur utroque orbabor filio in una
die
Ge 27:46 dixit quoque Rebecca ad Isaac taedet me vitae meae propter filias Heth si
acceperit Iacob uxorem de stirpe huius terrae nolo vivere
Ge 28:1 vocavit itaque Isaac Iacob et benedixit praecepitque ei dicens noli
accipere coniugem de genere Chanaan
Ge 28:2 sed vade et proficiscere in Mesopotamiam Syriae ad domum Bathuel
patrem matris tuae et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi
tui
Ge 28:3 Deus autem omnipotens benedicat tibi et crescere te faciat atque
multiplicet ut sis in turbas populorum
Ge 28:4 et det tibi benedictiones Abraham et semini tuo post te ut possideas
terram peregrinationis tuae quam pollicitus est avo tuo
Ge 28:5 cumque dimisisset eum Isaac profectus venit in Mesopotamiam Syriae
ad Laban filium Bathuel Syri fratrem Rebeccae matris suae
Ge 28:6 videns autem Esau quod benedixisset pater suus Iacob et misisset eum in
Mesopotamiam Syriae ut inde uxorem duceret et quod post
benedictionem praecepisset ei dicens non accipies coniugem de filiabus
Chanaan
Ge 28:7 quodque oboediens Iacob parentibus isset in Syriam
Ge 28:8 probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus
Ge 28:9 ivit ad Ismahelem et duxit uxorem absque his quas prius habebat
Maeleth filiam Ismahel filii Abraham sororem Nabaioth
Ge 28:10 igitur egressus Iacob de Bersabee pergebat Haran
Ge 28:11 cumque venisset ad quendam locum et vellet in eo requiescere post solis
occubitum tulit de lapidibus qui iacebant et subponens capiti suo
dormivit in eodem loco
Ge 28:12 viditque in somnis scalam stantem super terram et cacumen illius
tangens caelum angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam
Ge 28:13 et Dominum innixum scalae dicentem sibi ego sum Dominus Deus
Abraham patris tui et Deus Isaac terram in qua dormis tibi dabo et semini
tuo
Ge 28:14 eritque germen tuum quasi pulvis terrae dilataberis ad occidentem et
orientem septentrionem et meridiem et benedicentur in te et in semine
tuo cunctae tribus terrae
Ge 28:15 et ero custos tuus quocumque perrexeris et reducam te in terram hanc
nec dimittam nisi conplevero universa quae dixi
Ge 28:16 cumque evigilasset Iacob de somno ait vere Dominus est in loco isto et
ego nesciebam
Ge 28:17 pavensque quam terribilis inquit est locus iste non est hic aliud nisi
domus Dei et porta caeli
Ge 28:18 surgens ergo mane tulit lapidem quem subposuerat capiti suo et erexit in
titulum fundens oleum desuper
Ge 28:19 appellavitque nomen urbis Bethel quae prius Luza vocabatur
Ge 28:20 vovit etiam votum dicens si fuerit Deus mecum et custodierit me in via
per quam ambulo et dederit mihi panem ad vescendum et vestem ad
induendum
Ge 28:21 reversusque fuero prospere ad domum patris mei erit mihi Dominus in
Deum
Ge 28:22 et lapis iste quem erexi in titulum vocabitur Domus Dei cunctorumque
quae dederis mihi decimas offeram tibi
Ge 29:1 profectus ergo Iacob venit ad terram orientalem
Ge 29:2 et vidit puteum in agro tresque greges ovium accubantes iuxta eum nam
ex illo adaquabantur pecora et os eius grandi lapide claudebatur
Ge 29:3 morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem et
refectis gregibus rursum super os putei ponerent
Ge 29:4 dixitque ad pastores fratres unde estis qui responderunt de Haran
Ge 29:5 quos interrogans numquid ait nostis Laban filium Nahor dixerunt
novimus
Ge 29:6 sanusne est inquit valet inquiunt et ecce Rahel filia eius venit cum grege
suo
Ge 29:7 dixitque Iacob adhuc multum diei superest nec est tempus ut reducantur
ad caulas greges date ante potum ovibus et sic ad pastum eas reducite
Ge 29:8 qui responderunt non possumus donec omnia pecora congregentur et
amoveamus lapidem de ore putei ut adaquemus greges
Ge 29:9 adhuc loquebantur et ecce Rahel veniebat cum ovibus patris sui nam
gregem ipsa pascebat
Ge 29:10 quam cum vidisset Iacob et sciret consobrinam suam ovesque Laban
avunculi sui amovit lapidem quo puteus claudebatur
Ge 29:11 et adaquato grege osculatus est eam elevataque voce flevit
Ge 29:12 et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebeccae at illa
festinans nuntiavit patri suo
Ge 29:13 qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae cucurrit obviam
conplexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam auditis autem
causis itineris
Ge 29:14 respondit os meum es et caro mea et postquam expleti sunt dies mensis
unius
Ge 29:15 dixit ei num quia frater meus es gratis servies mihi dic quid mercedis
accipias
Ge 29:16 habebat vero filias duas nomen maioris Lia minor appellabatur Rahel
Ge 29:17 sed Lia lippis erat oculis Rahel decora facie et venusto aspectu
Ge 29:18 quam diligens Iacob ait serviam tibi pro Rahel filia tua minore septem
annis
Ge 29:19 respondit Laban melius est ut tibi eam dem quam viro alteri mane apud
me
Ge 29:20 servivit igitur Iacob pro Rahel septem annis et videbantur illi pauci dies
prae amoris magnitudine
Ge 29:21 dixitque ad Laban da mihi uxorem meam quia iam tempus expletum est
ut ingrediar ad eam
Ge 29:22 qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium fecit nuptias
Ge 29:23 et vespere filiam suam Liam introduxit ad eum
Ge 29:24 dans ancillam filiae Zelpham nomine ad quam cum ex more Iacob fuisset
ingressus facto mane vidit Liam
Ge 29:25 et dixit ad socerum quid est quod facere voluisti nonne pro Rahel servivi
tibi quare inposuisti mihi
Ge 29:26 respondit Laban non est in loco nostro consuetudinis ut minores ante
tradamus ad nuptias
Ge 29:27 imple ebdomadem dierum huius copulae et hanc quoque dabo tibi pro
opere quo serviturus es mihi septem annis aliis
Ge 29:28 adquievit placito et ebdomade transacta Rahel duxit uxorem
Ge 29:29 cui pater servam Balam dederat
Ge 29:30 tandemque potitus optatis nuptiis amorem sequentis priori praetulit
serviens apud eum septem annis aliis
Ge 29:31 videns autem Dominus quod despiceret Liam aperuit vulvam eius sorore
sterili permanente
Ge 29:32 quae conceptum genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens vidit
Dominus humilitatem meam nunc amabit me vir meus
Ge 29:33 rursumque concepit et peperit filium et ait quoniam audivit Dominus
haberi me contemptui dedit etiam istum mihi vocavitque nomen illius
Symeon
Ge 29:34 concepit tertio et genuit alium dixitque nunc quoque copulabitur mihi
maritus meus eo quod pepererim illi tres filios et idcirco appellavit
nomen eius Levi
Ge 29:35 quarto concepit et peperit filium et ait modo confitebor Domino et ob
hoc vocavit eum Iudam cessavitque parere
Ge 30:1 cernens autem Rahel quod infecunda esset invidit sorori et ait marito suo
da mihi liberos alioquin moriar
Ge 30:2 cui iratus respondit Iacob num pro Deo ego sum qui privavit te fructu
ventris tui
Ge 30:3 at illa habeo inquit famulam Balam ingredere ad eam ut pariat super
genua mea et habeam ex ea filios
Ge 30:4 deditque illi Balam in coniugium quae
Ge 30:5 ingresso ad se viro concepit et peperit filium
Ge 30:6 dixitque Rahel iudicavit mihi Dominus et exaudivit vocem meam dans
mihi filium et idcirco appellavit nomen illius Dan
Ge 30:7 rursumque Bala concipiens peperit alterum
Ge 30:8 pro quo ait Rahel conparavit me Deus cum sorore mea et invalui
vocavitque eum Nepthalim
Ge 30:9 sentiens Lia quod parere desisset Zelpham ancillam suam marito tradidit
Ge 30:10 qua post conceptum edente filium
Ge 30:11 dixit feliciter et idcirco vocavit nomen eius Gad
Ge 30:12 peperit quoque Zelpha alterum
Ge 30:13 dixitque Lia hoc pro beatitudine mea beatam quippe me dicent mulieres
propterea appellavit eum Aser
Ge 30:14 egressus autem Ruben tempore messis triticeae in agro repperit
mandragoras quos matri Liae detulit dixitque Rahel da mihi partem de
mandragoris filii tui
Ge 30:15 illa respondit parumne tibi videtur quod praeripueris maritum mihi nisi
etiam mandragoras filii mei tuleris ait Rahel dormiat tecum hac nocte pro
mandragoris filii tui
Ge 30:16 redeuntique ad vesperam de agro Iacob egressa est in occursum Lia et ad
me inquit intrabis quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei
dormivit cum ea nocte illa
Ge 30:17 et exaudivit Deus preces eius concepitque et peperit filium quintum
Ge 30:18 et ait dedit Deus mercedem mihi quia dedi ancillam meam viro meo
appellavitque nomen illius Isachar
Ge 30:19 rursum Lia concipiens peperit sextum filium
Ge 30:20 et ait ditavit me Deus dote bona etiam hac vice mecum erit maritus meus
eo quod genuerim ei sex filios et idcirco appellavit nomen eius Zabulon
Ge 30:21 post quem peperit filiam nomine Dinam
Ge 30:22 recordatus quoque Dominus Rahelis exaudivit eam et aperuit vulvam
illius
Ge 30:23 quae concepit et peperit filium dicens abstulit Deus obprobrium meum
Ge 30:24 et vocavit nomen illius Ioseph dicens addat mihi Dominus filium alterum
Ge 30:25 nato autem Ioseph dixit Iacob socero suo dimitte me ut revertar in
patriam et ad terram meam
Ge 30:26 da mihi uxores et liberos meos pro quibus servivi tibi ut abeam tu nosti
servitutem qua servivi tibi
Ge 30:27 ait ei Laban inveniam gratiam in conspectu tuo experimento didici quod
benedixerit mihi Deus propter te
Ge 30:28 constitue mercedem tuam quam dem tibi
Ge 30:29 at ille respondit tu nosti quomodo servierim tibi et quanta in manibus
meis fuerit possessio tua
Ge 30:30 modicum habuisti antequam venirem et nunc dives effectus es
benedixitque tibi Dominus ad introitum meum iustum est igitur ut
aliquando provideam etiam domui meae
Ge 30:31 dixitque Laban quid dabo tibi at ille ait nihil volo sed si feceris quod
postulo iterum pascam et custodiam pecora tua
Ge 30:32 gyra omnes greges tuos et separa cunctas oves varias et sparso vellere et
quodcumque furvum et maculosum variumque fuerit tam in ovibus quam
in capris erit merces mea
Ge 30:33 respondebitque mihi cras iustitia mea quando placiti tempus advenerit
coram te et omnia quae non fuerint varia et maculosa et furva tam in
ovibus quam in capris furti me arguent
Ge 30:34 dixit Laban gratum habeo quod petis
Ge 30:35 et separavit in die illo capras et oves hircos et arietes varios atque
maculosos cunctum autem gregem unicolorem id est albi et nigri velleris
tradidit in manu filiorum suorum
Ge 30:36 et posuit spatium itineris inter se et generum dierum trium qui pascebat
reliquos greges eius
Ge 30:37 tollens ergo Iacob virgas populeas virides et amigdalinas et ex platanis
ex parte decorticavit eas detractisque corticibus in his quae spoliata
fuerant candor apparuit illa vero quae integra erant viridia permanserunt
atque in hunc modum color effectus est varius
Ge 30:38 posuitque eas in canalibus ubi effundebatur aqua ut cum venissent greges
ad bibendum ante oculos haberent virgas et in aspectu earum conciperent
Ge 30:39 factumque est ut in ipso calore coitus oves intuerentur virgas et parerent
maculosa et varia et diverso colore respersa
Ge 30:40 divisitque gregem Iacob et posuit virgas ante oculos arietum erant autem
alba quaeque et nigra Laban cetera vero Iacob separatis inter se gregibus
Ge 30:41 igitur quando primo tempore ascendebantur oves ponebat Iacob virgas in
canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium ut in earum
contemplatione conciperent
Ge 30:42 quando vero serotina admissura erat et conceptus extremus non ponebat
eas factaque sunt ea quae erant serotina Laban et quae primi temporis
Iacob
Ge 30:43 ditatusque est homo ultra modum et habuit greges multos ancillas et
servos camelos et asinos
Ge 31:1 postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium tulit Iacob
omnia quae fuerunt patris nostri et de illius facultate ditatus factus est
inclitus
Ge 31:2 animadvertit quoque faciem Laban quod non esset erga se sicut heri et
nudius tertius
Ge 31:3 maxime dicente sibi Domino revertere in terram patrum tuorum et ad
generationem tuam eroque tecum
Ge 31:4 misit et vocavit Rahel et Liam in agrum ubi pascebat greges
Ge 31:5 dixitque eis video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et
nudius tertius Deus autem patris mei fuit mecum
Ge 31:6 et ipsae nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro
Ge 31:7 sed pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem
vicibus et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi
Ge 31:8 si quando dixit variae erunt mercedes tuae pariebant omnes oves varios
fetus quando vero e contrario ait alba quaeque accipies pro mercede
omnes greges alba pepererunt
Ge 31:9 tulitque Deus substantiam patris vestri et dedit mihi
Ge 31:10 postquam enim conceptus ovium tempus advenerat levavi oculos meos et
vidi in somnis ascendentes mares super feminas varios et maculosos et
diversorum colorum
Ge 31:11 dixitque angelus Dei ad me in somnis Iacob et ego respondi adsum
Ge 31:12 qui ait leva oculos tuos et vide universos masculos ascendentes super
feminas varios respersos atque maculosos vidi enim omnia quae fecit tibi
Laban
Ge 31:13 ego sum Deus Bethel ubi unxisti lapidem et votum vovisti mihi nunc
ergo surge et egredere de terra hac revertens in terram nativitatis tuae
Ge 31:14 responderunt Rahel et Lia numquid habemus residui quicquam in
facultatibus et hereditate domus patris nostri
Ge 31:15 nonne quasi alienas reputavit nos et vendidit comeditque pretium
nostrum
Ge 31:16 sed Deus tulit opes patris nostri et nobis eas tradidit ac filiis nostris unde
omnia quae praecepit fac
Ge 31:17 surrexit itaque Iacob et inpositis liberis et coniugibus suis super camelos
abiit
Ge 31:18 tulitque omnem substantiam et greges et quicquid in Mesopotamiam
quaesierat pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan
Ge 31:19 eo tempore Laban ierat ad tondendas oves et Rahel furata est idola patris
sui
Ge 31:20 noluitque Iacob confiteri socero quod fugeret
Ge 31:21 cumque abisset tam ipse quam omnia quae iuris eius erant et amne
transmisso pergeret contra montem Galaad
Ge 31:22 nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Iacob
Ge 31:23 qui adsumptis fratribus suis persecutus est eum diebus septem et
conprehendit in monte Galaad
Ge 31:24 viditque in somnis dicentem sibi Dominum cave ne quicquam aspere
loquaris contra Iacob
Ge 31:25 iamque Iacob extenderat in monte tabernaculum cum ille consecutus
eum cum fratribus suis in eodem monte Galaad fixit tentorium
Ge 31:26 et dixit ad Iacob quare ita egisti ut clam me abigeres filias meas quasi
captivas gladio
Ge 31:27 cur ignorante me fugere voluisti nec indicare mihi ut prosequerer te cum
gaudio et canticis et tympanis et cithara
Ge 31:28 non es passus ut oscularer filios meos ac filias stulte operatus es et nunc
Ge 31:29 valet quidem manus mea reddere tibi malum sed Deus patris vestri heri
dixit mihi cave ne loquaris cum Iacob quicquam durius
Ge 31:30 esto ad tuos ire cupiebas et desiderio tibi erat domus patris tui cur furatus
es deos meos
Ge 31:31 respondit Iacob quod inscio te profectus sum timui ne violenter auferres
filias tuas
Ge 31:32 quod autem furti arguis apud quemcumque inveneris deos tuos necetur
coram fratribus nostris scrutare quicquid tuorum apud me inveneris et
aufer haec dicens ignorabat quod Rahel furata esset idola
Ge 31:33 ingressus itaque Laban tabernaculum Iacob et Liae et utriusque famulae
non invenit cumque intrasset tentorium Rahelis
Ge 31:34 illa festinans abscondit idola subter stramen cameli et sedit desuper
scrutantique omne tentorium et nihil invenienti
Ge 31:35 ait ne irascatur dominus meus quod coram te adsurgere nequeo quia
iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi sic delusa sollicitudo
quaerentis est
Ge 31:36 tumensque Iacob cum iurgio ait quam ob culpam meam et ob quod
peccatum sic exarsisti post me
Ge 31:37 et scrutatus es omnem supellectilem meam quid invenisti de cuncta
substantia domus tuae pone hic coram fratribus meis et fratribus tuis et
iudicent inter me et te
Ge 31:38 idcirco viginti annis fui tecum oves tuae et caprae steriles non fuerunt
arietes gregis tui non comedi
Ge 31:39 nec captum a bestia ostendi tibi ego damnum omne reddebam quicquid
furto perierat a me exigebas
Ge 31:40 die noctuque aestu urebar et gelu fugiebat somnus ab oculis meis
Ge 31:41 sic per viginti annos in domo tua servivi tibi quattuordecim pro filiabus
et sex pro gregibus tuis inmutasti quoque mercedem meam decem
vicibus
Ge 31:42 nisi Deus patris mei Abraham et Timor Isaac adfuisset mihi forsitan
modo nudum me dimisisses adflictionem meam et laborem manuum
mearum respexit Deus et arguit te heri
Ge 31:43 respondit ei Laban filiae et filii et greges tui et omnia quae cernis mea
sunt quid possum facere filiis et nepotibus meis
Ge 31:44 veni ergo et ineamus foedus ut sit testimonium inter me et te
Ge 31:45 tulit itaque Iacob lapidem et erexit illum in titulum
Ge 31:46 dixitque fratribus suis adferte lapides qui congregantes fecerunt tumulum
comederuntque super eum
Ge 31:47 quem vocavit Laban tumulus Testis et Iacob acervum Testimonii uterque
iuxta proprietatem linguae suae
Ge 31:48 dixitque Laban tumulus iste testis erit inter me et te hodie et idcirco
appellatum est nomen eius Galaad id est tumulus Testis
Ge 31:49 intueatur Dominus et iudicet inter nos quando recesserimus a nobis
Ge 31:50 si adflixeris filias meas et si introduxeris uxores alias super eas nullus
sermonis nostri testis est absque Deo qui praesens respicit
Ge 31:51 dixitque rursus ad Iacob en tumulus hic et lapis quem erexi inter me et te
Ge 31:52 testis erit tumulus inquam iste et lapis sint in testimonio si aut ego
transiero illum pergens ad te aut tu praeterieris malum mihi cogitans
Ge 31:53 Deus Abraham et Deus Nahor iudicet inter nos Deus patris eorum iuravit
Iacob per Timorem patris sui Isaac
Ge 31:54 immolatisque victimis in monte vocavit fratres suos ut ederent panem
qui cum comedissent manserunt ibi
Ge 31:55 Laban vero de nocte consurgens osculatus est filios et filias suas et
benedixit illis reversus in locum suum
Ge 32:1 Iacob quoque abiit itinere quo coeperat fueruntque ei obviam angeli Dei
Ge 32:2 quos cum vidisset ait castra Dei sunt haec et appellavit nomen loci illius
Manaim id est Castra
Ge 32:3 misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir
regionis Edom
Ge 32:4 praecepitque eis dicens sic loquimini domino meo Esau haec dicit frater
tuus Iacob apud Laban peregrinatus sum et fui usque in praesentem diem
Ge 32:5 habeo boves et asinos oves et servos atque ancillas mittoque nunc
legationem ad dominum meum ut inveniam gratiam in conspectu tuo
Ge 32:6 reversi sunt nuntii ad Iacob dicentes venimus ad Esau fratrem tuum et
ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris
Ge 32:7 timuit Iacob valde et perterritus divisit populum qui secum erat greges
quoque et oves et boves et camelos in duas turmas
Ge 32:8 dicens si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam alia turma
quae reliqua est salvabitur
Ge 32:9 dixitque Iacob Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac
Domine qui dixisti mihi revertere in terram tuam et in locum nativitatis
tuae et benefaciam tibi
Ge 32:10 minor sum cunctis miserationibus et veritate quam explesti servo tuo in
baculo meo transivi Iordanem istum et nunc cum duabus turmis
regredior
Ge 32:11 erue me de manu fratris mei de manu Esau quia valde eum timeo ne forte
veniens percutiat matrem cum filiis
Ge 32:12 tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut
harenam maris quae prae multitudine numerari non potest
Ge 32:13 cumque dormisset ibi nocte illa separavit de his quae habebat munera
Esau fratri suo
Ge 32:14 capras ducentas hircos viginti oves ducentas arietes viginti
Ge 32:15 camelos fetas cum pullis suis triginta vaccas quadraginta et tauros viginti
asinas viginti et pullos earum decem
Ge 32:16 et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges dixitque
pueris suis antecedite me et sit spatium inter gregem et gregem
Ge 32:17 et praecepit priori dicens si obvium habueris Esau fratrem meum et
interrogaverit te cuius es et quo vadis et cuius sunt ista quae sequeris
Ge 32:18 respondebis servi tui Iacob munera misit domino meo Esau ipse quoque
post nos venit
Ge 32:19 similiter mandata dedit secundo ac tertio et cunctis qui sequebantur
greges dicens hisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum
Ge 32:20 et addetis ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur dixit
enim placabo illum muneribus quae praecedunt et postea videbo forsitan
propitiabitur mihi
Ge 32:21 praecesserunt itaque munera ante eum ipse vero mansit nocte illa in
Castris
Ge 32:22 cumque mature surrexisset tulit duas uxores suas et totidem famulas cum
undecim filiis et transivit vadum Iaboc
Ge 32:23 transductisque omnibus quae ad se pertinebant
Ge 32:24 remansit solus et ecce vir luctabatur cum eo usque mane
Ge 32:25 qui cum videret quod eum superare non posset tetigit nervum femoris
eius et statim emarcuit
Ge 32:26 dixitque ad eum dimitte me iam enim ascendit aurora respondit non
dimittam te nisi benedixeris mihi
Ge 32:27 ait ergo quod nomen est tibi respondit Iacob
Ge 32:28 at ille nequaquam inquit Iacob appellabitur nomen tuum sed Israhel
quoniam si contra Deum fortis fuisti quanto magis contra homines
praevalebis
Ge 32:29 interrogavit eum Iacob dic mihi quo appellaris nomine respondit cur
quaeris nomen meum et benedixit ei in eodem loco
Ge 32:30 vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuhel dicens vidi Deum facie ad
faciem et salva facta est anima mea
Ge 32:31 ortusque est ei statim sol postquam transgressus est Phanuhel ipse vero
claudicabat pede
Ge 32:32 quam ob causam non comedunt filii Israhel nervum qui emarcuit in
femore Iacob usque in praesentem diem eo quod tetigerit nervum
femoris eius et obstipuerit
Ge 33:1 levans autem Iacob oculos suos vidit venientem Esau et cum eo
quadringentos viros divisitque filios Liae et Rahel ambarumque
famularum
Ge 33:2 et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio Liam vero et
filios eius in secundo loco Rahel autem et Ioseph novissimos
Ge 33:3 et ipse praegrediens adoravit pronus in terram septies donec
adpropinquaret frater eius
Ge 33:4 currens itaque Esau obviam fratri suo amplexatus est eum stringensque
collum et osculans flevit
Ge 33:5 levatisque oculis vidit mulieres et parvulos earum et ait quid sibi volunt
isti et si ad te pertinent respondit parvuli sunt quos donavit mihi Deus
servo tuo
Ge 33:6 et adpropinquantes ancillae et filii earum incurvati sunt
Ge 33:7 accessitque Lia cum liberis suis et cum similiter adorassent extremi
Ioseph et Rahel adoraverunt
Ge 33:8 quaenam sunt inquit istae turmae quas obvias habui respondit ut
invenirem gratiam coram domino meo
Ge 33:9 et ille habeo ait plurima frater mi sint tua tibi
Ge 33:10 dixit Iacob noli ita obsecro sed si inveni gratiam in oculis tuis accipe
munusculum de manibus meis sic enim vidi faciem tuam quasi viderim
vultum Dei esto mihi propitius
Ge 33:11 et suscipe benedictionem quam adtuli tibi et quam donavit mihi Deus
tribuens omnia vix fratre conpellente suscipiens
Ge 33:12 ait gradiamur simul eroque socius itineris tui
Ge 33:13 dixit Iacob nosti domine mi quod parvulos habeam teneros et oves ac
boves fetas mecum quas si plus in ambulando fecero laborare morientur
una die cuncti greges
Ge 33:14 praecedat dominus meus ante servum suum et ego sequar paulatim
vestigia eius sicut videro posse parvulos meos donec veniam ad
dominum meum in Seir
Ge 33:15 respondit Esau oro te ut de populo qui mecum est saltem socii remaneant
viae tuae non est inquit necesse hoc uno indigeo ut inveniam gratiam in
conspectu domini mei
Ge 33:16 reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir
Ge 33:17 et Iacob venit in Soccoth ubi aedificata domo et fixis tentoriis appellavit
nomen loci illius Soccoth id est Tabernacula
Ge 33:18 transivitque in Salem urbem Sycimorum quae est in terra Chanaan
postquam regressus est de Mesopotamiam Syriae et habitavit iuxta
oppidum
Ge 33:19 emitque partem agri in qua fixerat tabernaculum a filiis Emor patris
Sychem centum agnis
Ge 33:20 et erecto ibi altari invocavit super illud Fortissimum Deum Israhel
Ge 34:1 egressa est autem Dina filia Liae ut videret mulieres regionis illius
Ge 34:2 quam cum vidisset Sychem filius Emor Evei princeps terrae illius
adamavit et rapuit et dormivit cum illa vi opprimens virginem
Ge 34:3 et conglutinata est anima eius cum ea tristemque blanditiis delinivit
Ge 34:4 et pergens ad Emor patrem suum accipe mihi inquit puellam hanc
coniugem
Ge 34:5 quod cum audisset Iacob absentibus filiis et in pastu occupatis pecorum
siluit donec redirent
Ge 34:6 egresso autem Emor patre Sychem ut loqueretur ad Iacob
Ge 34:7 ecce filii eius veniebant de agro auditoque quod acciderat irati sunt valde
eo quod foedam rem esset operatus in Israhel et violata filia Iacob rem
inlicitam perpetrasset
Ge 34:8 locutus est itaque Emor ad eos Sychem filii mei adhesit anima filiae
vestrae date eam illi uxorem
Ge 34:9 et iungamus vicissim conubia filias vestras tradite nobis et filias nostras
accipite
Ge 34:10 et habitate nobiscum terra in potestate vestra est exercete negotiamini et
possidete eam
Ge 34:11 sed et Sychem ad patrem et ad fratres eius ait inveniam gratiam coram
vobis et quaecumque statueritis dabo
Ge 34:12 augete dotem munera postulate libens tribuam quod petieritis tantum
date mihi puellam hanc uxorem
Ge 34:13 responderunt filii Iacob Sychem et patri eius in dolo saevientes ob
stuprum sororis
Ge 34:14 non possumus facere quod petitis nec dare sororem nostram homini
incircumciso quod inlicitum et nefarium est apud nos
Ge 34:15 sed in hoc valebimus foederari si esse volueritis nostri similes et
circumcidatur in vobis omne masculini sexus
Ge 34:16 tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac vestras et
habitabimus vobiscum erimusque unus populus
Ge 34:17 sin autem circumcidi nolueritis tollemus filiam nostram et recedemus
Ge 34:18 placuit oblatio eorum Emor et Sychem filio eius
Ge 34:19 nec distulit adulescens quin statim quod petebatur expleret amabat enim
puellam valde et ipse erat inclitus in omni domo patris sui
Ge 34:20 ingressique portam urbis locuti sunt populo
Ge 34:21 viri isti pacifici sunt et volunt habitare nobiscum negotientur in terra et
exerceant eam quae spatiosa et lata cultoribus indiget filias eorum
accipiemus uxores et nostras illis dabimus
Ge 34:22 unum est quod differtur tantum bonum si circumcidamus masculos
nostros ritum gentis imitantes
Ge 34:23 et substantia eorum et pecora et cuncta quae possident nostra erunt
tantum in hoc adquiescamus et habitantes simul unum efficiemus
populum
Ge 34:24 adsensi sunt omnes circumcisis cunctis maribus
Ge 34:25 et ecce die tertio quando gravissimus vulnerum dolor est arreptis duo
Iacob filii Symeon et Levi fratres Dinae gladiis ingressi sunt urbem
confidenter interfectisque omnibus masculis
Ge 34:26 Emor et Sychem pariter necaverunt tollentes Dinam de domo Sychem
sororem suam
Ge 34:27 quibus egressis inruerunt super occisos ceteri filii Iacob et depopulati
sunt urbem in ultionem stupri
Ge 34:28 oves eorum et armenta et asinos cunctaque vastantes quae in domibus et
in agris erant
Ge 34:29 parvulos quoque et uxores eorum duxere captivas
Ge 34:30 quibus patratis audacter Iacob dixit ad Symeon et Levi turbastis me et
odiosum fecistis Chananeis et Ferezeis habitatoribus terrae huius nos
pauci sumus illi congregati percutient me et delebor ego et domus mea
Ge 34:31 responderunt numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra
Ge 35:1 interea locutus est Deus ad Iacob surge et ascende Bethel et habita ibi
facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum
Ge 35:2 Iacob vero convocata omni domo sua ait abicite deos alienos qui in
medio vestri sunt et mundamini ac mutate vestimenta vestra
Ge 35:3 surgite et ascendamus in Bethel ut faciamus ibi altare Deo qui exaudivit
me in die tribulationis meae et fuit socius itineris mei
Ge 35:4 dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant et inaures quae erant
in auribus eorum at ille infodit ea subter terebinthum quae est post urbem
Sychem
Ge 35:5 cumque profecti essent terror Dei invasit omnes per circuitum civitates et
non sunt ausi persequi recedentes
Ge 35:6 venit igitur Iacob Luzam quae est in terra Chanaan cognomento Bethel
ipse et omnis populus cum eo
Ge 35:7 aedificavitque ibi altare et appellavit nomen loci Domus Dei ibi enim
apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum
Ge 35:8 eodem tempore mortua est Debbora nutrix Rebeccae et sepulta ad
radices Bethel subter quercum vocatumque est nomen loci quercus
Fletus
Ge 35:9 apparuit autem iterum Deus Iacob postquam reversus est de
Mesopotamiam Syriae benedixitque ei
Ge 35:10 dicens non vocaberis ultra Iacob sed Israhel erit nomen tuum et
appellavit eum Israhel
Ge 35:11 dixitque ei ego Deus omnipotens cresce et multiplicare gentes et populi
nationum erunt ex te reges de lumbis tuis egredientur
Ge 35:12 terramque quam dedi Abraham et Isaac dabo tibi et semini tuo post te
Ge 35:13 et recessit ab eo
Ge 35:14 ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus ei fuerat Deus libans
super eum libamina et effundens oleum
Ge 35:15 vocansque nomen loci Bethel
Ge 35:16 egressus inde venit verno tempore ad terram quae ducit Efratham in qua
cum parturiret Rahel
Ge 35:17 ob difficultatem partus periclitari coepit dixitque ei obsetrix noli timere
quia et hunc habebis filium
Ge 35:18 egrediente autem anima prae dolore et inminente iam morte vocavit
nomen filii sui Benoni id est filius doloris mei pater vero appellavit eum
Beniamin id est filius dexterae
Ge 35:19 mortua est ergo Rahel et sepulta in via quae ducit Efratham haec est
Bethleem
Ge 35:20 erexitque Iacob titulum super sepulchrum eius hic est titulus monumenti
Rahel usque in praesentem diem
Ge 35:21 egressus inde fixit tabernaculum trans turrem Gregis
Ge 35:22 cumque habitaret in illa regione abiit Ruben et dormivit cum Bala
concubina patris sui quod illum minime latuit erant autem filii Iacob
duodecim
Ge 35:23 filii Liae primogenitus Ruben et Symeon et Levi et Iudas et Isachar et
Zabulon
Ge 35:24 filii Rahel Ioseph et Beniamin
Ge 35:25 filii Balae ancillae Rahelis Dan et Nepthalim
Ge 35:26 filii Zelphae ancillae Liae Gad et Aser hii filii Iacob qui nati sunt ei in
Mesopotamiam Syriae
Ge 35:27 venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre civitatem Arbee haec est
Hebron in qua peregrinatus est Abraham et Isaac
Ge 35:28 et conpleti sunt dies Isaac centum octoginta annorum
Ge 35:29 consumptusque aetate mortuus est et adpositus populo suo senex et
plenus dierum et sepelierunt eum Esau et Iacob filii sui
Ge 36:1 hae sunt autem generationes Esau ipse est Edom
Ge 36:2 Esau accepit uxores de filiabus Chanaan Ada filiam Elom Hetthei et
Oolibama filiam Anae filiae Sebeon Evei
Ge 36:3 Basemath quoque filiam Ismahel sororem Nabaioth
Ge 36:4 peperit autem Ada Eliphaz Basemath genuit Rauhel
Ge 36:5 Oolibama edidit Hieus et Hielom et Core hii filii Esau qui nati sunt ei in
terra Chanaan
Ge 36:6 tulit autem Esau uxores suas et filios et filias et omnem animam domus
suae et substantiam et pecora et cuncta quae habere poterat in terra
Chanaan et abiit in alteram regionem recessitque a fratre suo Iacob
Ge 36:7 divites enim erant valde et simul habitare non poterant nec sustinebat eos
terra peregrinationis eorum prae multitudine gregum
Ge 36:8 habitavitque Esau in monte Seir ipse est Edom
Ge 36:9 hae sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir
Ge 36:10 et haec nomina filiorum eius Eliphaz filius Ada uxoris Esau Rauhel
quoque filius Basemath uxoris eius
Ge 36:11 fueruntque filii Eliphaz Theman Omar Sephu et Gatham et Cenez
Ge 36:12 erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau quae peperit ei Amalech
hii sunt filii Adae uxoris Esau
Ge 36:13 filii autem Rauhel Naath et Zara Semma et Meza hii filii Basemath
uxoris Esau
Ge 36:14 isti quoque erant filii Oolibama filiae Ana filiae Sebeon uxoris Esau quos
genuit ei Hieus et Hielom et Core
Ge 36:15 hii duces filiorum Esau filii Eliphaz primogeniti Esau dux Theman dux
Omar dux Sephu dux Cenez
Ge 36:16 dux Core dux Gatham dux Amalech hii filii Eliphaz in terra Edom et hii
filii Adae
Ge 36:17 hii quoque filii Rauhel filii Esau dux Naath dux Zara dux Semma dux
Meza hii duces Rauhel in terra Edom isti filii Basemath uxoris Esau
Ge 36:18 hii autem filii Oolibama uxoris Esau dux Hieus dux Hielom dux Core hii
duces Oolibama filiae Ana uxoris Esau
Ge 36:19 isti filii Esau et hii duces eorum ipse est Edom
Ge 36:20 isti filii Seir Horrei habitatores terrae Lotham et Sobal et Sebeon et Anan
Ge 36:21 Dison et Eser et Disan hii duces Horrei filii Seir in terra Edom
Ge 36:22 facti sunt autem filii Lotham Horrei et Heman erat autem soror Lotham
Thamna
Ge 36:23 et isti filii Sobal Alvam et Maneeth et Hebal Sephi et Onam
Ge 36:24 et hii filii Sebeon Ahaia et Anam iste est Ana qui invenit aquas calidas in
solitudine cum pasceret asinos Sebeon patris sui
Ge 36:25 habuitque filium Disan et filiam Oolibama
Ge 36:26 et isti filii Disan Amdan et Esban et Iethran et Charan
Ge 36:27 hii quoque filii Eser Balaan et Zevan et Acham
Ge 36:28 habuit autem filios Disan Hus et Aran
Ge 36:29 isti duces Horreorum dux Lothan dux Sobal dux Sebeon dux Ana
Ge 36:30 dux Dison dux Eser dux Disan isti duces Horreorum qui imperaverunt in
terra Seir
Ge 36:31 reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem
filii Israhel fuerunt hii
Ge 36:32 Bale filius Beor nomenque urbis eius Denaba
Ge 36:33 mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra
Ge 36:34 cumque mortuus esset Iobab regnavit pro eo Husan de terra
Themanorum
Ge 36:35 hoc quoque mortuo regnavit pro eo Adad filius Badadi qui percussit
Madian in regione Moab et nomen urbis eius Ahuith
Ge 36:36 cumque mortuus esset Adad regnavit pro eo Semla de Maserecha
Ge 36:37 hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rooboth
Ge 36:38 cumque et hic obisset successit in regnum Baalanam filius Achobor
Ge 36:39 isto quoque mortuo regnavit pro eo Adad nomenque urbis eius Phau et
appellabatur uxor illius Meezabel filia Matred filiae Mizaab
Ge 36:40 haec ergo nomina Esau in cognationibus et locis et vocabulis suis dux
Thamna dux Alva dux Ietheth
Ge 36:41 dux Oolibama dux Ela dux Phinon
Ge 36:42 dux Cenez dux Theman dux Mabsar
Ge 36:43 dux Mabdiel dux Iram hii duces Edom habitantes in terra imperii sui ipse
est Esau pater Idumeorum
Ge 37:1 habitavit autem Iacob in terra Chanaan in qua peregrinatus est pater suus
Ge 37:2 et hae sunt generationes eius Ioseph cum sedecim esset annorum
pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer et erat cum filiis Balae et
Zelphae uxorum patris sui accusavitque fratres suos apud patrem crimine
pessimo
Ge 37:3 Israhel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos eo quod in
senectute genuisset eum fecitque ei tunicam polymitam
Ge 37:4 videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis amaretur
oderant eum nec poterant ei quicquam pacificum loqui
Ge 37:5 accidit quoque ut visum somnium referret fratribus quae causa maioris
odii seminarium fuit
Ge 37:6 dixitque ad eos audite somnium meum quod vidi
Ge 37:7 putabam ligare nos manipulos in agro et quasi consurgere manipulum
meum et stare vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum
meum
Ge 37:8 responderunt fratres eius numquid rex noster eris aut subiciemur dicioni
tuae haec ergo causa somniorum atque sermonum invidiae et odii
fomitem ministravit
Ge 37:9 aliud quoque vidit somnium quod narrans fratribus ait vidi per somnium
quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me
Ge 37:10 quod cum patri suo et fratribus rettulisset increpavit eum pater et dixit
quid sibi vult hoc somnium quod vidisti num ego et mater tua et fratres
adorabimus te super terram
Ge 37:11 invidebant igitur ei fratres sui pater vero rem tacitus considerabat
Ge 37:12 cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sychem
Ge 37:13 dixit ad eum Israhel fratres tui pascunt oves in Sycimis veni mittam te ad
eos quo respondente
Ge 37:14 praesto sum ait vade et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos et
pecora et renuntia mihi quid agatur missus de valle Hebron venit in
Sychem
Ge 37:15 invenitque eum vir errantem in agro et interrogavit quid quaereret
Ge 37:16 at ille respondit fratres meos quaero indica mihi ubi pascant greges
Ge 37:17 dixitque ei vir recesserunt de loco isto audivi autem eos dicentes eamus
in Dothain perrexit ergo Ioseph post fratres suos et invenit eos in
Dothain
Ge 37:18 qui cum vidissent eum procul antequam accederet ad eos cogitaverunt
illum occidere
Ge 37:19 et mutuo loquebantur ecce somniator venit
Ge 37:20 venite occidamus eum et mittamus in cisternam veterem dicemusque fera
pessima devoravit eum et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua
Ge 37:21 audiens hoc Ruben nitebatur liberare eum de manibus eorum et dicebat
Ge 37:22 non interficiamus animam eius nec effundatis sanguinem sed proicite
eum in cisternam hanc quae est in solitudine manusque vestras servate
innoxias hoc autem dicebat volens eripere eum de manibus eorum et
reddere patri suo
Ge 37:23 confestim igitur ut pervenit ad fratres nudaverunt eum tunica talari et
polymita
Ge 37:24 miseruntque in cisternam quae non habebat aquam
Ge 37:25 et sedentes ut comederent panem viderunt viatores Ismahelitas venire de
Galaad et camelos eorum portare aromata et resinam et stacten in
Aegyptum
Ge 37:26 dixit ergo Iudas fratribus suis quid nobis prodest si occiderimus fratrem
nostrum et celaverimus sanguinem ipsius
Ge 37:27 melius est ut vendatur Ismahelitis et manus nostrae non polluantur frater
enim et caro nostra est adquieverunt fratres sermonibus eius
Ge 37:28 et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus extrahentes eum de cisterna
vendiderunt Ismahelitis viginti argenteis qui duxerunt eum in Aegyptum
Ge 37:29 reversusque Ruben ad cisternam non invenit puerum
Ge 37:30 et scissis vestibus pergens ad fratres ait puer non conparet et ego quo ibo
Ge 37:31 tulerunt autem tunicam eius et in sanguinem hedi quem occiderant
tinxerunt
Ge 37:32 mittentes qui ferrent ad patrem et dicerent hanc invenimus vide utrum
tunica filii tui sit an non
Ge 37:33 quam cum agnovisset pater ait tunica filii mei est fera pessima comedit
eum bestia devoravit Ioseph
Ge 37:34 scissisque vestibus indutus est cilicio lugens filium multo tempore
Ge 37:35 congregatis autem cunctis liberis eius ut lenirent dolorem patris noluit
consolationem recipere et ait descendam ad filium meum lugens in
infernum et illo perseverante in fletu
Ge 37:36 Madianei vendiderunt Ioseph in Aegypto Putiphar eunucho Pharaonis
magistro militiae
Ge 38:1 eo tempore descendens Iudas a fratribus suis divertit ad virum
odollamitem nomine Hiram
Ge 38:2 viditque ibi filiam hominis chananei vocabulo Suae et uxore accepta
ingressus est ad eam
Ge 38:3 quae concepit et peperit filium vocavitque nomen eius Her
Ge 38:4 rursum concepto fetu natum filium nominavit Onam
Ge 38:5 tertium quoque peperit quem appellavit Sela quo nato parere ultra
cessavit
Ge 38:6 dedit autem Iudas uxorem primogenito suo Her nomine Thamar
Ge 38:7 fuitque Her primogenitus Iudae nequam in conspectu Domini et ab eo
occisus est
Ge 38:8 dixit ergo Iudas ad Onam filium suum ingredere ad uxorem fratris tui et
sociare illi ut suscites semen fratri tuo
Ge 38:9 ille sciens non sibi nasci filios introiens ad uxorem fratris sui semen
fundebat in terram ne liberi fratris nomine nascerentur
Ge 38:10 et idcirco percussit eum Dominus quod rem detestabilem faceret
Ge 38:11 quam ob rem dixit Iudas Thamar nurui suae esto vidua in domo patris tui
donec crescat Sela filius meus timebat enim ne et ipse moreretur sicut
fratres eius quae abiit et habitavit in domo patris sui
Ge 38:12 evolutis autem multis diebus mortua est filia Suae uxor Iudae qui post
luctum consolatione suscepta ascendebat ad tonsores ovium suarum ipse
et Hiras opilio gregis Odollamita in Thamnas
Ge 38:13 nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad
tondendas oves
Ge 38:14 quae depositis viduitatis vestibus adsumpsit theristrum et mutato habitu
sedit in bivio itineris quod ducit Thamnam eo quod crevisset Sela et non
eum accepisset maritum
Ge 38:15 quam cum vidisset Iudas suspicatus est esse meretricem operuerat enim
vultum suum ne cognosceretur
Ge 38:16 ingrediensque ad eam ait dimitte me ut coeam tecum nesciebat enim
quod nurus sua esset qua respondente quid mihi dabis ut fruaris
concubitu meo
Ge 38:17 dixit mittam tibi hedum de gregibus rursum illa dicente patiar quod vis si
dederis mihi arrabonem donec mittas quod polliceris
Ge 38:18 ait Iudas quid vis tibi pro arrabone dari respondit anulum tuum et
armillam et baculum quem manu tenes ad unum igitur coitum concepit
mulier
Ge 38:19 et surgens abiit depositoque habitu quem adsumpserat induta est
viduitatis vestibus
Ge 38:20 misit autem Iudas hedum per pastorem suum Odollamitem ut reciperet
pignus quod dederat mulieri qui cum non invenisset eam
Ge 38:21 interrogavit homines loci illius ubi est mulier quae sedebat in bivio
respondentibus cunctis non fuit in loco isto meretrix
Ge 38:22 reversus est ad Iudam et dixit ei non inveni eam sed et homines loci illius
dixerunt mihi numquam ibi sedisse scortum
Ge 38:23 ait Iudas habeat sibi certe mendacii nos arguere non poterit ego misi
hedum quem promiseram et tu non invenisti eam
Ge 38:24 ecce autem post tres menses nuntiaverunt Iudae dicentes fornicata est
Thamar nurus tua et videtur uterus illius intumescere dixit Iudas
producite eam ut conburatur
Ge 38:25 quae cum educeretur ad poenam misit ad socerum suum dicens de viro
cuius haec sunt concepi cognosce cuius sit anulus et armilla et baculus
Ge 38:26 qui agnitis muneribus ait iustior me est quia non tradidi eam Sela filio
meo attamen ultra non cognovit illam
Ge 38:27 instante autem partu apparuerunt gemini in utero atque in ipsa effusione
infantum unus protulit manum in qua obsetrix ligavit coccinum dicens
Ge 38:28 iste egreditur prior
Ge 38:29 illo vero retrahente manum egressus est alter dixitque mulier quare
divisa est propter te maceria et ob hanc causam vocavit nomen eius
Phares
Ge 38:30 postea egressus est frater in cuius manu erat coccinum quem appellavit
Zara
Ge 39:1 igitur Ioseph ductus est in Aegyptum emitque eum Putiphar eunuchus
Pharaonis princeps exercitus vir aegyptius de manu Ismahelitarum a
quibus perductus erat
Ge 39:2 fuitque Dominus cum eo et erat vir in cunctis prospere agens
habitabatque in domo domini sui
Ge 39:3 qui optime noverat esse Dominum cum eo et omnia quae gereret ab eo
dirigi in manu illius
Ge 39:4 invenitque Ioseph gratiam coram domino suo et ministrabat ei a quo
praepositus omnibus gubernabat creditam sibi domum et universa quae
tradita fuerant
Ge 39:5 benedixitque Dominus domui Aegyptii propter Ioseph et multiplicavit
tam in aedibus quam in agris cunctam eius substantiam
Ge 39:6 nec quicquam aliud noverat nisi panem quo vescebatur erat autem Ioseph
pulchra facie et decorus aspectu
Ge 39:7 post multos itaque dies iecit domina oculos suos in Ioseph et ait dormi
mecum
Ge 39:8 qui nequaquam adquiescens operi nefario dixit ad eam ecce dominus
meus omnibus mihi traditis ignorat quid habeat in domo sua
Ge 39:9 nec quicquam est quod non in mea sit potestate vel non tradiderit mihi
praeter te quae uxor eius es quomodo ergo possum malum hoc facere et
peccare in Deum meum
Ge 39:10 huiuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta erat adulescenti
et ille recusabat stuprum
Ge 39:11 accidit autem ut quadam die intraret Ioseph domum et operis quippiam
absque arbitris faceret
Ge 39:12 et illa adprehensa lacinia vestimenti eius diceret dormi mecum qui relicto
in manu illius pallio fugit et egressus est foras
Ge 39:13 cumque vidisset mulier vestem in manibus suis et se esse contemptam
Ge 39:14 vocavit homines domus suae et ait ad eos en introduxit virum hebraeum
ut inluderet nobis ingressus est ad me ut coiret mecum cumque ego
succlamassem
Ge 39:15 et audisset vocem meam reliquit pallium quod tenebam et fugit foras
Ge 39:16 in argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti
domum
Ge 39:17 et ait ingressus est ad me servus hebraeus quem adduxisti ut inluderet
mihi
Ge 39:18 cumque vidisset me clamare reliquit pallium et fugit foras
Ge 39:19 his auditis dominus et nimium credulus verbis coniugis iratus est valde
Ge 39:20 tradiditque Ioseph in carcerem ubi vincti regis custodiebantur et erat ibi
clausus
Ge 39:21 fuit autem Dominus cum Ioseph et misertus illius dedit ei gratiam in
conspectu principis carceris
Ge 39:22 qui tradidit in manu ipsius universos vinctos qui in custodia tenebantur et
quicquid fiebat sub ipso erat
Ge 39:23 nec noverat aliquid cunctis ei creditis Dominus enim erat cum illo et
omnia eius opera dirigebat
Ge 40:1 his ita gestis accidit ut peccarent duo eunuchi pincerna regis Aegypti et
pistor domino suo
Ge 40:2 iratusque Pharao contra eos nam alter pincernis praeerat alter pistoribus
Ge 40:3 misit eos in carcerem principis militum in quo erat vinctus et Ioseph
Ge 40:4 at custos carceris tradidit eos Ioseph qui et ministrabat eis aliquantum
temporis fluxerat et illi in custodia tenebantur
Ge 40:5 videruntque ambo somnium nocte una iuxta interpretationem congruam
sibi
Ge 40:6 ad quos cum introisset Ioseph mane et vidisset eos tristes
Ge 40:7 sciscitatus est dicens cur tristior est hodie solito facies vestra
Ge 40:8 qui responderunt somnium vidimus et non est qui interpretetur nobis
dixitque ad eos Ioseph numquid non Dei est interpretatio referte mihi
quid videritis
Ge 40:9 narravit prior praepositus pincernarum somnium videbam coram me
vitem
Ge 40:10 in qua erant tres propagines crescere paulatim gemmas et post flores
uvas maturescere
Ge 40:11 calicemque Pharaonis in manu mea tuli ergo uvas et expressi in calicem
quem tenebam et tradidi poculum Pharaoni
Ge 40:12 respondit Ioseph haec est interpretatio somnii tres propagines tres adhuc
dies sunt
Ge 40:13 post quos recordabitur Pharao magisterii tui et restituet te in gradum
pristinum dabisque ei calicem iuxta officium tuum sicut facere ante
consueveras
Ge 40:14 tantum memento mei cum tibi bene fuerit et facies mecum
misericordiam ut suggeras Pharaoni et educat me de isto carcere
Ge 40:15 quia furto sublatus sum de terra Hebraeorum et hic innocens in lacum
missus sum
Ge 40:16 videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset ait et ego
vidi somnium quod haberem tria canistra farinae super caput meum
Ge 40:17 et in uno canistro quod erat excelsius portare me omnes cibos qui fiunt
arte pistoria avesque comedere ex eo
Ge 40:18 respondit Ioseph haec est interpretatio somnii tria canistra tres adhuc dies
sunt
Ge 40:19 post quos auferet Pharao caput tuum ac suspendet te in cruce et
lacerabunt volucres carnes tuas
Ge 40:20 exin dies tertius natalicius Pharaonis erat qui faciens grande convivium
pueris suis recordatus est inter epulas magistri pincernarum et pistorum
principis
Ge 40:21 restituitque alterum in locum suum ut porrigeret regi poculum
Ge 40:22 alterum suspendit in patibulo ut coniectoris veritas probaretur
Ge 40:23 et tamen succedentibus prosperis praepositus pincernarum oblitus est
interpretis sui
Ge 41:1 post duos annos vidit Pharao somnium putabat se stare super fluvium
Ge 41:2 de quo ascendebant septem boves pulchrae et crassae nimis et
pascebantur in locis palustribus
Ge 41:3 aliae quoque septem emergebant de flumine foedae confectaeque macie
et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus
Ge 41:4 devoraveruntque eas quarum mira species et habitudo corporum erat
expergefactus Pharao
Ge 41:5 rursum dormivit et vidit alterum somnium septem spicae pullulabant in
culmo uno plenae atque formonsae
Ge 41:6 aliae quoque totidem spicae tenues et percussae uredine oriebantur
Ge 41:7 devorantes omnem priorum pulchritudinem evigilans post quietem
Ge 41:8 et facto mane pavore perterritus misit ad coniectores Aegypti cunctosque
sapientes et accersitis narravit somnium nec erat qui interpretaretur
Ge 41:9 tunc demum reminiscens pincernarum magister ait confiteor peccatum
meum
Ge 41:10 iratus rex servis suis me et magistrum pistorum retrudi iussit in carcerem
principis militum
Ge 41:11 ubi una nocte uterque vidimus somnium praesagum futurorum
Ge 41:12 erat ibi puer hebraeus eiusdem ducis militum famulus cui narrantes
somnia
Ge 41:13 audivimus quicquid postea rei probavit eventus ego enim redditus sum
officio meo et ille suspensus est in cruce
Ge 41:14 protinus ad regis imperium eductum de carcere Ioseph totonderunt ac
veste mutata obtulerunt ei
Ge 41:15 cui ille ait vidi somnia nec est qui edisserat quae audivi te prudentissime
conicere
Ge 41:16 respondit Ioseph absque me Deus respondebit prospera Pharaoni
Ge 41:17 narravit ergo ille quod viderat putabam me stare super ripam fluminis
Ge 41:18 et septem boves de amne conscendere pulchras nimis et obesis carnibus
quae in pastu paludis virecta carpebant
Ge 41:19 et ecce has sequebantur aliae septem boves in tantum deformes et
macilentae ut numquam tales in terra Aegypti viderim
Ge 41:20 quae devoratis et consumptis prioribus
Ge 41:21 nullum saturitatis dedere vestigium sed simili macie et squalore
torpebant evigilans rursum sopore depressus
Ge 41:22 vidi somnium septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque
pulcherrimae
Ge 41:23 aliae quoque septem tenues et percussae uredine oriebantur stipula
Ge 41:24 quae priorum pulchritudinem devorarunt narravi coniectoribus somnium
et nemo est qui edisserat
Ge 41:25 respondit Ioseph somnium regis unum est quae facturus est Deus
ostendit Pharaoni
Ge 41:26 septem boves pulchrae et septem spicae plenae septem ubertatis anni
sunt eandemque vim somnii conprehendunt
Ge 41:27 septem quoque boves tenues atque macilentae quae ascenderunt post eas
et septem spicae tenues et vento urente percussae septem anni sunt
venturae famis
Ge 41:28 qui hoc ordine conplebuntur
Ge 41:29 ecce septem anni venient fertilitatis magnae in universa terra Aegypti
Ge 41:30 quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis ut oblivioni tradatur
cuncta retro abundantia consumptura est enim fames omnem terram
Ge 41:31 et ubertatis magnitudinem perditura inopiae magnitudo
Ge 41:32 quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium firmitatis
indicium est eo quod fiat sermo Dei et velocius impleatur
Ge 41:33 nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium et praeficiat eum
terrae Aegypti
Ge 41:34 qui constituat praepositos per singulas regiones et quintam partem
fructuum per septem annos fertilitatis
Ge 41:35 qui iam nunc futuri sunt congreget in horrea et omne frumentum sub
Pharaonis potestate condatur serveturque in urbibus
Ge 41:36 et paretur futurae septem annorum fami quae pressura est Aegyptum et
non consumetur terra inopia
Ge 41:37 placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris eius
Ge 41:38 locutusque est ad eos num invenire poterimus talem virum qui spiritu
Dei plenus sit
Ge 41:39 dixit ergo ad Ioseph quia ostendit Deus tibi omnia quae locutus es
numquid sapientiorem et similem tui invenire potero
Ge 41:40 tu eris super domum meam et ad tui oris imperium cunctus populus
oboediet uno tantum regni solio te praecedam
Ge 41:41 dicens quoque rursum Pharao ad Ioseph ecce constitui te super
universam terram Aegypti
Ge 41:42 tulit anulum de manu sua et dedit in manu eius vestivitque eum stola
byssina et collo torquem auream circumposuit
Ge 41:43 fecitque ascendere super currum suum secundum clamante praecone ut
omnes coram eo genuflecterent et praepositum esse scirent universae
terrae Aegypti
Ge 41:44 dixit quoque rex ad Ioseph ego sum Pharao absque tuo imperio non
movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti
Ge 41:45 vertitque nomen illius et vocavit eum lingua aegyptiaca Salvatorem
mundi dedit quoque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis
Heliopoleos egressus itaque Ioseph ad terram Aegypti
Ge 41:46 triginta autem erat annorum quando stetit in conspectu regis Pharaonis
circuivit omnes regiones Aegypti
Ge 41:47 venitque fertilitas septem annorum et in manipulos redactae segetes
congregatae sunt in horrea Aegypti
Ge 41:48 omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est
Ge 41:49 tantaque fuit multitudo tritici ut harenae maris coaequaretur et copia
mensuram excederet
Ge 41:50 nati sunt autem Ioseph filii duo antequam veniret fames quos ei peperit
Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos
Ge 41:51 vocavitque nomen primogeniti Manasse dicens oblivisci me fecit Deus
omnium laborum meorum et domum patris mei
Ge 41:52 nomen quoque secundi appellavit Ephraim dicens crescere me fecit Deus
in terra paupertatis meae
Ge 41:53 igitur transactis septem annis ubertatis qui fuerant in Aegypto
Ge 41:54 coeperunt venire septem anni inopiae quos praedixerat Ioseph et in
universo orbe fames praevaluit in cuncta autem terra Aegypti erat panis
Ge 41:55 qua esuriente clamavit populus ad Pharaonem alimenta petens quibus ille
respondit ite ad Ioseph et quicquid vobis dixerit facite
Ge 41:56 crescebat autem cotidie fames in omni terra aperuitque Ioseph universa
horrea et vendebat Aegyptiis nam et illos oppresserat fames
Ge 41:57 omnesque provinciae veniebant in Aegyptum ut emerent escas et malum
inopiae temperarent
Ge 42:1 audiens autem Iacob quod alimenta venderentur in Aegypto dixit filiis
suis quare neglegitis
Ge 42:2 audivi quod triticum venundetur in Aegypto descendite et emite nobis
necessaria ut possimus vivere et non consumamur inopia
Ge 42:3 descendentes igitur fratres Ioseph decem ut emerent frumenta in Aegypto
Ge 42:4 Beniamin domi retento ab Iacob qui dixerat fratribus eius ne forte in
itinere quicquam patiatur mali
Ge 42:5 ingressi sunt terram Aegypti cum aliis qui pergebant ad emendum erat
autem fames in terra Chanaan
Ge 42:6 et Ioseph princeps Aegypti atque ad illius nutum frumenta populis
vendebantur cumque adorassent eum fratres sui
Ge 42:7 et agnovisset eos quasi ad alienos durius loquebatur interrogans eos unde
venistis qui responderunt de terra Chanaan ut emamus victui necessaria
Ge 42:8 et tamen fratres ipse cognoscens non est agnitus ab eis
Ge 42:9 recordatusque somniorum quae aliquando viderat ait exploratores estis ut
videatis infirmiora terrae venistis
Ge 42:10 qui dixerunt non est ita domine sed servi tui venerunt ut emerent cibos
Ge 42:11 omnes filii unius viri sumus pacifici venimus nec quicquam famuli tui
machinantur mali
Ge 42:12 quibus ille respondit aliter est inmunita terrae huius considerare venistis
Ge 42:13 et illi duodecim inquiunt servi tui fratres sumus filii viri unius in terra
Chanaan minimus cum patre nostro est alius non est super
Ge 42:14 hoc est ait quod locutus sum exploratores estis
Ge 42:15 iam nunc experimentum vestri capiam per salutem Pharaonis non
egrediemini hinc donec veniat frater vester minimus
Ge 42:16 mittite e vobis unum et adducat eum vos autem eritis in vinculis donec
probentur quae dixistis utrum falsa an vera sint alioquin per salutem
Pharaonis exploratores estis
Ge 42:17 tradidit ergo eos custodiae tribus diebus
Ge 42:18 die autem tertio eductis de carcere ait facite quod dixi et vivetis Deum
enim timeo
Ge 42:19 si pacifici estis frater vester unus ligetur in carcere vos autem abite et
ferte frumenta quae emistis in domos vestras
Ge 42:20 et fratrem vestrum minimum ad me adducite ut possim vestros probare
sermones et non moriamini fecerunt ut dixerat
Ge 42:21 et locuti sunt invicem merito haec patimur quia peccavimus in fratrem
nostrum videntes angustiam animae illius cum deprecaretur nos et non
audivimus idcirco venit super nos ista tribulatio
Ge 42:22 e quibus unus Ruben ait numquid non dixi vobis nolite peccare in
puerum et non audistis me en sanguis eius exquiritur
Ge 42:23 nesciebant autem quod intellegeret Ioseph eo quod per interpretem
loquebatur ad eos
Ge 42:24 avertitque se parumper et flevit et reversus locutus est ad eos
Ge 42:25 tollens Symeon et ligans illis praesentibus iussitque ministris ut
implerent saccos eorum tritico et reponerent pecunias singulorum in
sacculis suis datis supra cibariis in via qui fecerunt ita
Ge 42:26 at illi portantes frumenta in asinis profecti sunt
Ge 42:27 apertoque unus sacco ut daret iumento pabulum in diversorio
contemplatus pecuniam in ore sacculi
Ge 42:28 dixit fratribus suis reddita est mihi pecunia en habetur in sacco et
obstupefacti turbatique dixerunt mutuo quidnam est hoc quod fecit nobis
Deus
Ge 42:29 veneruntque ad Iacob patrem suum in terra Chanaan et narraverunt ei
omnia quae accidissent sibi dicentes
Ge 42:30 locutus est nobis dominus terrae dure et putavit nos exploratores
provinciae
Ge 42:31 cui respondimus pacifici sumus nec ullas molimur insidias
Ge 42:32 duodecim fratres uno patre geniti sumus unus non est super minimus
cum patre versatur in terra Chanaan
Ge 42:33 qui ait nobis sic probabo quod pacifici sitis fratrem vestrum unum
dimittite apud me et cibaria domibus vestris necessaria sumite et abite
Ge 42:34 fratremque vestrum minimum adducite ad me ut sciam quod non sitis
exploratores et istum qui tenetur in vinculis recipere possitis ac deinceps
emendi quae vultis habeatis licentiam
Ge 42:35 his dictis cum frumenta effunderent singuli reppererunt in ore saccorum
ligatas pecunias exterritisque simul omnibus
Ge 42:36 dixit pater Iacob absque liberis me esse fecistis Ioseph non est super
Symeon tenetur in vinculis Beniamin auferetis in me haec mala omnia
reciderunt
Ge 42:37 cui respondit Ruben duos filios meos interfice si non reduxero illum tibi
trade in manu mea et ego eum restituam
Ge 42:38 at ille non descendet inquit filius meus vobiscum frater eius mortuus est
ipse solus remansit si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis
deducetis canos meos cum dolore ad inferos
Ge 43:1 interim fames omnem terram vehementer premebat
Ge 43:2 consumptisque cibis quos ex Aegypto detulerant dixit Iacob ad filios
suos revertimini et emite pauxillum escarum
Ge 43:3 respondit Iudas denuntiavit nobis vir ille sub testificatione iurandi dicens
non videbitis faciem meam nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis
vobiscum
Ge 43:4 si ergo vis mittere eum nobiscum pergemus pariter et ememus tibi
necessaria
Ge 43:5 si autem non vis non ibimus vir enim ut saepe diximus denuntiavit nobis
dicens non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo
Ge 43:6 dixit eis Israhel in meam hoc fecistis miseriam ut indicaretis ei et alium
habere vos fratrem
Ge 43:7 at illi responderunt interrogavit nos homo per ordinem nostram
progeniem si pater viveret si haberemus fratrem et nos respondimus ei
consequenter iuxta id quod fuerat sciscitatus numquid scire poteramus
quod dicturus esset adducite vobiscum fratrem vestrum
Ge 43:8 Iudas quoque dixit patri suo mitte puerum mecum ut proficiscamur et
possimus vivere ne moriamur nos et parvuli nostri
Ge 43:9 ego suscipio puerum de manu mea require illum nisi reduxero et
tradidero eum tibi ero peccati in te reus omni tempore
Ge 43:10 si non intercessisset dilatio iam vice altera venissemus
Ge 43:11 igitur Israhel pater eorum dixit ad eos si sic necesse est facite quod vultis
sumite de optimis terrae fructibus in vasis vestris et deferte viro munera
modicum resinae et mellis et styracis et stactes et terebinthi et
amigdalarum
Ge 43:12 pecuniamque duplicem ferte vobiscum et illam quam invenistis in
sacculis reportate ne forte errore factum sit
Ge 43:13 sed et fratrem vestrum tollite et ite ad virum
Ge 43:14 Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem et remittat
vobiscum fratrem vestrum quem tenet et hunc Beniamin ego autem quasi
orbatus absque liberis ero
Ge 43:15 tulerunt ergo viri munera et pecuniam duplicem et Beniamin
descenderuntque in Aegyptum et steterunt coram Ioseph
Ge 43:16 quos cum ille vidisset et Beniamin simul praecepit dispensatori domus
suae dicens introduc viros domum et occide victimas et instrue
convivium quoniam mecum sunt comesuri meridie
Ge 43:17 fecit ille sicut fuerat imperatum et introduxit viros domum
Ge 43:18 ibique exterriti dixerunt mutuo propter pecuniam quam rettulimus prius
in saccis nostris introducti sumus ut devolvat in nos calumniam et
violenter subiciat servituti et nos et asinos nostros
Ge 43:19 quam ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem
Ge 43:20 locuti sunt oramus domine ut audias iam ante descendimus ut emeremus
escas
Ge 43:21 quibus emptis cum venissemus ad diversorium aperuimus sacculos
nostros et invenimus pecuniam in ore saccorum quam nunc eodem
pondere reportamus
Ge 43:22 sed et aliud adtulimus argentum ut emamus quae necessaria sunt non est
in nostra conscientia quis eam posuerit in marsuppiis nostris
Ge 43:23 at ille respondit pax vobiscum nolite timere Deus vester et Deus patris
vestri dedit vobis thesauros in sacculis vestris nam pecuniam quam
dedistis mihi probatam ego habeo eduxitque ad eos Symeon
Ge 43:24 et introductis domum adtulit aquam et laverunt pedes suos deditque
pabula asinis eorum
Ge 43:25 illi vero parabant munera donec ingrederetur Ioseph meridie audierant
enim quod ibi comesuri essent panem
Ge 43:26 igitur ingressus est Ioseph domum suam obtuleruntque ei munera
tenentes in manibus et adoraverunt proni in terram
Ge 43:27 at ille clementer resalutatis eis interrogavit dicens salvusne est pater
vester senex de quo dixeratis mihi adhuc vivit
Ge 43:28 qui responderunt sospes est servus tuus pater noster adhuc vivit et
incurvati adoraverunt eum
Ge 43:29 adtollens autem oculos Ioseph vidit Beniamin fratrem suum uterinum et
ait iste est frater vester parvulus de quo dixeratis mihi et rursum Deus
inquit misereatur tui fili mi
Ge 43:30 festinavitque quia commota fuerant viscera eius super fratre suo et
erumpebant lacrimae et introiens cubiculum flevit
Ge 43:31 rursusque lota facie egressus continuit se et ait ponite panes
Ge 43:32 quibus adpositis seorsum Ioseph et seorsum fratribus Aegyptiis quoque
qui vescebantur simul seorsum inlicitum est enim Aegyptiis comedere
cum Hebraeis et profanum putant huiuscemodi convivium
Ge 43:33 sederunt coram eo primogenitus iuxta primogenita sua et minimus iuxta
aetatem suam et mirabantur nimis
Ge 43:34 sumptis partibus quas ab eo acceperant maiorque pars venit Beniamin ita
ut quinque partibus excederet biberuntque et inebriati sunt cum eo
Ge 44:1 praecepit autem Ioseph dispensatori domus suae dicens imple saccos
eorum frumento quantum possunt capere et pone pecuniam singulorum
in summitate sacci
Ge 44:2 scyphum autem meum argenteum et pretium quod dedit tritici pone in
ore sacci iunioris factumque est ita
Ge 44:3 et orto mane dimissi sunt cum asinis suis
Ge 44:4 iamque urbem exierant et processerant paululum tum Ioseph arcessito
dispensatore domus surge inquit persequere viros et adprehensis dicito
quare reddidistis malum pro bono
Ge 44:5 scyphum quem furati estis ipse est in quo bibit dominus meus et in quo
augurari solet pessimam rem fecistis
Ge 44:6 fecit ille ut iusserat et adprehensis per ordinem locutus est
Ge 44:7 qui responderunt quare sic loquitur dominus noster ut servi tui tantum
flagitii commiserint
Ge 44:8 pecuniam quam invenimus in summitate saccorum reportavimus ad te de
terra Chanaan et quomodo consequens est ut furati simus de domo
domini tui aurum vel argentum
Ge 44:9 apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quaeris
moriatur et nos servi erimus domini nostri
Ge 44:10 qui dixit fiat iuxta vestram sententiam apud quem fuerit inventum ipse
sit servus meus vos autem eritis innoxii
Ge 44:11 itaque festinato deponentes in terram saccos aperuerunt singuli
Ge 44:12 quos scrutatus incipiens a maiore usque ad minimum invenit scyphum in
sacco Beniamin
Ge 44:13 at illi scissis vestibus oneratisque rursum asinis reversi sunt in oppidum
Ge 44:14 primusque Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph necdum enim de
loco abierat omnesque ante eum in terra pariter corruerunt
Ge 44:15 quibus ille ait cur sic agere voluistis an ignoratis quod non sit similis mei
in augurandi scientia
Ge 44:16 cui Iudas quid respondebimus inquit domino meo vel quid loquemur aut
iusti poterimus obtendere Deus invenit iniquitatem servorum tuorum en
omnes servi sumus domini mei et nos et apud quem inventus est scyphus
Ge 44:17 respondit Ioseph absit a me ut sic agam qui furatus est scyphum ipse sit
servus meus vos autem abite liberi ad patrem vestrum
Ge 44:18 accedens propius Iudas confidenter ait oro domine mi loquatur servus
tuus verbum in auribus tuis et ne irascaris famulo tuo tu es enim post
Pharaonem
Ge 44:19 dominus meus interrogasti prius servos tuos habetis patrem aut fratrem
Ge 44:20 et nos respondimus tibi domino meo est nobis pater senex et puer
parvulus qui in senecta illius natus est cuius uterinus frater est mortuus et
ipsum solum habet mater sua pater vero tenere diligit eum
Ge 44:21 dixistique servis tuis adducite eum ad me et ponam oculos meos super
illum
Ge 44:22 suggessimus domino meo non potest puer relinquere patrem suum si
enim illum dimiserit morietur
Ge 44:23 et dixisti servis tuis nisi venerit frater vester minimus vobiscum non
videbitis amplius faciem meam
Ge 44:24 cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum narravimus
ei omnia quae locutus est dominus meus
Ge 44:25 et dixit pater noster revertimini et emite nobis parum tritici
Ge 44:26 cui diximus ire non possumus si frater noster minimus descendet
nobiscum proficiscemur simul alioquin illo absente non audemus videre
faciem viri
Ge 44:27 atque ille respondit vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea
Ge 44:28 egressus est unus et dixistis bestia devoravit eum et hucusque non
conparet
Ge 44:29 si tuleritis et istum et aliquid ei in via contigerit deducetis canos meos
cum maerore ad inferos
Ge 44:30 igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum et puer defuerit cum
anima illius ex huius anima pendeat
Ge 44:31 videritque eum non esse nobiscum morietur et deducent famuli tui canos
eius cum dolore ad inferos
Ge 44:32 ego proprie servus tuus qui in meam hunc recepi fidem et spopondi
dicens nisi reduxero eum peccati reus ero in patrem meum omni tempore
Ge 44:33 manebo itaque servus tuus pro puero in ministerium domini mei et puer
ascendat cum fratribus suis
Ge 44:34 non enim possum redire ad patrem absente puero ne calamitatis quae
oppressura est patrem meum testis adsistam
Ge 45:1 non se poterat ultra cohibere Ioseph multis coram adstantibus unde
praecepit ut egrederentur cuncti foras et nullus interesset alienus
agnitioni mutuae
Ge 45:2 elevavitque vocem cum fletu quam audierunt Aegyptii omnisque domus
Pharaonis
Ge 45:3 et dixit fratribus suis ego sum Ioseph adhuc pater meus vivit nec poterant
respondere fratres nimio timore perterriti
Ge 45:4 ad quos ille clementer accedite inquit ad me et cum accessissent prope
ego sum ait Ioseph frater vester quem vendidistis in Aegypto
Ge 45:5 nolite pavere nec vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his
regionibus pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Aegyptum
Ge 45:6 biennium est quod fames esse coepit in terra et adhuc quinque anni
restant quibus nec arari poterit nec meti
Ge 45:7 praemisitque me Deus ut reservemini super terram et escas ad vivendum
habere possitis
Ge 45:8 non vestro consilio sed Dei huc voluntate missus sum qui fecit me quasi
patrem Pharaonis et dominum universae domus eius ac principem in
omni terra Aegypti
Ge 45:9 festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei haec mandat filius
tuus Ioseph Deus me fecit dominum universae terrae Aegypti descende
ad me ne moreris
Ge 45:10 et habita in terra Gessen erisque iuxta me tu et filii tui et filii filiorum
tuorum oves tuae et armenta tua et universa quae possides
Ge 45:11 ibique te pascam adhuc enim quinque anni residui sunt famis ne et tu
pereas et domus tua et omnia quae possides
Ge 45:12 en oculi vestri et oculi fratris mei Beniamin vident quod os meum
loquatur ad vos
Ge 45:13 nuntiate patri meo universam gloriam meam et cuncta quae vidistis in
Aegypto festinate et adducite eum ad me
Ge 45:14 cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui flevit illo
quoque flente similiter super collum eius
Ge 45:15 osculatusque est Ioseph omnes fratres suos et ploravit super singulos
post quae ausi sunt loqui ad eum
Ge 45:16 auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis venerunt
fratres Ioseph et gavisus est Pharao atque omnis familia eius
Ge 45:17 dixitque ad Ioseph ut imperaret fratribus suis dicens onerantes iumenta
ite in terram Chanaan
Ge 45:18 et tollite inde patrem vestrum et cognationem et venite ad me et ego dabo
vobis omnia bona Aegypti ut comedatis medullam terrae
Ge 45:19 praecipe etiam ut tollant plaustra de terra Aegypti ad subvectionem
parvulorum suorum et coniugum ac dicito tollite patrem vestrum et
properate quantocius venientes
Ge 45:20 ne dimittatis quicquam de supellectili vestra quia omnes opes Aegypti
vestrae erunt
Ge 45:21 fecerunt filii Israhel ut eis mandatum fuerat quibus dedit Ioseph plaustra
secundum Pharaonis imperium et cibaria in itinere
Ge 45:22 singulisque proferri iussit binas stolas Beniamin vero dedit trecentos
argenteos cum quinque stolis optimis
Ge 45:23 tantundem pecuniae et vestium mittens patri suo addens eis asinos decem
qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti et totidem asinas triticum in
itinere panesque portantes
Ge 45:24 dimisit ergo fratres suos et proficiscentibus ait ne irascamini in via
Ge 45:25 qui ascendentes ex Aegypto venerunt in terram Chanaan ad patrem suum
Iacob
Ge 45:26 et nuntiaverunt ei dicentes Ioseph vivit et ipse dominatur in omni terra
Aegypti quo audito quasi de gravi somno evigilans tamen non credebat
eis
Ge 45:27 illi contra referebant omnem ordinem rei cumque vidisset plaustra et
universa quae miserat revixit spiritus eius
Ge 45:28 et ait sufficit mihi si adhuc Ioseph filius meus vivit vadam et videbo
illum antequam moriar
Ge 46:1 profectusque Israhel cum omnibus quae habebat venit ad puteum
Iuramenti et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac
Ge 46:2 audivit eum per visionem nocte vocantem se et dicentem sibi Iacob Iacob
cui respondit ecce adsum
Ge 46:3 ait illi Deus ego sum Fortissimus Deus patris tui noli timere et descende
in Aegyptum quia in gentem magnam faciam te ibi
Ge 46:4 ego descendam tecum illuc et ego inde adducam te revertentem Ioseph
quoque ponet manum suam super oculos tuos
Ge 46:5 surrexit Iacob a puteo Iuramenti tuleruntque eum filii cum parvulis et
uxoribus suis in plaustris quae miserat Pharao ad portandum senem
Ge 46:6 et omnia quae possederat in terra Chanaan venitque in Aegyptum cum
omni semine suo
Ge 46:7 filii eius et nepotes filiae et cuncta simul progenies
Ge 46:8 haec sunt autem nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt in Aegyptum
ipse cum liberis suis primogenitus Ruben
Ge 46:9 filii Ruben Enoch et Phallu et Esrom et Charmi
Ge 46:10 filii Symeon Iemuhel et Iamin et Ahod et Iachin et Saher et Saul filius
Chananitidis
Ge 46:11 filii Levi Gerson Caath et Merari
Ge 46:12 filii Iuda Her et Onan et Sela et Phares et Zara mortui sunt autem Her et
Onan in terra Chanaan natique sunt filii Phares Esrom et Amul
Ge 46:13 filii Isachar Thola et Phua et Iob et Semron
Ge 46:14 filii Zabulon Sared et Helon et Iahelel
Ge 46:15 hii filii Liae quos genuit in Mesopotamiam Syriae cum Dina filia sua
omnes animae filiorum eius et filiarum triginta tres
Ge 46:16 filii Gad Sephion et Haggi Suni et Esebon Heri et Arodi et Areli
Ge 46:17 filii Aser Iamne et Iesua et Iesui et Beria Sara quoque soror eorum filii
Beria Heber et Melchihel
Ge 46:18 hii filii Zelphae quam dedit Laban Liae filiae suae et hos genuit Iacob
sedecim animas
Ge 46:19 filii Rahel uxoris Iacob Ioseph et Beniamin
Ge 46:20 natique sunt Ioseph filii in terra Aegypti quos genuit ei Aseneth filia
Putiphare sacerdotis Heliopoleos Manasses et Ephraim
Ge 46:21 filii Beniamin Bela et Bechor et Asbel Gera et Naaman et Ehi et Ros
Mophim et Opphim et Ared
Ge 46:22 hii filii Rahel quos genuit Iacob omnes animae quattuordecim
Ge 46:23 filii Dan Usim
Ge 46:24 filii Nepthalim Iasihel et Guni et Hieser et Sallem
Ge 46:25 hii filii Balae quam dedit Laban Raheli filiae suae et hos genuit Iacob
omnes animae septem
Ge 46:26 cunctae animae quae ingressae sunt cum Iacob in Aegyptum et egressae
de femore illius absque uxoribus filiorum sexaginta sex
Ge 46:27 filii autem Ioseph qui nati sunt ei in terra Aegypti animae duae omnis
anima domus Iacob quae ingressa est Aegyptum fuere septuaginta
Ge 46:28 misit autem Iudam ante se ad Ioseph ut nuntiaret ei et ille occurreret in
Gessen
Ge 46:29 quo cum pervenisset iuncto Ioseph curru suo ascendit obviam patri ad
eundem locum vidensque eum inruit super collum eius et inter amplexus
flevit
Ge 46:30 dixitque pater ad Ioseph iam laetus moriar quia vidi faciem tuam et
superstitem te relinquo
Ge 46:31 et ille locutus est ad fratres et ad omnem domum patris sui ascendam et
nuntiabo Pharaoni dicamque ei fratres mei et domus patris mei qui erant
in terra Chanaan venerunt ad me
Ge 46:32 et sunt viri pastores ovium curamque habent alendorum gregum pecora
sua et armenta et omnia quae habere potuerunt adduxerunt secum
Ge 46:33 cumque vocaverit vos et dixerit quod est opus vestrum
Ge 46:34 respondebitis viri pastores sumus servi tui ab infantia nostra usque in
praesens et nos et patres nostri haec autem dicetis ut habitare possitis in
terra Gessen quia detestantur Aegyptii omnes pastores ovium
Ge 47:1 ingressus ergo Ioseph nuntiavit Pharaoni dicens pater meus et fratres
oves eorum et armenta et cuncta quae possident venerunt de terra
Chanaan et ecce consistunt in terra Gessen
Ge 47:2 extremos quoque fratrum suorum quinque viros statuit coram rege
Ge 47:3 quos ille interrogavit quid habetis operis responderunt pastores ovium
sumus servi tui et nos et patres nostri
Ge 47:4 ad peregrinandum in terra tua venimus quoniam non est herba gregibus
servorum tuorum ingravescente fame in regione Chanaan petimusque ut
esse nos iubeas servos tuos in terra Gessen
Ge 47:5 dixit itaque rex ad Ioseph pater tuus et fratres tui venerunt ad te
Ge 47:6 terra Aegypti in conspectu tuo est in optimo loco fac habitare eos et trade
eis terram Gessen quod si nosti esse in eis viros industrios constitue illos
magistros pecorum meorum
Ge 47:7 post haec introduxit Ioseph patrem suum ad regem et statuit eum coram
eo qui benedicens illi
Ge 47:8 et interrogatus ab eo quot sunt dies annorum vitae tuae
Ge 47:9 respondit dies peregrinationis vitae meae centum triginta annorum sunt
parvi et mali et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus
peregrinati sunt
Ge 47:10 et benedicto rege egressus est foras
Ge 47:11 Ioseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Aegypto in
optimo loco terrae solo Ramesses ut praeceperat Pharao
Ge 47:12 et alebat eos omnemque domum patris sui praebens cibaria singulis
Ge 47:13 in toto enim orbe panis deerat et oppresserat fames terram maxime
Aegypti et Chanaan
Ge 47:14 e quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti et intulit
eam in aerarium regis
Ge 47:15 cumque defecisset emptoris pretium venit cuncta Aegyptus ad Ioseph
dicens da nobis panes quare morimur coram te deficiente pecunia
Ge 47:16 quibus ille respondit adducite pecora vestra et dabo vobis pro eis cibos si
pretium non habetis
Ge 47:17 quae cum adduxissent dedit eis alimenta pro equis et ovibus et bubus et
asinis sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum
Ge 47:18 veneruntque anno secundo et dixerunt ei non celamus dominum nostrum
quod deficiente pecunia pecora simul defecerint nec clam te est quod
absque corporibus et terra nihil habeamus
Ge 47:19 cur ergo morimur te vidente et nos et terra nostra tui erimus eme nos in
servitutem regiam et praebe semina ne pereunte cultore redigatur terra in
solitudinem
Ge 47:20 emit igitur Ioseph omnem terram Aegypti vendentibus singulis
possessiones suas prae magnitudine famis subiecitque eam Pharaoni
Ge 47:21 et cunctos populos eius a novissimis terminis Aegypti usque ad extremos
fines eius
Ge 47:22 praeter terram sacerdotum quae a rege tradita fuerat eis quibus et statuta
cibaria ex horreis publicis praebebantur et idcirco non sunt conpulsi
vendere possessiones suas
Ge 47:23 dixit ergo Ioseph ad populos en ut cernitis et vos et terram vestram
Pharao possidet accipite semina et serite agros
Ge 47:24 ut fruges habere possitis quintam partem regi dabitis quattuor reliquas
permitto vobis in sementem et in cibos famulis et liberis vestris
Ge 47:25 qui responderunt salus nostra in manu tua est respiciat nos tantum
dominus noster et laeti serviemus regi
Ge 47:26 ex eo tempore usque in praesentem diem in universa terra Aegypti
regibus quinta pars solvitur et factum est quasi in legem absque terra
sacerdotali quae libera ab hac condicione fuit
Ge 47:27 habitavit ergo Israhel in Aegypto id est in terra Gessen et possedit eam
auctusque est et multiplicatus nimis
Ge 47:28 et vixit in ea decem et septem annis factique sunt omnes dies vitae illius
centum quadraginta septem annorum
Ge 47:29 cumque adpropinquare cerneret mortis diem vocavit filium suum Ioseph
et dixit ad eum si inveni gratiam in conspectu tuo pone manum sub
femore meo et facies mihi misericordiam et veritatem ut non sepelias me
in Aegypto
Ge 47:30 sed dormiam cum patribus meis et auferas me de hac terra condasque in
sepulchro maiorum cui respondit Ioseph ego faciam quod iussisti
Ge 47:31 et ille iura ergo inquit mihi quo iurante adoravit Israhel Deum conversus
ad lectuli caput
Ge 48:1 his ita transactis nuntiatum est Ioseph quod aegrotaret pater eius qui
adsumptis duobus filiis Manasse et Ephraim ire perrexit
Ge 48:2 dictumque est seni ecce filius tuus Ioseph venit ad te qui confortatus
sedit in lectulo
Ge 48:3 et ingresso ad se ait Deus omnipotens apparuit mihi in Luza quae est in
terra Chanaan benedixitque mihi
Ge 48:4 et ait ego te augebo et multiplicabo et faciam in turbas populorum
daboque tibi terram hanc et semini tuo post te in possessionem
sempiternam
Ge 48:5 duo igitur filii tui qui nati sunt tibi in terra Aegypti antequam huc
venirem ad te mei erunt Ephraim et Manasses sicut Ruben et Symeon
reputabuntur mihi
Ge 48:6 reliquos autem quos genueris post eos tui erunt et nomine fratrum
suorum vocabuntur in possessionibus suis
Ge 48:7 mihi enim quando veniebam de Mesopotamiam mortua est Rahel in terra
Chanaan in ipso itinere eratque vernum tempus et ingrediebar Ephratam
et sepelivi eam iuxta viam Ephratae quae alio nomine appellatur
Bethleem
Ge 48:8 videns autem filios eius dixit ad eum qui sunt isti
Ge 48:9 respondit filii mei sunt quos dedit mihi Deus in hoc loco adduc inquit
eos ad me ut benedicam illis
Ge 48:10 oculi enim Israhel caligabant prae nimia senectute et clare videre non
poterat adplicitosque ad se deosculatus et circumplexus
Ge 48:11 dixit ad filium non sum fraudatus aspectu tuo insuper ostendit mihi Deus
semen tuum
Ge 48:12 cumque tulisset eos Ioseph de gremio patris adoravit pronus in terram
Ge 48:13 et posuit Ephraim ad dexteram suam id est ad sinistram Israhel Manassen
vero in sinistra sua ad dexteram scilicet patris adplicuitque ambos ad
eum
Ge 48:14 qui extendens manum dextram posuit super caput Ephraim iunioris
fratris sinistram autem super caput Manasse qui maior natu erat
commutans manus
Ge 48:15 benedixitque Ioseph filio suo et ait Deus in cuius conspectu
ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac Deus qui pascit me ab
adulescentia mea usque in praesentem diem
Ge 48:16 angelus qui eruit me de cunctis malis benedicat pueris et invocetur super
eos nomen meum nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac et
crescant in multitudinem super terram
Ge 48:17 videns autem Ioseph quod posuisset pater suus dexteram manum super
caput Ephraim graviter accepit et adprehensam patris manum levare
conatus est de capite Ephraim et transferre super caput Manasse
Ge 48:18 dixitque ad patrem non ita convenit pater quia hic est primogenitus pone
dexteram tuam super caput eius
Ge 48:19 qui rennuens ait scio fili mi scio et iste quidem erit in populos et
multiplicabitur sed frater eius iunior maior illo erit et semen illius crescet
in gentes
Ge 48:20 benedixitque eis in ipso tempore dicens in te benedicetur Israhel atque
dicetur faciat tibi Deus sicut Ephraim et sicut Manasse constituitque
Ephraim ante Manassen
Ge 48:21 et ait ad Ioseph filium suum en ego morior et erit Deus vobiscum
reducetque vos ad terram patrum vestrorum
Ge 48:22 do tibi partem unam extra fratres tuos quam tuli de manu Amorrei in
gladio et arcu meo
Ge 49:1 vocavit autem Iacob filios suos et ait eis congregamini ut adnuntiem
quae ventura sunt vobis diebus novissimis
Ge 49:2 congregamini et audite filii Iacob audite Israhel patrem vestrum
Ge 49:3 Ruben primogenitus meus tu fortitudo mea et principium doloris mei
prior in donis maior imperio
Ge 49:4 effusus es sicut aqua non crescas quia ascendisti cubile patris tui et
maculasti stratum eius
Ge 49:5 Symeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia
Ge 49:6 in consilio eorum ne veniat anima mea et in coetu illorum non sit gloria
mea quia in furore suo occiderunt virum et in voluntate sua suffoderunt
murum
Ge 49:7 maledictus furor eorum quia pertinax et indignatio illorum quia dura
dividam eos in Iacob et dispergam illos in Israhel
Ge 49:8 Iuda te laudabunt fratres tui manus tua in cervicibus inimicorum tuorum
adorabunt te filii patris tui
Ge 49:9 catulus leonis Iuda a praeda fili mi ascendisti requiescens accubuisti ut
leo et quasi leaena quis suscitabit eum
Ge 49:10 non auferetur sceptrum de Iuda et dux de femoribus eius donec veniat
qui mittendus est et ipse erit expectatio gentium
Ge 49:11 ligans ad vineam pullum suum et ad vitem o fili mi asinam suam lavabit
vino stolam suam et sanguine uvae pallium suum
Ge 49:12 pulchriores oculi eius vino et dentes lacte candidiores
Ge 49:13 Zabulon in litore maris habitabit et in statione navium pertingens usque
ad Sidonem
Ge 49:14 Isachar asinus fortis accubans inter terminos
Ge 49:15 vidit requiem quod esset bona et terram quod optima et subposuit
umerum suum ad portandum factusque est tributis serviens
Ge 49:16 Dan iudicabit populum suum sicut et alia tribus Israhel
Ge 49:17 fiat Dan coluber in via cerastes in semita mordens ungulas equi ut cadat
ascensor eius retro
Ge 49:18 salutare tuum expectabo Domine
Ge 49:19 Gad accinctus proeliabitur ante eum et ipse accingetur retrorsum
Ge 49:20 Aser pinguis panis eius et praebebit delicias regibus
Ge 49:21 Nepthalim cervus emissus et dans eloquia pulchritudinis
Ge 49:22 filius adcrescens Ioseph filius adcrescens et decorus aspectu filiae
discurrerunt super murum
Ge 49:23 sed exasperaverunt eum et iurgati sunt invideruntque illi habentes iacula
Ge 49:24 sedit in forti arcus eius et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum
illius per manus potentis Iacob inde pastor egressus est lapis Israhel
Ge 49:25 Deus patris tui erit adiutor tuus et Omnipotens benedicet tibi
benedictionibus caeli desuper benedictionibus abyssi iacentis deorsum
benedictionibus uberum et vulvae
Ge 49:26 benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum eius
donec veniret desiderium collium aeternorum fiant in capite Ioseph et in
vertice nazarei inter fratres suos
Ge 49:27 Beniamin lupus rapax mane comedet praedam et vespere dividet spolia
Ge 49:28 omnes hii in tribubus Israhel duodecim haec locutus est eis pater suus
benedixitque singulis benedictionibus propriis
Ge 49:29 et praecepit eis dicens ego congregor ad populum meum sepelite me cum
patribus meis in spelunca duplici quae est in agro Ephron Hetthei
Ge 49:30 contra Mambre in terra Chanaan quam emit Abraham cum agro ab
Ephron Hettheo in possessionem sepulchri
Ge 49:31 ibi sepelierunt eum et Sarram uxorem eius ibi sepultus est Isaac cum
Rebecca coniuge ibi et Lia condita iacet
Ge 49:32 finitisque mandatis quibus filios instruebat collegit pedes suos super
lectulum et obiit adpositusque est ad populum suum
Ge 50:1 quod cernens Ioseph ruit super faciem patris flens et deosculans eum
Ge 50:2 praecepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem
Ge 50:3 quibus iussa explentibus transierunt quadraginta dies iste quippe mos
erat cadaverum conditorum flevitque eum Aegyptus septuaginta diebus
Ge 50:4 et expleto planctus tempore locutus est Ioseph ad familiam Pharaonis si
inveni gratiam in conspectu vestro loquimini in auribus Pharaonis
Ge 50:5 eo quod pater meus adiuraverit me dicens en morior in sepulchro meo
quod fodi mihi in terra Chanaan sepelies me ascendam igitur et sepeliam
patrem meum ac revertar
Ge 50:6 dixitque ei Pharao ascende et sepeli patrem tuum sicut adiuratus es
Ge 50:7 quo ascendente ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis cunctique
maiores natu terrae Aegypti
Ge 50:8 domus Ioseph cum fratribus suis absque parvulis et gregibus atque
armentis quae dereliquerant in terra Gessen
Ge 50:9 habuit quoque in comitatu currus et equites et facta est turba non modica
Ge 50:10 veneruntque ad aream Atad quae sita est trans Iordanem ubi celebrantes
exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies
Ge 50:11 quod cum vidissent habitatores terrae Chanaan dixerunt planctus magnus
est iste Aegyptiis et idcirco appellaverunt nomen loci illius Planctus
Aegypti
Ge 50:12 fecerunt ergo filii Iacob sicut praeceperat eis
Ge 50:13 et portantes eum in terram Chanaan sepelierunt in spelunca duplici quam
emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hettheo
contra faciem Mambre
Ge 50:14 reversusque est Ioseph in Aegyptum cum fratribus suis et omni comitatu
sepulto patre
Ge 50:15 quo mortuo timentes fratres eius et mutuo conloquentes ne forte memor
sit iniuriae quam passus est et reddat nobis malum omne quod fecimus
Ge 50:16 mandaverunt ei pater tuus praecepit nobis antequam moreretur
Ge 50:17 ut haec tibi verbis illius diceremus obsecro ut obliviscaris sceleris
fratrum tuorum et peccati atque malitiae quam exercuerunt in te nos
quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc quibus
auditis flevit Ioseph
Ge 50:18 veneruntque ad eum fratres sui et proni in terram dixerunt servi tui
sumus
Ge 50:19 quibus ille respondit nolite timere num Dei possumus rennuere
voluntatem
Ge 50:20 vos cogitastis de me malum et Deus vertit illud in bonum ut exaltaret me
sicut inpraesentiarum cernitis et salvos faceret multos populos
Ge 50:21 nolite metuere ego pascam vos et parvulos vestros consolatusque est eos
et blande ac leniter est locutus
Ge 50:22 et habitavit in Aegypto cum omni domo patris sui vixitque centum
decem annis et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem filii
quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Ioseph
Ge 50:23 quibus transactis locutus est fratribus suis post mortem meam Deus
visitabit vos et ascendere faciet de terra ista ad terram quam iuravit
Abraham Isaac et Iacob
Ge 50:24 cumque adiurasset eos atque dixisset Deus visitabit vos asportate
vobiscum ossa mea de loco isto
Ge 50:25 mortuus est expletis centum decem vitae suae annis et conditus
aromatibus repositus est in loculo in Aegypto
 

 

Exodus

 

Ex 1:1 haec sunt nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt Aegyptum cum Iacob
singuli cum domibus suis introierunt
Ex 1:2 Ruben Symeon Levi Iuda
Ex 1:3 Isachar Zabulon et Beniamin
Ex 1:4 Dan et Nepthalim Gad et Aser
Ex 1:5 erant igitur omnes animae eorum qui egressi sunt de femore Iacob
septuaginta Ioseph autem in Aegypto erat
Ex 1:6 quo mortuo et universis fratribus eius omnique cognatione illa
Ex 1:7 filii Israhel creverunt et quasi germinantes multiplicati sunt ac roborati
nimis impleverunt terram
Ex 1:8 surrexit interea rex novus super Aegyptum qui ignorabat Ioseph
Ex 1:9 et ait ad populum suum ecce populus filiorum Israhel multus et fortior
nobis
Ex 1:10 venite sapienter opprimamus eum ne forte multiplicetur et si ingruerit
contra nos bellum addatur inimicis nostris expugnatisque nobis
egrediatur e terra
Ex 1:11 praeposuit itaque eis magistros operum ut adfligerent eos oneribus
aedificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni Phiton et Ramesses
Ex 1:12 quantoque opprimebant eos tanto magis multiplicabantur et crescebant
Ex 1:13 oderantque filios Israhel Aegyptii et adfligebant inludentes eis
Ex 1:14 atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et
lateris omnique famulatu quo in terrae operibus premebantur
Ex 1:15 dixit autem rex Aegypti obsetricibus Hebraeorum quarum una vocabatur
Sephra altera Phua
Ex 1:16 praecipiens eis quando obsetricabitis Hebraeas et partus tempus
advenerit si masculus fuerit interficite illum si femina reservate
Ex 1:17 timuerunt autem obsetrices Deum et non fecerunt iuxta praeceptum regis
Aegypti sed conservabant mares
Ex 1:18 quibus ad se accersitis rex ait quidnam est hoc quod facere voluistis ut
pueros servaretis
Ex 1:19 quae responderunt non sunt hebraeae sicut aegyptiae mulieres ipsae enim
obsetricandi habent scientiam et priusquam veniamus ad eas pariunt
Ex 1:20 bene ergo fecit Deus obsetricibus et crevit populus confortatusque est
nimis
Ex 1:21 et quia timuerant obsetrices Deum aedificavit illis domos
Ex 1:22 praecepit autem Pharao omni populo suo dicens quicquid masculini
sexus natum fuerit in flumen proicite quicquid feminei reservate
Ex 2:1 egressus est post haec vir de domo Levi accepta uxore stirpis suae
Ex 2:2 quae concepit et peperit filium et videns eum elegantem abscondit tribus
mensibus
Ex 2:3 cumque iam celare non posset sumpsit fiscellam scirpeam et linivit eam
bitumine ac pice posuitque intus infantulum et exposuit eum in carecto
ripae fluminis
Ex 2:4 stante procul sorore eius et considerante eventum rei
Ex 2:5 ecce autem descendebat filia Pharaonis ut lavaretur in flumine et puellae
eius gradiebantur per crepidinem alvei quae cum vidisset fiscellam in
papyrione misit unam e famulis suis et adlatam
Ex 2:6 aperiens cernensque in ea parvulum vagientem miserta eius ait de
infantibus Hebraeorum est
Ex 2:7 cui soror pueri vis inquit ut vadam et vocem tibi hebraeam mulierem
quae nutrire possit infantulum
Ex 2:8 respondit vade perrexit puella et vocavit matrem eius
Ex 2:9 ad quam locuta filia Pharaonis accipe ait puerum istum et nutri mihi ego
tibi dabo mercedem tuam suscepit mulier et nutrivit puerum adultumque
tradidit filiae Pharaonis
Ex 2:10 quem illa adoptavit in locum filii vocavitque nomen eius Mosi dicens
quia de aqua tuli eum
Ex 2:11 in diebus illis postquam creverat Moses egressus ad fratres suos vidit
adflictionem eorum et virum aegyptium percutientem quendam de
Hebraeis fratribus suis
Ex 2:12 cumque circumspexisset huc atque illuc et nullum adesse vidisset
percussum Aegyptium abscondit sabulo
Ex 2:13 et egressus die altero conspexit duos Hebraeos rixantes dixitque ei qui
faciebat iniuriam quare percutis proximum tuum
Ex 2:14 qui respondit quis constituit te principem et iudicem super nos num
occidere me tu dicis sicut occidisti Aegyptium timuit Moses et ait
quomodo palam factum est verbum istud
Ex 2:15 audivitque Pharao sermonem hunc et quaerebat occidere Mosen qui
fugiens de conspectu eius moratus est in terra Madian et sedit iuxta
puteum
Ex 2:16 erant sacerdoti Madian septem filiae quae venerunt ad hauriendas aquas
et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui
Ex 2:17 supervenere pastores et eiecerunt eas surrexitque Moses et defensis
puellis adaquavit oves earum
Ex 2:18 quae cum revertissent ad Raguhel patrem suum dixit ad eas cur velocius
venistis solito
Ex 2:19 responderunt vir aegyptius liberavit nos de manu pastorum insuper et
hausit aquam nobiscum potumque dedit ovibus
Ex 2:20 at ille ubi est inquit quare dimisistis hominem vocate eum ut comedat
panem
Ex 2:21 iuravit ergo Moses quod habitaret cum eo accepitque Sefforam filiam
eius
Ex 2:22 quae peperit filium quem vocavit Gersam dicens advena fui in terra
aliena
Ex 2:23 post multum temporis mortuus est rex Aegypti et ingemescentes filii
Israhel propter opera vociferati sunt ascenditque clamor eorum ad Deum
ab operibus
Ex 2:24 et audivit gemitum eorum ac recordatus foederis quod pepigerat cum
Abraham et Isaac et Iacob
Ex 2:25 respexit filios Israhel et cognovit eos
Ex 3:1 Moses autem pascebat oves Iethro cognati sui sacerdotis Madian cumque
minasset gregem ad interiora deserti venit ad montem Dei Horeb
Ex 3:2 apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi et videbat quod
rubus arderet et non conbureretur
Ex 3:3 dixit ergo Moses vadam et videbo visionem hanc magnam quare non
conburatur rubus
Ex 3:4 cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum vocavit eum de
medio rubi et ait Moses Moses qui respondit adsum
Ex 3:5 at ille ne adpropies inquit huc solve calciamentum de pedibus tuis locus
enim in quo stas terra sancta est
Ex 3:6 et ait ego sum Deus patris tui Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob
abscondit Moses faciem suam non enim audebat aspicere contra Deum
Ex 3:7 cui ait Dominus vidi adflictionem populi mei in Aegypto et clamorem
eius audivi propter duritiam eorum qui praesunt operibus
Ex 3:8 et sciens dolorem eius descendi ut liberarem eum de manibus
Aegyptiorum et educerem de terra illa in terram bonam et spatiosam in
terram quae fluit lacte et melle ad loca Chananei et Hetthei et Amorrei
Ferezei et Evei et Iebusei
Ex 3:9 clamor ergo filiorum Israhel venit ad me vidique adflictionem eorum qua
ab Aegyptiis opprimuntur
Ex 3:10 sed veni mittam te ad Pharaonem ut educas populum meum filios Israhel
de Aegypto
Ex 3:11 dixit Moses ad Deum quis ego sum ut vadam ad Pharaonem et educam
filios Israhel de Aegypto
Ex 3:12 qui dixit ei ero tecum et hoc habebis signum quod miserim te cum
eduxeris populum de Aegypto immolabis Deo super montem istum
Ex 3:13 ait Moses ad Deum ecce ego vadam ad filios Israhel et dicam eis Deus
patrum vestrorum misit me ad vos si dixerint mihi quod est nomen eius
quid dicam eis
Ex 3:14 dixit Deus ad Mosen ego sum qui sum ait sic dices filiis Israhel qui est
misit me ad vos
Ex 3:15 dixitque iterum Deus ad Mosen haec dices filiis Israhel Dominus Deus
patrum vestrorum Deus Abraham Deus Isaac et Deus Iacob misit me ad
vos hoc nomen mihi est in aeternum et hoc memoriale meum in
generationem et generatione
Ex 3:16 vade congrega seniores Israhel et dices ad eos Dominus Deus patrum
vestrorum apparuit mihi Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob
dicens visitans visitavi vos et omnia quae acciderunt vobis in Aegypto
Ex 3:17 et dixi ut educam vos de adflictione Aegypti in terram Chananei et
Hetthei et Amorrei Ferezei et Evei et Iebusei ad terram fluentem lacte et
melle
Ex 3:18 et audient vocem tuam ingredierisque tu et seniores Israhel ad regem
Aegypti et dices ad eum Dominus Deus Hebraeorum vocavit nos ibimus
viam trium dierum per solitudinem ut immolemus Domino Deo nostro
Ex 3:19 sed ego scio quod non dimittet vos rex Aegypti ut eatis nisi per manum
validam
Ex 3:20 extendam enim manum meam et percutiam Aegyptum in cunctis
mirabilibus meis quae facturus sum in medio eorum post haec dimittet
vos
Ex 3:21 daboque gratiam populo huic coram Aegyptiis et cum egrediemini non
exibitis vacui
Ex 3:22 sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita vasa argentea et aurea ac
vestes ponetisque eas super filios et filias vestras et spoliabitis Aegyptum
Ex 4:1 respondens Moses ait non credent mihi neque audient vocem meam sed
dicent non apparuit tibi Dominus
Ex 4:2 dixit ergo ad eum quid est hoc quod tenes in manu tua respondit virga
Ex 4:3 ait proice eam in terram proiecit et versa est in colubrum ita ut fugeret
Moses
Ex 4:4 dixitque Dominus extende manum tuam et adprehende caudam eius
extendit et tenuit versaque est in virgam
Ex 4:5 ut credant inquit quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum tuorum
Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob
Ex 4:6 dixitque Dominus rursum mitte manum in sinum tuum quam cum
misisset in sinum protulit leprosam instar nivis
Ex 4:7 retrahe ait manum in sinum tuum retraxit et protulit iterum et erat similis
carni reliquae
Ex 4:8 si non crediderint inquit tibi neque audierint sermonem signi prioris
credent verbo signi sequentis
Ex 4:9 quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem
tuam sume aquam fluminis et effunde eam super aridam et quicquid
hauseris de fluvio vertetur in sanguinem
Ex 4:10 ait Moses obsecro Domine non sum eloquens ab heri et nudius tertius et
ex quo locutus es ad servum tuum inpeditioris et tardioris linguae sum
Ex 4:11 dixit Dominus ad eum quis fecit os hominis aut quis fabricatus est
mutum et surdum videntem et caecum nonne ego
Ex 4:12 perge igitur et ego ero in ore tuo doceboque te quid loquaris
Ex 4:13 at ille obsecro inquit Domine mitte quem missurus es
Ex 4:14 iratus Dominus in Mosen ait Aaron frater tuus Levites scio quod
eloquens sit ecce ipse egreditur in occursum tuum vidensque te laetabitur
corde
Ex 4:15 loquere ad eum et pone verba mea in ore eius ego ero in ore tuo et in ore
illius et ostendam vobis quid agere debeatis
Ex 4:16 ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum tu autem eris ei in his
quae ad Deum pertinent
Ex 4:17 virgam quoque hanc sume in manu tua in qua facturus es signa
Ex 4:18 abiit Moses et reversus est ad Iethro cognatum suum dixitque ei vadam
et revertar ad fratres meos in Aegyptum ut videam si adhuc vivunt cui ait
Iethro vade in pace
Ex 4:19 dixit ergo Dominus ad Mosen in Madian vade revertere in Aegyptum
mortui sunt omnes qui quaerebant animam tuam
Ex 4:20 tulit Moses uxorem et filios suos et inposuit eos super asinum
reversusque est in Aegyptum portans virgam Dei in manu sua
Ex 4:21 dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum vide ut omnia ostenta quae
posui in manu tua facias coram Pharaone ego indurabo cor eius et non
dimittet populum
Ex 4:22 dicesque ad eum haec dicit Dominus filius meus primogenitus meus
Israhel
Ex 4:23 dixi tibi dimitte filium meum ut serviat mihi et noluisti dimittere eum
ecce ego interficiam filium tuum primogenitum
Ex 4:24 cumque esset in itinere in diversorio occurrit ei Dominus et volebat
occidere eum
Ex 4:25 tulit ilico Seffora acutissimam petram et circumcidit praeputium filii sui
tetigitque pedes eius et ait sponsus sanguinum tu mihi es
Ex 4:26 et dimisit eum postquam dixerat sponsus sanguinum ob circumcisionem
Ex 4:27 dixit autem Dominus ad Aaron vade in occursum Mosi in deserto qui
perrexit ei obviam in montem Dei et osculatus est eum
Ex 4:28 narravitque Moses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum et
signa quae mandaverat
Ex 4:29 veneruntque simul et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israhel
Ex 4:30 locutusque est Aaron omnia verba quae dixerat Dominus ad Mosen et
fecit signa coram populo
Ex 4:31 et credidit populus audieruntque quod visitasset Dominus filios Israhel et
quod respexisset adflictionem eorum et proni adoraverunt
Ex 5:1 post haec ingressi sunt Moses et Aaron et dixerunt Pharaoni haec dicit
Dominus Deus Israhel dimitte populum meum ut sacrificet mihi in
deserto
Ex 5:2 at ille respondit quis est Dominus ut audiam vocem eius et dimittam
Israhel nescio Dominum et Israhel non dimittam
Ex 5:3 dixerunt Deus Hebraeorum vocavit nos ut eamus viam trium dierum in
solitudinem et sacrificemus Domino Deo nostro ne forte accidat nobis
pestis aut gladius
Ex 5:4 ait ad eos rex Aegypti quare Moses et Aaron sollicitatis populum ab
operibus suis ite ad onera vestra
Ex 5:5 dixitque Pharao multus est populus terrae videtis quod turba succreverit
quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus
Ex 5:6 praecepit ergo in die illo praefectis operum et exactoribus populi dicens
Ex 5:7 nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres sicut prius
sed ipsi vadant et colligant stipulam
Ex 5:8 et mensuram laterum quos prius faciebant inponetis super eos nec
minuetis quicquam vacant enim et idcirco vociferantur dicentes eamus et
sacrificemus Deo nostro
Ex 5:9 opprimantur operibus et expleant ea ut non adquiescant verbis
mendacibus
Ex 5:10 igitur egressi praefecti operum et exactores ad populum dixerunt sic dicit
Pharao non do vobis paleas
Ex 5:11 ite et colligite sicubi invenire potueritis nec minuetur quicquam de opere
vestro
Ex 5:12 dispersusque est populus per omnem terram Aegypti ad colligendas
paleas
Ex 5:13 praefecti quoque operum instabant dicentes conplete opus vestrum
cotidie ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleae
Ex 5:14 flagellatique sunt qui praeerant operibus filiorum Israhel ab exactoribus
Pharaonis dicentibus quare non impletis mensuram laterum sicut prius
nec heri nec hodie
Ex 5:15 veneruntque praepositi filiorum Israhel et vociferati sunt ad Pharaonem
dicentes cur ita agis contra servos tuos
Ex 5:16 paleae non dantur nobis et lateres similiter imperantur en famuli tui
flagellis caedimur et iniuste agitur contra populum tuum
Ex 5:17 qui ait vacatis otio et idcirco dicitis eamus et sacrificemus Domino
Ex 5:18 ite ergo et operamini paleae non dabuntur vobis et reddetis consuetum
numerum laterum
Ex 5:19 videbantque se praepositi filiorum Israhel in malo eo quod diceretur eis
non minuetur quicquam de lateribus per singulos dies
Ex 5:20 occurreruntque Mosi et Aaron qui stabant ex adverso egredientes a
Pharaone
Ex 5:21 et dixerunt ad eos videat Dominus et iudicet quoniam fetere fecistis
odorem nostrum coram Pharao et servis eius et praebuistis ei gladium ut
occideret nos
Ex 5:22 reversusque Moses ad Dominum ait Domine cur adflixisti populum
istum quare misisti me
Ex 5:23 ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer nomine tuo
adflixit populum tuum et non liberasti eos
Ex 6:1 dixit Dominus ad Mosen nunc videbis quae facturus sum Pharaoni per
manum enim fortem dimittet eos et in manu robusta eiciet illos de terra
sua
Ex 6:2 locutusque est Dominus ad Mosen dicens ego Dominus
Ex 6:3 qui apparui Abraham Isaac et Iacob in Deo omnipotente et nomen meum
Adonai non indicavi eis
Ex 6:4 pepigique cum eis foedus ut darem illis terram Chanaan terram
peregrinationis eorum in qua fuerunt advenae
Ex 6:5 ego audivi gemitum filiorum Israhel quo Aegyptii oppresserunt eos et
recordatus sum pacti mei
Ex 6:6 ideo dic filiis Israhel ego Dominus qui educam vos de ergastulo
Aegyptiorum et eruam de servitute ac redimam in brachio excelso et
iudiciis magnis
Ex 6:7 et adsumam vos mihi in populum et ero vester Deus scietisque quod ego
sim Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Aegyptiorum
Ex 6:8 et induxerim in terram super quam levavi manum meam ut darem eam
Abraham Isaac et Iacob daboque illam vobis possidendam ego Dominus
Ex 6:9 narravit ergo Moses omnia filiis Israhel qui non adquieverunt ei propter
angustiam spiritus et opus durissimum
Ex 6:10 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Ex 6:11 ingredere et loquere ad Pharao regem Aegypti ut dimittat filios Israhel de
terra sua
Ex 6:12 respondit Moses coram Domino ecce filii Israhel non me audiunt et
quomodo audiet me Pharao praesertim cum sim incircumcisus labiis
Ex 6:13 locutus est Dominus ad Mosen et Aaron et dedit mandatum ad filios
Israhel et ad Pharao regem Aegypti ut educerent filios Israhel de terra
Aegypti
Ex 6:14 isti sunt principes domorum per familias suas filii Ruben primogeniti
Israhelis Enoch et Phallu Aesrom et Charmi
Ex 6:15 hae cognationes Ruben filii Symeon Iamuhel et Iamin et Aod Iachin et
Soer et Saul filius Chananitidis hae progenies Symeon
Ex 6:16 et haec nomina filiorum Levi per cognationes suas Gerson et Caath et
Merari anni autem vitae Levi fuerunt centum triginta septem
Ex 6:17 filii Gerson Lobeni et Semei per cognationes suas
Ex 6:18 filii Caath Amram et Isuar et Hebron et Ozihel annique vitae Caath
centum triginta tres
Ex 6:19 filii Merari Mooli et Musi hae cognationes Levi per familias suas
Ex 6:20 accepit autem Amram uxorem Iocabed patruelem suam quae peperit ei
Aaron et Mosen fueruntque anni vitae Amram centum triginta septem
Ex 6:21 filii quoque Isuar Core et Napheg et Zechri
Ex 6:22 filii quoque Ozihel Misahel et Elsaphan et Sethri
Ex 6:23 accepit autem Aaron uxorem Elisabe filiam Aminadab sororem Naasson
quae peperit ei Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar
Ex 6:24 filii quoque Core Asir et Helcana et Abiasab hae sunt cognationes
Coritarum
Ex 6:25 at vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutihel quae
peperit ei Finees hii sunt principes familiarum leviticarum per
cognationes suas
Ex 6:26 iste est Aaron et Moses quibus praecepit Dominus ut educerent filios
Israhel de terra Aegypti per turmas suas
Ex 6:27 hii sunt qui loquuntur ad Pharao regem Aegypti ut educant filios Israhel
de Aegypto iste Moses et Aaron
Ex 6:28 in die qua locutus est Dominus ad Mosen in terra Aegypti
Ex 6:29 et locutus est Dominus ad Mosen dicens ego Dominus loquere ad Pharao
regem Aegypti omnia quae ego loquor tibi
Ex 6:30 et ait Moses coram Domino en incircumcisus labiis sum quomodo audiet
me Pharao
Ex 7:1 dixitque Dominus ad Mosen ecce constitui te Deum Pharaonis Aaron
frater tuus erit propheta tuus
Ex 7:2 tu loqueris omnia quae mando tibi ille loquetur ad Pharaonem ut dimittat
filios Israhel de terra sua
Ex 7:3 sed ego indurabo cor eius et multiplicabo signa et ostenta mea in terra
Aegypti
Ex 7:4 et non audiet vos inmittamque manum meam super Aegyptum et educam
exercitum et populum meum filios Israhel de terra Aegypti per iudicia
maxima
Ex 7:5 et scient Aegyptii quod ego sim Dominus qui extenderim manum meam
super Aegyptum et eduxerim filios Israhel de medio eorum
Ex 7:6 fecit itaque Moses et Aaron sicut praeceperat Dominus ita egerunt
Ex 7:7 erat autem Moses octoginta annorum et Aaron octoginta trium quando
locuti sunt ad Pharaonem
Ex 7:8 dixitque Dominus ad Mosen et Aaron
Ex 7:9 cum dixerit vobis Pharao ostendite signa dices ad Aaron tolle virgam
tuam et proice eam coram Pharao ac vertatur in colubrum
Ex 7:10 ingressi itaque Moses et Aaron ad Pharaonem fecerunt sicut praeceperat
Dominus tulitque Aaron virgam coram Pharao et servis eius quae versa
est in colubrum
Ex 7:11 vocavit autem Pharao sapientes et maleficos et fecerunt etiam ipsi per
incantationes aegyptias et arcana quaedam similiter
Ex 7:12 proieceruntque singuli virgas suas quae versae sunt in dracones sed
devoravit virga Aaron virgas eorum
Ex 7:13 induratumque est cor Pharaonis et non audivit eos sicut praeceperat
Dominus
Ex 7:14 dixit autem Dominus ad Mosen ingravatum est cor Pharaonis non vult
dimittere populum
Ex 7:15 vade ad eum mane ecce egredietur ad aquas et stabis in occursum eius
super ripam fluminis et virgam quae conversa est in draconem tolles in
manu tua
Ex 7:16 dicesque ad eum Dominus Deus Hebraeorum misit me ad te dicens
dimitte populum meum ut mihi sacrificet in deserto et usque ad praesens
audire noluisti
Ex 7:17 haec igitur dicit Dominus in hoc scies quod Dominus sim ecce percutiam
virga quae in manu mea est aquam fluminis et vertetur in sanguinem
Ex 7:18 pisces quoque qui sunt in fluvio morientur et conputrescent aquae et
adfligentur Aegyptii bibentes aquam fluminis
Ex 7:19 dixit quoque Dominus ad Mosen dic ad Aaron tolle virgam tuam et
extende manum tuam super aquas Aegypti et super fluvios eorum et
rivos ac paludes et omnes lacus aquarum ut vertantur in sanguinem et sit
cruor in omni terra Aegypti tam in ligneis vasis quam in saxeis
Ex 7:20 feceruntque ita Moses et Aaron sicut praeceperat Dominus et elevans
virgam percussit aquam fluminis coram Pharao et servis eius quae versa
est in sanguinem
Ex 7:21 et pisces qui erant in flumine mortui sunt conputruitque fluvius et non
poterant Aegyptii bibere aquam fluminis et fuit sanguis in tota terra
Aegypti
Ex 7:22 feceruntque similiter malefici Aegyptiorum incantationibus suis et
induratum est cor Pharaonis nec audivit eos sicut praeceperat Dominus
Ex 7:23 avertitque se et ingressus est domum suam nec adposuit cor etiam hac
vice
Ex 7:24 foderunt autem omnes Aegyptii per circuitum fluminis aquam ut biberent
non enim poterant bibere de aqua fluminis
Ex 7:25 impletique sunt septem dies postquam percussit Dominus fluvium
Ex 8:1 dixitque Dominus ad Mosen ingredere ad Pharao et dices ad eum haec
dicit Dominus dimitte populum meum ut sacrificet mihi
Ex 8:2 sin autem nolueris dimittere ecce ego percutiam omnes terminos tuos
ranis
Ex 8:3 et ebulliet fluvius ranas quae ascendent et ingredientur domum tuam et
cubiculum lectuli tui et super stratum tuum et in domos servorum tuorum
et in populum tuum et in furnos tuos et in reliquias ciborum tuorum
Ex 8:4 et ad te et ad populum tuum et ad omnes servos tuos intrabunt ranae
Ex 8:5 dixitque Dominus ad Mosen dic Aaron extende manum tuam super
fluvios et super rivos ac paludes et educ ranas super terram Aegypti
Ex 8:6 extendit Aaron manum super aquas Aegypti et ascenderunt ranae
operueruntque terram Aegypti
Ex 8:7 fecerunt autem et malefici per incantationes suas similiter eduxeruntque
ranas super terram Aegypti
Ex 8:8 vocavit autem Pharao Mosen et Aaron et dixit orate Dominum ut auferat
ranas a me et a populo meo et dimittam populum ut sacrificet Domino
Ex 8:9 dixitque Moses Pharaoni constitue mihi quando deprecer pro te et pro
servis tuis et pro populo tuo ut abigantur ranae a te et a domo tua et
tantum in flumine remaneant
Ex 8:10 qui respondit cras at ille iuxta verbum inquit tuum ut scias quoniam non
est sicut Dominus Deus noster
Ex 8:11 et recedent ranae a te et a domo tua et a servis tuis et a populo tuo tantum
in flumine remanebunt
Ex 8:12 egressique sunt Moses et Aaron a Pharaone et clamavit Moses ad
Dominum pro sponsione ranarum quam condixerat Pharaoni
Ex 8:13 fecitque Dominus iuxta verbum Mosi et mortuae sunt ranae de domibus
et de villis et de agris
Ex 8:14 congregaveruntque eas in inmensos aggeres et conputruit terra
Ex 8:15 videns autem Pharao quod data esset requies ingravavit cor suum et non
audivit eos sicut praeceperat Dominus
Ex 8:16 dixitque Dominus ad Mosen loquere ad Aaron extende virgam tuam et
percute pulverem terrae et sint scinifes in universa terra Aegypti
Ex 8:17 feceruntque ita et extendit Aaron manu virgam tenens percussitque
pulverem terrae et facti sunt scinifes in hominibus et in iumentis omnis
pulvis terrae versus est in scinifes per totam terram Aegypti
Ex 8:18 feceruntque similiter malefici incantationibus suis ut educerent scinifes
et non potuerunt erantque scinifes tam in hominibus quam in iumentis
Ex 8:19 et dixerunt malefici ad Pharao digitus Dei est induratumque est cor
Pharaonis et non audivit eos sicut praeceperat Dominus
Ex 8:20 dixit quoque Dominus ad Mosen consurge diluculo et sta coram
Pharaone egreditur enim ad aquas et dices ad eum haec dicit Dominus
dimitte populum meum ut sacrificet mihi
Ex 8:21 quod si non dimiseris eum ecce ego inmittam in te et in servos tuos et in
populum tuum et in domos tuas omne genus muscarum et implebuntur
domus Aegyptiorum muscis diversi generis et in universa terra in qua
fuerint
Ex 8:22 faciamque mirabilem in die illa terram Gessen in qua populus meus est
ut non sint ibi muscae et scias quoniam ego Dominus in medio terrae
Ex 8:23 ponamque divisionem inter populum meum et populum tuum cras erit
signum istud
Ex 8:24 fecitque Dominus ita et venit musca gravissima in domos Pharaonis et
servorum eius et in omnem terram Aegypti corruptaque est terra ab
huiuscemodi muscis
Ex 8:25 vocavit Pharao Mosen et Aaron et ait eis ite sacrificate Deo vestro in
terra
Ex 8:26 et ait Moses non potest ita fieri abominationes enim Aegyptiorum
immolabimus Domino Deo nostro quod si mactaverimus ea quae colunt
Aegyptii coram eis lapidibus nos obruent
Ex 8:27 via trium dierum pergemus in solitudine et sacrificabimus Domino Deo
nostro sicut praeceperit nobis
Ex 8:28 dixitque Pharao ego dimittam vos ut sacrificetis Domino Deo vestro in
deserto verumtamen longius ne abeatis rogate pro me
Ex 8:29 et ait Moses egressus a te orabo Dominum et recedet musca a Pharaone
et a servis et a populo eius cras verumtamen noli ultra fallere ut non
dimittas populum sacrificare Domino
Ex 8:30 egressusque Moses a Pharao oravit Dominum
Ex 8:31 qui fecit iuxta verbum illius et abstulit muscas a Pharao et a servis et a
populo eius non superfuit ne una quidem
Ex 8:32 et ingravatum est cor Pharaonis ita ut ne hac quidem vice dimitteret
populum
Ex 9:1 dixit autem Dominus ad Mosen ingredere ad Pharaonem et loquere ad
eum haec dicit Dominus Deus Hebraeorum dimitte populum meum ut
sacrificet mihi
Ex 9:2 quod si adhuc rennuis et retines eos
Ex 9:3 ecce manus mea erit super agros tuos et super equos et asinos et camelos
et boves et oves pestis valde gravis
Ex 9:4 et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israhel et possessiones
Aegyptiorum ut nihil omnino intereat ex his quae pertinent ad filios
Israhel
Ex 9:5 constituitque Dominus tempus dicens cras faciet Dominus verbum istud
in terra
Ex 9:6 fecit ergo Dominus verbum hoc altero die mortuaque sunt omnia
animantia Aegyptiorum de animalibus vero filiorum Israhel nihil omnino
periit
Ex 9:7 et misit Pharao ad videndum nec erat quicquam mortuum de his quae
possidebat Israhel ingravatumque est cor Pharaonis et non dimisit
populum
Ex 9:8 et dixit Dominus ad Mosen et Aaron tollite plenas manus cineris de
camino et spargat illud Moses in caelum coram Pharao
Ex 9:9 sitque pulvis super omnem terram Aegypti erunt enim in hominibus et in
iumentis vulnera et vesicae turgentes in universa terra Aegypti
Ex 9:10 tuleruntque cinerem de camino et steterunt contra Pharao et sparsit illud
Moses in caelum factaque sunt vulnera vesicarum turgentium in
hominibus et in iumentis
Ex 9:11 nec poterant malefici stare coram Mosen propter vulnera quae in illis
erant et in omni terra Aegypti
Ex 9:12 induravitque Dominus cor Pharaonis et non audivit eos sicut locutus est
Dominus ad Mosen
Ex 9:13 dixit quoque Dominus ad Mosen mane consurge et sta coram Pharao et
dices ad eum haec dicit Dominus Deus Hebraeorum dimitte populum
meum ut sacrificet mihi
Ex 9:14 quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum super servos
tuos et super populum tuum ut scias quod non sit similis mei in omni
terra
Ex 9:15 nunc enim extendens manum percutiam te et populum tuum peste
peribisque de terra
Ex 9:16 idcirco autem posui te ut ostendam in te fortitudinem meam et narretur
nomen meum in omni terra
Ex 9:17 adhuc retines populum meum et non vis eum dimittere
Ex 9:18 en pluam hac ipsa hora cras grandinem multam nimis qualis non fuit in
Aegypto a die qua fundata est usque in praesens tempus
Ex 9:19 mitte ergo iam nunc et congrega iumenta tua et omnia quae habes in agro
homines enim et iumenta et universa quae inventa fuerint foris nec
congregata de agris cecideritque super ea grando morientur
Ex 9:20 qui timuit verbum Domini de servis Pharao fecit confugere servos suos
et iumenta in domos
Ex 9:21 qui autem neglexit sermonem Domini dimisit servos suos et iumenta in
agris
Ex 9:22 et dixit Dominus ad Mosen extende manum tuam in caelum ut fiat
grando in universa terra Aegypti super homines et super iumenta et super
omnem herbam agri in terra Aegypti
Ex 9:23 extenditque Moses virgam in caelum et Dominus dedit tonitrua et
grandinem ac discurrentia fulgura super terram pluitque Dominus
grandinem super terram Aegypti
Ex 9:24 et grando et ignis inmixta pariter ferebantur tantaeque fuit magnitudinis
quanta ante numquam apparuit in universa terra Aegypti ex quo gens illa
condita est
Ex 9:25 et percussit grando in omni terra Aegypti cuncta quae fuerunt in agris ab
homine usque ad iumentum cunctam herbam agri percussit grando et
omne lignum regionis confregit
Ex 9:26 tantum in terra Gessen ubi erant filii Israhel grando non cecidit
Ex 9:27 misitque Pharao et vocavit Mosen et Aaron dicens ad eos peccavi etiam
nunc Dominus iustus ego et populus meus impii
Ex 9:28 orate Dominum et desinant tonitrua Dei et grando ut dimittam vos et
nequaquam hic ultra maneatis
Ex 9:29 ait Moses cum egressus fuero de urbe extendam palmas meas ad
Dominum et cessabunt tonitrua et grando non erit ut scias quia Domini
est terra
Ex 9:30 novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum
Ex 9:31 linum ergo et hordeum laesum est eo quod hordeum esset virens et linum
iam folliculos germinaret
Ex 9:32 triticum autem et far non sunt laesa quia serotina erant
Ex 9:33 egressusque Moses a Pharaone et ex urbe tetendit manus ad Dominum et
cessaverunt tonitrua et grando nec ultra stillavit pluvia super terram
Ex 9:34 videns autem Pharao quod cessasset pluvia et grando et tonitrua auxit
peccatum
Ex 9:35 et ingravatum est cor eius et servorum illius et induratum nimis nec
dimisit filios Israhel sicut praeceperat Dominus per manum Mosi
Ex 10:1 et dixit Dominus ad Mosen ingredere ad Pharao ego enim induravi cor
eius et servorum illius ut faciam signa mea haec in eo
Ex 10:2 et narres in auribus filii tui et nepotum tuorum quotiens contriverim
Aegyptios et signa mea fecerim in eis et sciatis quia ego Dominus
Ex 10:3 introierunt ergo Moses et Aaron ad Pharaonem et dixerunt ad eum haec
dicit Dominus Deus Hebraeorum usquequo non vis subici mihi dimitte
populum meum ut sacrificet mihi
Ex 10:4 sin autem resistis et non vis dimittere eum ecce ego inducam cras
lucustam in fines tuos
Ex 10:5 quae operiat superficiem terrae nec quicquam eius appareat sed
comedatur quod residuum fuit grandini conrodet enim omnia ligna quae
germinant in agris
Ex 10:6 et implebunt domos tuas et servorum tuorum et omnium Aegyptiorum
quantam non viderunt patres tui et avi ex quo orti sunt super terram
usque in praesentem diem avertitque se et egressus est a Pharaone
Ex 10:7 dixerunt autem servi Pharaonis ad eum usquequo patiemur hoc
scandalum dimitte homines ut sacrificent Domino Deo suo nonne vides
quod perierit Aegyptus
Ex 10:8 revocaveruntque Mosen et Aaron ad Pharaonem qui dixit eis ite
sacrificate Domino Deo vestro quinam sunt qui ituri sunt
Ex 10:9 ait Moses cum parvulis nostris et senibus pergemus cum filiis et filiabus
cum ovibus et armentis est enim sollemnitas Domini nostri
Ex 10:10 et respondit sic Dominus sit vobiscum quomodo ego dimittam vos et
parvulos vestros cui dubium est quod pessime cogitetis
Ex 10:11 non fiet ita sed ite tantum viri et sacrificate Domino hoc enim et ipsi
petistis statimque eiecti sunt de conspectu Pharaonis
Ex 10:12 dixit autem Dominus ad Mosen extende manum tuam super terram
Aegypti ad lucustam ut ascendat super eam et devoret omnem herbam
quae residua fuit grandini
Ex 10:13 extendit Moses virgam super terram Aegypti et Dominus induxit ventum
urentem tota illa die ac nocte et mane facto ventus urens levavit lucustas
Ex 10:14 quae ascenderunt super universam terram Aegypti et sederunt in cunctis
finibus Aegyptiorum innumerabiles quales ante illud tempus non fuerant
nec postea futurae sunt
Ex 10:15 operueruntque universam superficiem terrae vastantes omnia devorata
est igitur herba terrae et quicquid pomorum in arboribus fuit quae grando
dimiserat nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terrae
in cuncta Aegypto
Ex 10:16 quam ob rem festinus Pharao vocavit Mosen et Aaron et dixit eis peccavi
in Dominum Deum vestrum et in vos
Ex 10:17 sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice et rogate Dominum
Deum vestrum ut auferat a me mortem istam
Ex 10:18 egressusque est de conspectu Pharaonis et oravit Dominum
Ex 10:19 qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum et arreptam
lucustam proiecit in mare Rubrum non remansit ne una quidem in
cunctis finibus Aegypti
Ex 10:20 et induravit Dominus cor Pharaonis nec dimisit filios Israhel
Ex 10:21 dixit autem Dominus ad Mosen extende manum tuam in caelum et sint
tenebrae super terram Aegypti tam densae ut palpari queant
Ex 10:22 extendit Moses manum in caelum et factae sunt tenebrae horribiles in
universa terra Aegypti tribus diebus
Ex 10:23 nemo vidit fratrem suum nec movit se de loco in quo erat ubicumque
autem habitabant filii Israhel lux erat
Ex 10:24 vocavitque Pharao Mosen et Aaron et dixit eis ite sacrificate Domino
oves tantum vestrae et armenta remaneant parvuli vestri eant vobiscum
Ex 10:25 ait Moses hostias quoque et holocausta dabis nobis quae offeramus
Domino Deo nostro
Ex 10:26 cuncti greges pergent nobiscum non remanebit ex eis ungula quae
necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri praesertim cum ignoremus
quid debeat immolari donec ad ipsum locum perveniamus
Ex 10:27 induravit autem Dominus cor Pharaonis et noluit dimittere eos
Ex 10:28 dixitque Pharao ad eum recede a me cave ne ultra videas faciem meam
quocumque die apparueris mihi morieris
Ex 10:29 respondit Moses ita fiat ut locutus es non videbo ultra faciem tuam
Ex 11:1 et dixit Dominus ad Mosen adhuc una plaga tangam Pharaonem et
Aegyptum et post haec dimittet vos et exire conpellet
Ex 11:2 dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo et mulier a vicina sua
vasa argentea et aurea
Ex 11:3 dabit autem Dominus gratiam populo coram Aegyptiis fuitque Moses vir
magnus valde in terra Aegypti coram servis Pharao et omni populo
Ex 11:4 et ait haec dicit Dominus media nocte egrediar in Aegyptum
Ex 11:5 et morietur omne primogenitum in terra Aegyptiorum a primogenito
Pharaonis qui sedet in solio eius usque ad primogenitum ancillae quae
est ad molam et omnia primogenita iumentorum
Ex 11:6 eritque clamor magnus in universa terra Aegypti qualis nec ante fuit nec
postea futurus est
Ex 11:7 apud omnes autem filios Israhel non muttiet canis ab homine usque ad
pecus ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Aegyptios et Israhel
Ex 11:8 descendentque omnes servi tui isti ad me et adorabunt me dicentes
egredere tu et omnis populus qui subiectus est tibi post haec egrediemur
Ex 11:9 et exivit a Pharaone iratus nimis dixit autem Dominus ad Mosen non
audiet vos Pharao ut multa signa fiant in terra Aegypti
Ex 11:10 Moses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta quae scripta sunt coram
Pharaone et induravit Dominus cor Pharaonis nec dimisit filios Israhel de
terra sua
Ex 12:1 dixit quoque Dominus ad Mosen et Aaron in terra Aegypti
Ex 12:2 mensis iste vobis principium mensuum primus erit in mensibus anni
Ex 12:3 loquimini ad universum coetum filiorum Israhel et dicite eis decima die
mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas
Ex 12:4 sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum
adsumet vicinum suum qui iunctus est domui eius iuxta numerum
animarum quae sufficere possunt ad esum agni
Ex 12:5 erit autem agnus absque macula masculus anniculus iuxta quem ritum
tolletis et hedum
Ex 12:6 et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis huius
immolabitque eum universa multitudo filiorum Israhel ad vesperam
Ex 12:7 et sument de sanguine ac ponent super utrumque postem et in
superliminaribus domorum in quibus comedent illum
Ex 12:8 et edent carnes nocte illa assas igni et azymos panes cum lactucis
agrestibus
Ex 12:9 non comedetis ex eo crudum quid nec coctum aqua sed assum tantum
igni caput cum pedibus eius et intestinis vorabitis
Ex 12:10 nec remanebit ex eo quicquam usque mane si quid residui fuerit igne
conburetis
Ex 12:11 sic autem comedetis illum renes vestros accingetis calciamenta habebitis
in pedibus tenentes baculos in manibus et comedetis festinantes est enim
phase id est transitus Domini
Ex 12:12 et transibo per terram Aegypti nocte illa percutiamque omne
primogenitum in terra Aegypti ab homine usque ad pecus et in cunctis
diis Aegypti faciam iudicia ego Dominus
Ex 12:13 erit autem sanguis vobis in signum in aedibus in quibus eritis et videbo
sanguinem ac transibo vos nec erit in vobis plaga disperdens quando
percussero terram Aegypti
Ex 12:14 habebitis autem hanc diem in monumentum et celebrabitis eam
sollemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno
Ex 12:15 septem diebus azyma comedetis in die primo non erit fermentum in
domibus vestris quicumque comederit fermentatum peribit anima illa de
Israhel a primo die usque ad diem septimum
Ex 12:16 dies prima erit sancta atque sollemnis et dies septima eadem festivitate
venerabilis nihil operis facietis in eis exceptis his quae ad vescendum
pertinent
Ex 12:17 et observabitis azyma in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum
de terra Aegypti et custodietis diem istum in generationes vestras ritu
perpetuo
Ex 12:18 primo mense quartadecima die mensis ad vesperam comedetis azyma
usque ad diem vicesimam primam eiusdem mensis ad vesperam
Ex 12:19 septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris qui
comederit fermentatum peribit anima eius de coetu Israhel tam de
advenis quam de indigenis terrae
Ex 12:20 omne fermentatum non comedetis in cunctis habitaculis vestris edetis
azyma
Ex 12:21 vocavit autem Moses omnes seniores filiorum Israhel et dixit ad eos ite
tollentes animal per familias vestras immolate phase
Ex 12:22 fasciculumque hysopi tinguite sanguine qui est in limine et aspergite ex
eo superliminare et utrumque postem nullus vestrum egrediatur ostium
domus suae usque mane
Ex 12:23 transibit enim Dominus percutiens Aegyptios cumque viderit sanguinem
in superliminari et in utroque poste transcendet ostium et non sinet
percussorem ingredi domos vestras et laedere
Ex 12:24 custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in aeternum
Ex 12:25 cumque introieritis terram quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus
est observabitis caerimonias istas
Ex 12:26 et cum dixerint vobis filii vestri quae est ista religio
Ex 12:27 dicetis eis victima transitus Domini est quando transivit super domos
filiorum Israhel in Aegypto percutiens Aegyptios et domos nostras
liberans incurvatusque populus adoravit
Ex 12:28 et egressi filii Israhel fecerunt sicut praeceperat Dominus Mosi et Aaron
Ex 12:29 factum est autem in noctis medio percussit Dominus omne
primogenitum in terra Aegypti a primogenito Pharaonis qui sedebat in
solio eius usque ad primogenitum captivae quae erat in carcere et omne
primogenitum iumentorum
Ex 12:30 surrexitque Pharao nocte et omnes servi eius cunctaque Aegyptus et
ortus est clamor magnus in Aegypto neque enim erat domus in qua non
iaceret mortuus
Ex 12:31 vocatisque Mosen et Aaron nocte ait surgite egredimini a populo meo et
vos et filii Israhel ite immolate Domino sicut dicitis
Ex 12:32 oves vestras et armenta adsumite ut petieratis et abeuntes benedicite mihi
Ex 12:33 urguebantque Aegyptii populum de terra exire velociter dicentes omnes
moriemur
Ex 12:34 tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur et ligans
in palliis posuit super umeros suos
Ex 12:35 feceruntque filii Israhel sicut praeceperat Moses et petierunt ab Aegyptiis
vasa argentea et aurea vestemque plurimam
Ex 12:36 dedit autem Dominus gratiam populo coram Aegyptiis ut commodarent
eis et spoliaverunt Aegyptios
Ex 12:37 profectique sunt filii Israhel de Ramesse in Soccoth sescenta ferme milia
peditum virorum absque parvulis
Ex 12:38 sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis oves et
armenta et animantia diversi generis multa nimis
Ex 12:39 coxeruntque farinam quam dudum conspersam de Aegypto tulerant et
fecerunt subcinericios panes azymos neque enim poterant fermentari
cogentibus exire Aegyptiis et nullam facere sinentibus moram nec
pulmenti quicquam occurrerant praeparare
Ex 12:40 habitatio autem filiorum Israhel qua manserant in Aegypto fuit
quadringentorum triginta annorum
Ex 12:41 quibus expletis eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra
Aegypti
Ex 12:42 nox est ista observabilis Domini quando eduxit eos de terra Aegypti hanc
observare debent omnes filii Israhel in generationibus suis
Ex 12:43 dixitque Dominus ad Mosen et Aaron haec est religio phase omnis
alienigena non comedet ex eo
Ex 12:44 omnis autem servus empticius circumcidetur et sic comedet
Ex 12:45 advena et mercennarius non edent ex eo
Ex 12:46 in una domo comedetur nec efferetis de carnibus eius foras nec os illius
confringetis
Ex 12:47 omnis coetus filiorum Israhel faciet illud
Ex 12:48 quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam et facere
phase Domini circumcidetur prius omne masculinum eius et tunc rite
celebrabit eritque sicut indigena terrae si quis autem circumcisus non
fuerit non vescetur ex eo
Ex 12:49 eadem lex erit indigenae et colono qui peregrinatur apud vos
Ex 12:50 fecerunt omnes filii Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi et Aaron
Ex 12:51 et in eadem die eduxit Dominus filios Israhel de terra Aegypti per turmas
suas
Ex 13:1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Ex 13:2 sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis Israhel
tam de hominibus quam de iumentis mea sunt enim omnia
Ex 13:3 et ait Moses ad populum mementote diei huius in qua egressi estis de
Aegypto et de domo servitutis quoniam in manu forti eduxit vos
Dominus de loco isto ut non comedatis fermentatum panem
Ex 13:4 hodie egredimini mense novarum frugum
Ex 13:5 cumque te introduxerit Dominus in terram Chananei et Hetthei et
Amorrei et Evei et Iebusei quam iuravit patribus tuis ut daret tibi terram
fluentem lacte et melle celebrabis hunc morem sacrorum mense isto
Ex 13:6 septem diebus vesceris azymis et in die septimo erit sollemnitas Domini
Ex 13:7 azyma comedetis septem diebus non apparebit apud te aliquid
fermentatum nec in cunctis finibus tuis
Ex 13:8 narrabisque filio tuo in die illo dicens hoc est quod fecit Dominus mihi
quando egressus sum de Aegypto
Ex 13:9 et erit quasi signum in manu tua et quasi monumentum ante oculos tuos
et ut lex Domini semper in ore tuo in manu enim forti eduxit te Dominus
de Aegypto
Ex 13:10 custodies huiuscemodi cultum statuto tempore a diebus in dies
Ex 13:11 cumque introduxerit te in terram Chananei sicut iuravit tibi et patribus
tuis et dederit eam tibi
Ex 13:12 separabis omne quod aperit vulvam Domino et quod primitivum est in
pecoribus tuis quicquid habueris masculini sexus consecrabis Domino
Ex 13:13 primogenitum asini mutabis ove quod si non redemeris interficies omne
autem primogenitum hominis de filiis tuis pretio redimes
Ex 13:14 cumque interrogaverit te filius tuus cras dicens quid est hoc respondebis
ei in manu forti eduxit nos Dominus de Aegypto de domo servitutis
Ex 13:15 nam cum induratus esset Pharao et nollet nos dimittere occidit Dominus
omne primogenitum in terra Aegypti a primogenito hominis usque ad
primogenitum iumentorum idcirco immolo Domino omne quod aperit
vulvam masculini sexus et omnia primogenita filiorum meorum redimo
Ex 13:16 erit igitur quasi signum in manu tua et quasi adpensum quid ob
recordationem inter oculos tuos eo quod in manu forti eduxerit nos
Dominus de Aegypto
Ex 13:17 igitur cum emisisset Pharao populum non eos duxit Dominus per viam
terrae Philisthim quae vicina est reputans ne forte paeniteret eum si
vidisset adversum se bella consurgere et reverteretur in Aegyptum
Ex 13:18 sed circumduxit per viam deserti quae est iuxta mare Rubrum et armati
ascenderunt filii Israhel de terra Aegypti
Ex 13:19 tulit quoque Moses ossa Ioseph secum eo quod adiurasset filios Israhel
dicens visitabit vos Deus efferte ossa mea hinc vobiscum
Ex 13:20 profectique de Soccoth castrametati sunt in Etham in extremis finibus
solitudinis
Ex 13:21 Dominus autem praecedebat eos ad ostendendam viam per diem in
columna nubis et per noctem in columna ignis ut dux esset itineris
utroque tempore
Ex 13:22 numquam defuit columna nubis per diem nec columna ignis per noctem
coram populo
Ex 14:1 locutus est autem Dominus ad Mosen dicens
Ex 14:2 loquere filiis Israhel reversi castrametentur e regione Phiahiroth quae est
inter Magdolum et mare contra Beelsephon in conspectu eius castra
ponetis super mare
Ex 14:3 dicturusque est Pharao super filiis Israhel coartati sunt in terra conclusit
eos desertum
Ex 14:4 et indurabo cor eius ac persequetur vos et glorificabor in Pharao et in
omni exercitu eius scientque Aegyptii quia ego sum Dominus
feceruntque ita
Ex 14:5 et nuntiatum est regi Aegyptiorum quod fugisset populus inmutatumque
est cor Pharaonis et servorum eius super populo et dixerunt quid
voluimus facere ut dimitteremus Israhel ne serviret nobis
Ex 14:6 iunxit ergo currum et omnem populum suum adsumpsit secum
Ex 14:7 tulitque sescentos currus electos quicquid in Aegypto curruum fuit et
duces totius exercitus
Ex 14:8 induravitque Dominus cor Pharaonis regis Aegypti et persecutus est
filios Israhel at illi egressi erant in manu excelsa
Ex 14:9 cumque persequerentur Aegyptii vestigia praecedentium reppererunt eos
in castris super mare omnis equitatus et currus Pharaonis et universus
exercitus erant in Ahiroth contra Beelsephon
Ex 14:10 cumque adpropinquasset Pharao levantes filii Israhel oculos viderunt
Aegyptios post se et timuerunt valde clamaveruntque ad Dominum
Ex 14:11 et dixerunt ad Mosen forsitan non erant sepulchra in Aegypto ideo tulisti
nos ut moreremur in solitudine quid hoc facere voluisti ut educeres nos
ex Aegypto
Ex 14:12 nonne iste est sermo quem loquebamur ad te in Aegypto dicentes recede
a nobis ut serviamus Aegyptiis multo enim melius est servire eis quam
mori in solitudine
Ex 14:13 et ait Moses ad populum nolite timere state et videte magnalia Domini
quae facturus est hodie Aegyptios enim quos nunc videtis nequaquam
ultra videbitis usque in sempiternum
Ex 14:14 Dominus pugnabit pro vobis et vos tacebitis
Ex 14:15 dixitque Dominus ad Mosen quid clamas ad me loquere filiis Israhel ut
proficiscantur
Ex 14:16 tu autem eleva virgam tuam et extende manum super mare et divide illud
ut gradiantur filii Israhel in medio mari per siccum
Ex 14:17 ego autem indurabo cor Aegyptiorum ut persequantur vos et glorificabor
in Pharaone et in omni exercitu eius in curribus et in equitibus illius
Ex 14:18 et scient Aegyptii quia ego sum Dominus cum glorificatus fuero in
Pharaone et in curribus atque in equitibus eius
Ex 14:19 tollensque se angelus Dei qui praecedebat castra Israhel abiit post eos et
cum eo pariter columna nubis priora dimittens post tergum
Ex 14:20 stetit inter castra Aegyptiorum et castra Israhel et erat nubes tenebrosa et
inluminans noctem ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non
valerent
Ex 14:21 cumque extendisset Moses manum super mare abstulit illud Dominus
flante vento vehementi et urente tota nocte et vertit in siccum divisaque
est aqua
Ex 14:22 et ingressi sunt filii Israhel per medium maris sicci erat enim aqua quasi
murus a dextra eorum et leva
Ex 14:23 persequentesque Aegyptii ingressi sunt post eos omnis equitatus
Pharaonis currus eius et equites per medium maris
Ex 14:24 iamque advenerat vigilia matutina et ecce respiciens Dominus super
castra Aegyptiorum per columnam ignis et nubis interfecit exercitum
eorum
Ex 14:25 et subvertit rotas curruum ferebanturque in profundum dixerunt ergo
Aegyptii fugiamus Israhelem Dominus enim pugnat pro eis contra nos
Ex 14:26 et ait Dominus ad Mosen extende manum tuam super mare ut revertantur
aquae ad Aegyptios super currus et equites eorum
Ex 14:27 cumque extendisset Moses manum contra mare reversum est primo
diluculo ad priorem locum fugientibusque Aegyptiis occurrerunt aquae
et involvit eos Dominus in mediis fluctibus
Ex 14:28 reversaeque sunt aquae et operuerunt currus et equites cuncti exercitus
Pharaonis qui sequentes ingressi fuerant mare ne unus quidem superfuit
ex eis
Ex 14:29 filii autem Israhel perrexerunt per medium sicci maris et aquae eis erant
quasi pro muro a dextris et a sinistris
Ex 14:30 liberavitque Dominus in die illo Israhel de manu Aegyptiorum
Ex 14:31 et viderunt Aegyptios mortuos super litus maris et manum magnam
quam exercuerat Dominus contra eos timuitque populus Dominum et
crediderunt Domino et Mosi servo eius
Ex 15:1 tunc cecinit Moses et filii Israhel carmen hoc Domino et dixerunt
cantemus Domino gloriose enim magnificatus est equum et ascensorem
deiecit in mare
Ex 15:2 fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem iste
Deus meus et glorificabo eum Deus patris mei et exaltabo eum
Ex 15:3 Dominus quasi vir pugnator Omnipotens nomen eius
Ex 15:4 currus Pharaonis et exercitum eius proiecit in mare electi principes eius
submersi sunt in mari Rubro
Ex 15:5 abyssi operuerunt eos descenderunt in profundum quasi lapis
Ex 15:6 dextera tua Domine magnifice in fortitudine dextera tua Domine
percussit inimicum
Ex 15:7 et in multitudine gloriae tuae deposuisti adversarios meos misisti iram
tuam quae devoravit eos ut stipulam
Ex 15:8 et in spiritu furoris tui congregatae sunt aquae stetit unda fluens
congregatae sunt abyssi in medio mari
Ex 15:9 dixit inimicus persequar et conprehendam dividam spolia implebitur
anima mea evaginabo gladium meum interficiet eos manus mea
Ex 15:10 flavit spiritus tuus et operuit eos mare submersi sunt quasi plumbum in
aquis vehementibus
Ex 15:11 quis similis tui in fortibus Domine quis similis tui magnificus in
sanctitate terribilis atque laudabilis et faciens mirabilia
Ex 15:12 extendisti manum tuam et devoravit eos terra
Ex 15:13 dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti et portasti eum in
fortitudine tua ad habitaculum sanctum tuum
Ex 15:14 adtenderunt populi et irati sunt dolores obtinuerunt habitatores Philisthim
Ex 15:15 tunc conturbati sunt principes Edom robustos Moab obtinuit tremor
obriguerunt omnes habitatores Chanaan
Ex 15:16 inruat super eos formido et pavor in magnitudine brachii tui fiant
inmobiles quasi lapis donec pertranseat populus tuus Domine donec
pertranseat populus tuus iste quem possedisti
Ex 15:17 introduces eos et plantabis in monte hereditatis tuae firmissimo
habitaculo tuo quod operatus es Domine sanctuarium Domine quod
firmaverunt manus tuae
Ex 15:18 Dominus regnabit in aeternum et ultra
Ex 15:19 ingressus est enim equus Pharao cum curribus et equitibus eius in mare
et reduxit super eos Dominus aquas maris filii autem Israhel
ambulaverunt per siccum in medio eius
Ex 15:20 sumpsit ergo Maria prophetis soror Aaron tympanum in manu
egressaeque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris
Ex 15:21 quibus praecinebat dicens cantemus Domino gloriose enim magnificatus
est equum et ascensorem eius deiecit in mare
Ex 15:22 tulit autem Moses Israhel de mari Rubro et egressi sunt in desertum Sur
ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem et non inveniebant
aquam
Ex 15:23 et venerunt in Marath nec poterant bibere aquas de Mara eo quod essent
amarae unde et congruum loco nomen inposuit vocans illud Mara id est
amaritudinem
Ex 15:24 et murmuravit populus contra Mosen dicens quid bibemus
Ex 15:25 at ille clamavit ad Dominum qui ostendit ei lignum quod cum misisset in
aquas in dulcedinem versae sunt ibi constituit ei praecepta atque iudicia
et ibi temptavit eum
Ex 15:26 dicens si audieris vocem Domini Dei tui et quod rectum est coram eo
feceris et oboedieris mandatis eius custodierisque omnia praecepta illius
cunctum languorem quem posui in Aegypto non inducam super te ego
enim Dominus sanator tuus
Ex 15:27 venerunt autem in Helim ubi erant duodecim fontes aquarum et
septuaginta palmae et castrametati sunt iuxta aquas
Ex 16:1 profectique sunt de Helim et venit omnis multitudo filiorum Israhel in
desertum Sin quod est inter Helim et Sinai quintodecimo die mensis
secundi postquam egressi sunt de terra Aegypti
Ex 16:2 et murmuravit omnis congregatio filiorum Israhel contra Mosen et contra
Aaron in solitudine
Ex 16:3 dixeruntque ad eos filii Israhel utinam mortui essemus per manum
Domini in terra Aegypti quando sedebamus super ollas carnium et
comedebamus panes in saturitate cur eduxistis nos in desertum istud ut
occideretis omnem multitudinem fame
Ex 16:4 dixit autem Dominus ad Mosen ecce ego pluam vobis panes de caelo
egrediatur populus et colligat quae sufficiunt per singulos dies ut
temptem eum utrum ambulet in lege mea an non
Ex 16:5 die autem sexta parent quod inferant et sit duplum quam colligere
solebant per singulos dies
Ex 16:6 dixeruntque Moses et Aaron ad omnes filios Israhel vespere scietis quod
Dominus eduxerit vos de terra Aegypti
Ex 16:7 et mane videbitis gloriam Domini audivit enim murmur vestrum contra
Dominum nos vero quid sumus quia mussitatis contra nos
Ex 16:8 et ait Moses dabit Dominus vobis vespere carnes edere et mane panes in
saturitate eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis
contra eum nos enim quid sumus nec contra nos est murmur vestrum sed
contra Dominum
Ex 16:9 dixitque Moses ad Aaron dic universae congregationi filiorum Israhel
accedite coram Domino audivit enim murmur vestrum
Ex 16:10 cumque loqueretur Aaron ad omnem coetum filiorum Israhel respexerunt
ad solitudinem et ecce gloria Domini apparuit in nube
Ex 16:11 locutus est autem Dominus ad Mosen dicens
Ex 16:12 audivi murmurationes filiorum Israhel loquere ad eos vespere comedetis
carnes et mane saturabimini panibus scietisque quod sim Dominus Deus
vester
Ex 16:13 factum est ergo vespere et ascendens coturnix operuit castra mane
quoque ros iacuit per circuitum castrorum
Ex 16:14 cumque operuisset superficiem terrae apparuit in solitudine minutum et
quasi pilo tunsum in similitudinem pruinae super terram
Ex 16:15 quod cum vidissent filii Israhel dixerunt ad invicem man hu quod
significat quid est hoc ignorabant enim quid esset quibus ait Moses iste
est panis quem dedit Dominus vobis ad vescendum
Ex 16:16 hic est sermo quem praecepit Dominus colligat ex eo unusquisque
quantum sufficiat ad vescendum gomor per singula capita iuxta
numerum animarum vestrarum quae habitant in tabernaculo sic tolletis
Ex 16:17 feceruntque ita filii Israhel et collegerunt alius plus alius minus
Ex 16:18 et mensi sunt ad mensuram gomor nec qui plus collegerat habuit amplius
nec qui minus paraverat repperit minus sed singuli iuxta id quod edere
poterant congregarunt
Ex 16:19 dixitque Moses ad eos nullus relinquat ex eo in mane
Ex 16:20 qui non audierunt eum sed dimiserunt quidam ex eis usque mane et
scatere coepit vermibus atque conputruit et iratus est contra eos Moses
Ex 16:21 colligebant autem mane singuli quantum sufficere poterat ad vescendum
cumque incaluisset sol liquefiebat
Ex 16:22 in die vero sexta collegerunt cibos duplices id est duo gomor per
singulos homines venerunt autem omnes principes multitudinis et
narraverunt Mosi
Ex 16:23 qui ait eis hoc est quod locutus est Dominus requies sabbati sanctificata
erit Domino cras quodcumque operandum est facite et quae coquenda
sunt coquite quicquid autem reliquum fuerit reponite usque in mane
Ex 16:24 feceruntque ita ut praeceperat Moses et non conputruit neque vermis
inventus est in eo
Ex 16:25 dixitque Moses comedite illud hodie quia sabbatum est Domino non
invenietur hodie in agro
Ex 16:26 sex diebus colligite in die autem septimo sabbatum est Domino idcirco
non invenietur
Ex 16:27 venit septima dies et egressi de populo ut colligerent non invenerunt
Ex 16:28 dixit autem Dominus ad Mosen usquequo non vultis custodire mandata
mea et legem meam
Ex 16:29 videte quod Dominus dederit vobis sabbatum et propter hoc tribuerit
vobis die sexto cibos duplices maneat unusquisque apud semet ipsum
nullus egrediatur de loco suo die septimo
Ex 16:30 et sabbatizavit populus die septimo
Ex 16:31 appellavitque domus Israhel nomen eius man quod erat quasi semen
coriandri album gustusque eius quasi similae cum melle
Ex 16:32 dixit autem Moses iste est sermo quem praecepit Dominus imple gomor
ex eo et custodiatur in futuras retro generationes ut noverint panem quo
alui vos in solitudine quando educti estis de terra Aegypti
Ex 16:33 dixitque Moses ad Aaron sume vas unum et mitte ibi man quantum
potest capere gomor et repone coram Domino ad servandum in
generationes vestras
Ex 16:34 sicut praecepit Dominus Mosi posuitque illud Aaron in tabernaculo
reservandum
Ex 16:35 filii autem Israhel comederunt man quadraginta annis donec venirent in
terram habitabilem hoc cibo aliti sunt usquequo tangerent fines terrae
Chanaan
Ex 16:36 gomor autem decima pars est oephi
Ex 17:1 igitur profecta omnis multitudo filiorum Israhel de deserto Sin per
mansiones suas iuxta sermonem Domini castrametata est in Raphidim
ubi non erat aqua ad bibendum populo
Ex 17:2 qui iurgatus contra Mosen ait da nobis aquam ut bibamus quibus
respondit Moses quid iurgamini contra me cur temptatis Dominum
Ex 17:3 sitivit ergo populus ibi pro aquae penuria et murmuravit contra Mosen
dicens cur nos exire fecisti de Aegypto ut occideres et nos et liberos
nostros ac iumenta siti
Ex 17:4 clamavit autem Moses ad Dominum dicens quid faciam populo huic
adhuc pauxillum et lapidabunt me
Ex 17:5 ait Dominus ad Mosen antecede populum et sume tecum de senibus
Israhel et virgam qua percussisti fluvium tolle in manu tua et vade
Ex 17:6 en ego stabo coram te ibi super petram Horeb percutiesque petram et
exibit ex ea aqua ut bibat populus fecit Moses ita coram senibus Israhel
Ex 17:7 et vocavit nomen loci illius Temptatio propter iurgium filiorum Israhel et
quia temptaverunt Dominum dicentes estne Dominus in nobis an non
Ex 17:8 venit autem Amalech et pugnabat contra Israhel in Raphidim
Ex 17:9 dixitque Moses ad Iosue elige viros et egressus pugna contra Amalech
cras ego stabo in vertice collis habens virgam Dei in manu mea
Ex 17:10 fecit Iosue ut locutus ei erat Moses et pugnavit contra Amalech Moses
autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis
Ex 17:11 cumque levaret Moses manus vincebat Israhel sin autem paululum
remisisset superabat Amalech
Ex 17:12 manus autem Mosi erant graves sumentes igitur lapidem posuerunt
subter eum in quo sedit Aaron autem et Hur sustentabant manus eius ex
utraque parte et factum est ut manus ipsius non lassarentur usque ad
occasum solis
Ex 17:13 fugavitque Iosue Amalech et populum eius in ore gladii
Ex 17:14 dixit autem Dominus ad Mosen scribe hoc ob monumentum in libro et
trade auribus Iosue delebo enim memoriam Amalech sub caelo
Ex 17:15 aedificavitque Moses altare et vocavit nomen eius Dominus exaltatio
mea dicens
Ex 17:16 quia manus solii Domini et bellum Dei erit contra Amalech a generatione
in generationem
Ex 18:1 cumque audisset Iethro sacerdos Madian cognatus Mosi omnia quae
fecerat Deus Mosi et Israhel populo suo eo quod eduxisset Dominus
Israhel de Aegypto
Ex 18:2 tulit Sefforam uxorem Mosi quam remiserat
Ex 18:3 et duos filios eius quorum unus vocabatur Gersan dicente patre advena
fui in terra aliena
Ex 18:4 alter vero Eliezer Deus enim ait patris mei adiutor meus et eruit me de
gladio Pharaonis
Ex 18:5 venit ergo Iethro cognatus Mosi et filii eius et uxor ad Mosen in
desertum ubi erat castrametatus iuxta montem Dei
Ex 18:6 et mandavit Mosi dicens ego cognatus tuus Iethro venio ad te et uxor tua
et duo filii tui cum ea
Ex 18:7 qui egressus in occursum cognati sui adoravit et osculatus est eum
salutaveruntque se mutuo verbis pacificis cumque intrasset tabernaculum
Ex 18:8 narravit Moses cognato suo cuncta quae fecerat Deus Pharaoni et
Aegyptiis propter Israhel universum laborem qui accidisset eis in itinere
quo liberarat eos Dominus
Ex 18:9 laetatusque est Iethro super omnibus bonis quae fecerat Dominus Israheli
eo quod eruisset eum de manu Aegyptiorum
Ex 18:10 et ait benedictus Dominus qui liberavit vos de manu Aegyptiorum et de
manu Pharaonis qui eruit populum suum de manu Aegypti
Ex 18:11 nunc cognovi quia magnus Dominus super omnes deos eo quod superbe
egerint contra illos
Ex 18:12 obtulit ergo Iethro cognatus Mosi holocausta et hostias Deo veneruntque
Aaron et omnes senes Israhel ut comederent panem cum eo coram
Domino
Ex 18:13 altero autem die sedit Moses ut iudicaret populum qui adsistebat Mosi de
mane usque ad vesperam
Ex 18:14 quod cum vidisset cognatus eius omnia scilicet quae agebat in populo ait
quid est hoc quod facis in plebe cur solus sedes et omnis populus
praestolatur de mane usque ad vesperam
Ex 18:15 cui respondit Moses venit ad me populus quaerens sententiam Dei
Ex 18:16 cumque acciderit eis aliqua disceptatio veniunt ad me ut iudicem inter
eos et ostendam praecepta Dei et leges eius
Ex 18:17 at ille non bonam inquit rem facis
Ex 18:18 stulto labore consumeris et tu et populus iste qui tecum est ultra vires
tuas est negotium solus illud non poteris sustinere
Ex 18:19 sed audi verba mea atque consilia et erit Deus tecum esto tu populo in
his quae ad Deum pertinent ut referas quae dicuntur ad eum
Ex 18:20 ostendasque populo caerimonias et ritum colendi viamque per quam
ingredi debeant et opus quod facere
Ex 18:21 provide autem de omni plebe viros potentes et timentes Deum in quibus
sit veritas et qui oderint avaritiam et constitue ex eis tribunos et
centuriones et quinquagenarios et decanos
Ex 18:22 qui iudicent populum omni tempore quicquid autem maius fuerit referant
ad te et ipsi minora tantummodo iudicent leviusque tibi sit partito in alios
onere
Ex 18:23 si hoc feceris implebis imperium Dei et praecepta eius poteris sustentare
et omnis hic populus revertetur cum pace ad loca sua
Ex 18:24 quibus auditis Moses fecit omnia quae ille suggesserat
Ex 18:25 et electis viris strenuis de cuncto Israhel constituit eos principes populi
tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos
Ex 18:26 qui iudicabant plebem omni tempore quicquid autem gravius erat
referebant ad eum faciliora tantummodo iudicantes
Ex 18:27 dimisitque cognatum qui reversus abiit in terram suam
Ex 19:1 mense tertio egressionis Israhel de terra Aegypti in die hac venerunt in
solitudinem Sinai
Ex 19:2 nam profecti de Raphidim et pervenientes usque in desertum Sinai
castrametati sunt in eodem loco ibique Israhel fixit tentoria e regione
montis
Ex 19:3 Moses autem ascendit ad Deum vocavitque eum Dominus de monte et
ait haec dices domui Iacob et adnuntiabis filiis Israhel
Ex 19:4 vos ipsi vidistis quae fecerim Aegyptiis quomodo portaverim vos super
alas aquilarum et adsumpserim mihi
Ex 19:5 si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum eritis mihi
in peculium de cunctis populis mea est enim omnis terra
Ex 19:6 et vos eritis mihi regnum sacerdotale et gens sancta haec sunt verba quae
loqueris ad filios Israhel
Ex 19:7 venit Moses et convocatis maioribus natu populi exposuit omnes
sermones quos mandaverat Dominus
Ex 19:8 responditque universus populus simul cuncta quae locutus est Dominus
faciemus cumque rettulisset Moses verba populi ad Dominum
Ex 19:9 ait ei Dominus iam nunc veniam ad te in caligine nubis ut audiat me
populus loquentem ad te et credat tibi in perpetuum nuntiavit ergo Moses
verba populi ad Dominum
Ex 19:10 qui dixit ei vade ad populum et sanctifica illos hodie et cras laventque
vestimenta sua
Ex 19:11 et sint parati in diem tertium die enim tertio descendet Dominus coram
omni plebe super montem Sinai
Ex 19:12 constituesque terminos populo per circuitum et dices cavete ne
ascendatis in montem nec tangatis fines illius omnis qui tetigerit montem
morte morietur
Ex 19:13 manus non tanget eum sed lapidibus opprimetur aut confodietur iaculis
sive iumentum fuerit sive homo non vivet cum coeperit clangere bucina
tunc ascendant in montem
Ex 19:14 descenditque Moses de monte ad populum et sanctificavit eum cumque
lavissent vestimenta sua
Ex 19:15 ait ad eos estote parati in diem tertium ne adpropinquetis uxoribus vestris
Ex 19:16 iam advenerat tertius dies et mane inclaruerat et ecce coeperunt audiri
tonitrua ac micare fulgura et nubes densissima operire montem
clangorque bucinae vehementius perstrepebat timuit populus qui erat in
castris
Ex 19:17 cumque eduxisset eos Moses in occursum Dei de loco castrorum
steterunt ad radices montis
Ex 19:18 totus autem mons Sinai fumabat eo quod descendisset Dominus super
eum in igne et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace eratque mons
omnis terribilis
Ex 19:19 et sonitus bucinae paulatim crescebat in maius et prolixius tendebatur
Moses loquebatur et Dominus respondebat ei
Ex 19:20 descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice et
vocavit Mosen in cacumen eius quo cum ascendisset
Ex 19:21 dixit ad eum descende et contestare populum ne forte velint transcendere
terminos ad videndum Dominum et pereat ex eis plurima multitudo
Ex 19:22 sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum sanctificentur ne percutiat
eos
Ex 19:23 dixitque Moses ad Dominum non poterit vulgus ascendere in montem
Sinai tu enim testificatus es et iussisti dicens pone terminos circa
montem et sanctifica illum
Ex 19:24 cui ait Dominus vade descende ascendesque tu et Aaron tecum
sacerdotes autem et populus ne transeant terminos nec ascendant ad
Dominum ne forte interficiat illos
Ex 19:25 descendit Moses ad populum et omnia narravit eis
Ex 20:1 locutus quoque est Dominus cunctos sermones hos
Ex 20:2 ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti de domo
servitutis
Ex 20:3 non habebis deos alienos coram me
Ex 20:4 non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem quae est in caelo
desuper et quae in terra deorsum nec eorum quae sunt in aquis sub terra
Ex 20:5 non adorabis ea neque coles ego sum Dominus Deus tuus fortis zelotes
visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem
eorum qui oderunt me
Ex 20:6 et faciens misericordiam in milia his qui diligunt me et custodiunt
praecepta mea
Ex 20:7 non adsumes nomen Domini Dei tui in vanum nec enim habebit
insontem Dominus eum qui adsumpserit nomen Domini Dei sui frustra
Ex 20:8 memento ut diem sabbati sanctifices
Ex 20:9 sex diebus operaberis et facies omnia opera tua
Ex 20:10 septimo autem die sabbati Domini Dei tui non facies omne opus tu et
filius tuus et filia tua servus tuus et ancilla tua iumentum tuum et advena
qui est intra portas tuas
Ex 20:11 sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et mare et omnia quae
in eis sunt et requievit in die septimo idcirco benedixit Dominus diei
sabbati et sanctificavit eum
Ex 20:12 honora patrem tuum et matrem tuam ut sis longevus super terram quam
Dominus Deus tuus dabit tibi
Ex 20:13 non occides
Ex 20:14 non moechaberis
Ex 20:15 non furtum facies
Ex 20:16 non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium
Ex 20:17 non concupisces domum proximi tui nec desiderabis uxorem eius non
servum non ancillam non bovem non asinum nec omnia quae illius sunt
Ex 20:18 cunctus autem populus videbat voces et lampadas et sonitum bucinae
montemque fumantem et perterriti ac pavore concussi steterunt procul
Ex 20:19 dicentes Mosi loquere tu nobis et audiemus non loquatur nobis Dominus
ne forte moriamur
Ex 20:20 et ait Moses ad populum nolite timere ut enim probaret vos venit Deus et
ut terror illius esset in vobis et non peccaretis
Ex 20:21 stetitque populus de longe Moses autem accessit ad caliginem in qua erat
Deus
Ex 20:22 dixit praeterea Dominus ad Mosen haec dices filiis Israhel vos vidistis
quod de caelo locutus sum vobis
Ex 20:23 non facietis mecum deos argenteos nec deos aureos facietis vobis
Ex 20:24 altare de terra facietis mihi et offeretis super eo holocausta et pacifica
vestra oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis
mei veniam ad te et benedicam tibi
Ex 20:25 quod si altare lapideum feceris mihi non aedificabis illud de sectis
lapidibus si enim levaveris cultrum tuum super eo polluetur
Ex 20:26 non ascendes per gradus ad altare meum ne reveletur turpitudo tua
Ex 21:1 haec sunt iudicia quae propones eis
Ex 21:2 si emeris servum hebraeum sex annis serviet tibi in septimo egredietur
liber gratis
Ex 21:3 cum quali veste intraverit cum tali exeat si habens uxorem et uxor
egredietur simul
Ex 21:4 sin autem dominus dederit illi uxorem et peperit filios et filias mulier et
liberi eius erunt domini sui ipse vero exibit cum vestitu suo
Ex 21:5 quod si dixerit servus diligo dominum meum et uxorem ac liberos non
egrediar liber
Ex 21:6 offeret eum dominus diis et adplicabitur ad ostium et postes
perforabitque aurem eius subula et erit ei servus in saeculum
Ex 21:7 si quis vendiderit filiam suam in famulam non egredietur sicut ancillae
exire consuerunt
Ex 21:8 si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerit dimittet eam populo
autem alieno vendendi non habet potestatem si spreverit eam
Ex 21:9 sin autem filio suo desponderit eam iuxta morem filiarum faciet illi
Ex 21:10 quod si alteram ei acceperit providebit puellae nuptias et vestimenta et
pretium pudicitiae non negabit
Ex 21:11 si tria ista non fecerit egredietur gratis absque pecunia
Ex 21:12 qui percusserit hominem volens occidere morte moriatur
Ex 21:13 qui autem non est insidiatus sed Deus illum tradidit in manu eius
constituam tibi locum quo fugere debeat
Ex 21:14 si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias ab altari
meo evelles eum ut moriatur
Ex 21:15 qui percusserit patrem suum et matrem morte moriatur
Ex 21:16 qui furatus fuerit hominem et vendiderit eum convictus noxae morte
moriatur
Ex 21:17 qui maledixerit patri suo et matri morte moriatur
Ex 21:18 si rixati fuerint viri et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno
et ille mortuus non fuerit sed iacuerit in lectulo
Ex 21:19 si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum innocens erit qui
percussit ita tamen ut operas eius et inpensas in medicos restituat
Ex 21:20 qui percusserit servum suum vel ancillam virga et mortui fuerint in
manibus eius criminis reus erit
Ex 21:21 sin autem uno die supervixerit vel duobus non subiacebit poenae quia
pecunia illius est
Ex 21:22 si rixati fuerint viri et percusserit quis mulierem praegnantem et
abortivum quidem fecerit sed ipsa vixerit subiacebit damno quantum
expetierit maritus mulieris et arbitri iudicarint
Ex 21:23 sin autem mors eius fuerit subsecuta reddet animam pro anima
Ex 21:24 oculum pro oculo dentem pro dente manum pro manu pedem pro pede
Ex 21:25 adustionem pro adustione vulnus pro vulnere livorem pro livore
Ex 21:26 si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae et luscos eos fecerit
dimittet liberos pro oculo quem eruit
Ex 21:27 dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae similiter dimittet eos
liberos
Ex 21:28 si bos cornu petierit virum aut mulierem et mortui fuerint lapidibus
obruetur et non comedentur carnes eius dominusque bovis innocens erit
Ex 21:29 quod si bos cornipeta fuerit ab heri et nudius tertius et contestati sunt
dominum eius nec reclusit eum occideritque virum aut mulierem et bos
lapidibus obruetur et dominum illius occident
Ex 21:30 quod si pretium ei fuerit inpositum dabit pro anima sua quicquid fuerit
postulatus
Ex 21:31 filium quoque et filiam si cornu percusserit simili sententiae subiacebit
Ex 21:32 si servum ancillamque invaserit triginta siclos argenti dabit domino bos
vero lapidibus opprimetur
Ex 21:33 si quis aperuerit cisternam et foderit et non operuerit eam cecideritque
bos vel asinus in eam
Ex 21:34 dominus cisternae reddet pretium iumentorum quod autem mortuum est
ipsius erit
Ex 21:35 si bos alienus bovem alterius vulnerarit et ille mortuus fuerit vendent
bovem vivum et divident pretium cadaver autem mortui inter se
dispertient
Ex 21:36 sin autem sciebat quod bos cornipeta esset ab heri et nudius tertius et non
custodivit eum dominus suus reddet bovem pro bove et cadaver integrum
accipiet
Ex 22:1 si quis furatus fuerit bovem aut ovem et occiderit vel vendiderit quinque
boves pro uno bove restituet et quattuor oves pro una ove
Ex 22:2 si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus et accepto
vulnere mortuus fuerit percussor non erit reus sanguinis
Ex 22:3 quod si orto sole hoc fecerit homicidium perpetravit et ipse morietur si
non habuerit quod pro furto reddat venundabitur
Ex 22:4 si inventum fuerit apud eum quod furatus est vivens sive bos sive asinus
sive ovis duplum restituet
Ex 22:5 si laeserit quispiam agrum vel vineam et dimiserit iumentum suum ut
depascatur aliena quicquid optimum habuerit in agro suo vel in vinea pro
damni aestimatione restituet
Ex 22:6 si egressus ignis invenerit spinas et conprehenderit acervos frugum sive
stantes segetes in agris reddet damnum qui ignem succenderit
Ex 22:7 si quis commendaverit amico pecuniam aut vas in custodiam et ab eo qui
susceperat furto ablata fuerint si invenitur fur duplum reddet
Ex 22:8 si latet dominus domus adplicabitur ad deos et iurabit quod non
extenderit manum in rem proximi sui
Ex 22:9 ad perpetrandam fraudem tam in bove quam in asino et ove ac
vestimento et quicquid damnum inferre potest ad deos utriusque causa
perveniet et si illi iudicaverint duplum restituet proximo suo
Ex 22:10 si quis commendaverit proximo suo asinum bovem ovem et omne
iumentum ad custodiam et mortuum fuerit aut debilitatum vel captum ab
hostibus nullusque hoc viderit
Ex 22:11 iusiurandum erit in medio quod non extenderit manum ad rem proximi
sui suscipietque dominus iuramentum et ille reddere non cogetur
Ex 22:12 quod si furto ablatum fuerit restituet damnum domino
Ex 22:13 si comestum a bestia deferet ad eum quod occisum est et non restituet
Ex 22:14 qui a proximo suo quicquam horum mutuo postularit et debilitatum aut
mortuum fuerit domino non praesente reddere conpelletur
Ex 22:15 quod si inpraesentiarum fuit dominus non restituet maxime si conductum
venerat pro mercede operis sui
Ex 22:16 si seduxerit quis virginem necdum desponsatam et dormierit cum ea
dotabit eam et habebit uxorem
Ex 22:17 si pater virginis dare noluerit reddet pecuniam iuxta modum dotis quam
virgines accipere consuerunt
Ex 22:18 maleficos non patieris vivere
Ex 22:19 qui coierit cum iumento morte moriatur
Ex 22:20 qui immolat diis occidetur praeter Domino soli
Ex 22:21 advenam non contristabis neque adfliges eum advenae enim et ipsi
fuistis in terra Aegypti
Ex 22:22 viduae et pupillo non nocebitis
Ex 22:23 si laeseritis eos vociferabuntur ad me et ego audiam clamorem eorum
Ex 22:24 et indignabitur furor meus percutiamque vos gladio et erunt uxores
vestrae viduae et filii vestri pupilli
Ex 22:25 si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum non
urgues eum quasi exactor nec usuris opprimes
Ex 22:26 si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum ante solis occasum redde
ei
Ex 22:27 ipsum enim est solum quo operitur indumentum carnis eius nec habet
aliud in quo dormiat si clamaverit ad me exaudiam eum quia misericors
sum
Ex 22:28 diis non detrahes et principi populi tui non maledices
Ex 22:29 decimas tuas et primitias non tardabis offerre primogenitum filiorum
tuorum dabis mihi
Ex 22:30 de bubus quoque et ovibus similiter facies septem diebus sit cum matre
sua die octavo reddes illum mihi
Ex 22:31 viri sancti eritis mihi carnem quae a bestiis fuerit praegustata non
comedetis sed proicietis canibus
Ex 23:1 non suscipies vocem mendacii nec iunges manum tuam ut pro impio
dicas falsum testimonium
Ex 23:2 non sequeris turbam ad faciendum malum nec in iudicio plurimorum
adquiesces sententiae ut a vero devies
Ex 23:3 pauperis quoque non misereberis in negotio
Ex 23:4 si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti reduc ad eum
Ex 23:5 si videris asinum odientis te iacere sub onere non pertransibis sed
sublevabis cum eo
Ex 23:6 non declinabis in iudicio pauperis
Ex 23:7 mendacium fugies insontem et iustum non occides quia aversor impium
Ex 23:8 nec accipias munera quae excaecant etiam prudentes et subvertunt verba
iustorum
Ex 23:9 peregrino molestus non eris scitis enim advenarum animas quia et ipsi
peregrini fuistis in terra Aegypti
Ex 23:10 sex annis seminabis terram tuam et congregabis fruges eius
Ex 23:11 anno autem septimo dimittes eam et requiescere facies ut comedant
pauperes populi tui et quicquid reliqui fuerit edant bestiae agri ita facies
in vinea et in oliveto tuo
Ex 23:12 sex diebus operaberis septima die cessabis ut requiescat bos et asinus
tuus et refrigeretur filius ancillae tuae et advena
Ex 23:13 omnia quae dixi vobis custodite et per nomen externorum deorum non
iurabitis neque audietur ex ore vestro
Ex 23:14 tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis
Ex 23:15 sollemnitatem azymorum custodies septem diebus comedes azyma sicut
praecepi tibi tempore mensis novorum quando egressus es de Aegypto
non apparebis in conspectu meo vacuus
Ex 23:16 et sollemnitatem messis primitivorum operis tui quaecumque serueris in
agro sollemnitatem quoque in exitu anni quando congregaveris omnes
fruges tuas de agro
Ex 23:17 ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo
Ex 23:18 non immolabis super fermento sanguinem victimae meae nec remanebit
adeps sollemnitatis meae usque mane
Ex 23:19 primitias frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei tui nec
coques hedum in lacte matris suae
Ex 23:20 ecce ego mittam angelum meum qui praecedat te et custodiat in via et
introducat ad locum quem paravi
Ex 23:21 observa eum et audi vocem eius nec contemnendum putes quia non
dimittet cum peccaveritis et est nomen meum in illo
Ex 23:22 quod si audieris vocem eius et feceris omnia quae loquor inimicus ero
inimicis tuis et adfligam adfligentes te
Ex 23:23 praecedetque te angelus meus et introducet te ad Amorreum et Hettheum
et Ferezeum Chananeumque et Eveum et Iebuseum quos ego contribo
Ex 23:24 non adorabis deos eorum nec coles eos non facies opera eorum sed
destrues eos et confringes statuas eorum
Ex 23:25 servietisque Domino Deo vestro ut benedicam panibus tuis et aquis et
auferam infirmitatem de medio tui
Ex 23:26 non erit infecunda nec sterilis in terra tua numerum dierum tuorum
implebo
Ex 23:27 terrorem meum mittam in praecursum tuum et occidam omnem populum
ad quem ingredieris cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga
vertam
Ex 23:28 emittens crabrones prius qui fugabunt Eveum et Chananeum et Hettheum
antequam introeas
Ex 23:29 non eiciam eos a facie tua anno uno ne terra in solitudinem redigatur et
crescant contra te bestiae
Ex 23:30 paulatim expellam eos de conspectu tuo donec augearis et possideas
terram
Ex 23:31 ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palestinorum et
a deserto usque ad Fluvium tradam manibus vestris habitatores terrae et
eiciam eos de conspectu vestro
Ex 23:32 non inibis cum eis foedus nec cum diis eorum
Ex 23:33 non habitent in terra tua ne forte peccare te faciant in me si servieris diis
eorum quod tibi certo erit in scandalum
Ex 24:1 Mosi quoque dixit ascende ad Dominum tu et Aaron Nadab et Abiu et
septuaginta senes ex Israhel et adorabitis procul
Ex 24:2 solusque Moses ascendet ad Dominum et illi non adpropinquabunt nec
populus ascendet cum eo
Ex 24:3 venit ergo Moses et narravit plebi omnia verba Domini atque iudicia
responditque cunctus populus una voce omnia verba Domini quae
locutus est faciemus
Ex 24:4 scripsit autem Moses universos sermones Domini et mane consurgens
aedificavit altare ad radices montis et duodecim titulos per duodecim
tribus Israhel
Ex 24:5 misitque iuvenes de filiis Israhel et obtulerunt holocausta
immolaveruntque victimas pacificas Domino vitulos
Ex 24:6 tulit itaque Moses dimidiam partem sanguinis et misit in crateras partem
autem residuam fudit super altare
Ex 24:7 adsumensque volumen foederis legit audiente populo qui dixerunt omnia
quae locutus est Dominus faciemus et erimus oboedientes
Ex 24:8 ille vero sumptum sanguinem respersit in populum et ait hic est sanguis
foederis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his
Ex 24:9 ascenderuntque Moses et Aaron Nadab et Abiu et septuaginta de
senioribus Israhel
Ex 24:10 et viderunt Deum Israhel sub pedibus eius quasi opus lapidis sapphirini
et quasi caelum cum serenum est
Ex 24:11 nec super eos qui procul recesserant de filiis Israhel misit manum suam
videruntque Deum et comederunt ac biberunt
Ex 24:12 dixit autem Dominus ad Mosen ascende ad me in montem et esto ibi
daboque tibi tabulas lapideas et legem ac mandata quae scripsi ut doceas
eos
Ex 24:13 surrexerunt Moses et Iosue minister eius ascendensque Moses in
montem Dei
Ex 24:14 senioribus ait expectate hic donec revertamur ad vos habetis Aaron et
Hur vobiscum si quid natum fuerit quaestionis referetis ad eos
Ex 24:15 cumque ascendisset Moses operuit nubes montem
Ex 24:16 et habitavit gloria Domini super Sinai tegens illum nube sex diebus
septimo autem die vocavit eum de medio caliginis
Ex 24:17 erat autem species gloriae Domini quasi ignis ardens super verticem
montis in conspectu filiorum Israhel
Ex 24:18 ingressusque Moses medium nebulae ascendit in montem et fuit ibi
quadraginta diebus et quadraginta noctibus
Ex 25:1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Ex 25:2 loquere filiis Israhel ut tollant mihi primitias ab omni homine qui offert
ultroneus accipietis eas
Ex 25:3 haec sunt autem quae accipere debetis aurum et argentum et aes
Ex 25:4 hyacinthum et purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos
caprarum
Ex 25:5 et pelles arietum rubricatas pelles ianthinas et ligna setthim
Ex 25:6 oleum ad luminaria concinnanda aromata in unguentum et thymiama
boni odoris
Ex 25:7 lapides onychinos et gemmas ad ornandum ephod ac rationale
Ex 25:8 facientque mihi sanctuarium et habitabo in medio eorum
Ex 25:9 iuxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi et omnium
vasorum in cultum eius sicque facietis illud
Ex 25:10 arcam de lignis setthim conpingite cuius longitudo habeat duos semis
cubitos latitudo cubitum et dimidium altitudo cubitum similiter ac
semissem
Ex 25:11 et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris faciesque supra coronam
auream per circuitum
Ex 25:12 et quattuor circulos aureos quos pones per quattuor arcae angulos duo
circuli sint in latere uno et duo in altero
Ex 25:13 facies quoque vectes de lignis setthim et operies eos auro
Ex 25:14 inducesque per circulos qui sunt in arcae lateribus ut portetur in eis
Ex 25:15 qui semper erunt in circulis nec umquam extrahentur ab eis
Ex 25:16 ponesque in arcam testificationem quam dabo tibi
Ex 25:17 facies et propitiatorium de auro mundissimo duos cubitos et dimidium
tenebit longitudo eius cubitum ac semissem latitudo
Ex 25:18 duos quoque cherubin aureos et productiles facies ex utraque parte
oraculi
Ex 25:19 cherub unus sit in latere uno et alter in altero
Ex 25:20 utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas et operientes
oraculum respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo
operienda est arca
Ex 25:21 in qua pones testimonium quod dabo tibi
Ex 25:22 inde praecipiam et loquar ad te supra propitiatorio scilicet ac medio
duorum cherubin qui erunt super arcam testimonii cuncta quae mandabo
per te filiis Israhel
Ex 25:23 facies et mensam de lignis setthim habentem duos cubitos longitudinis et
in latitudine cubitum et in altitudine cubitum ac semissem
Ex 25:24 et inaurabis eam auro purissimo faciesque illi labium aureum per
circuitum
Ex 25:25 et ipsi labio coronam interrasilem altam quattuor digitis et super illam
alteram coronam aureolam
Ex 25:26 quattuor quoque circulos aureos praeparabis et pones eos in quattuor
angulis eiusdem mensae per singulos pedes
Ex 25:27 subter coronam erunt circuli aurei ut mittantur vectes per eos et possit
mensa portari
Ex 25:28 ipsosque vectes facies de lignis setthim et circumdabis auro ad
subvehendam mensam
Ex 25:29 parabis et acetabula ac fialas turibula et cyatos in quibus offerenda sunt
libamina ex auro purissimo
Ex 25:30 et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper
Ex 25:31 facies et candelabrum ductile de auro mundissimo hastile eius et calamos
scyphos et spherulas ac lilia ex ipso procedentia
Ex 25:32 sex calami egredientur de lateribus tres ex uno latere et tres ex altero
Ex 25:33 tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos spherulaque
simul et lilium et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero
spherulaque et lilium hoc erit opus sex calamorum qui producendi sunt
de hastili
Ex 25:34 in ipso autem candelabro erunt quattuor scyphi in nucis modum
spherulaeque per singulos et lilia
Ex 25:35 spherula sub duobus calamis per tria loca qui simul sex fiunt procedentes
de hastili uno
Ex 25:36 et spherae igitur et calami ex ipso erunt universa ductilia de auro
purissimo
Ex 25:37 facies et lucernas septem et pones eas super candelabrum ut luceant ex
adverso
Ex 25:38 emunctoria quoque et ubi quae emuncta sunt extinguantur fient de auro
purissimo
Ex 25:39 omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri
mundissimi
Ex 25:40 inspice et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est
Ex 26:1 tabernaculum vero ita fiet decem cortinas de bysso retorta et hyacintho
ac purpura coccoque bis tincto variatas opere plumario facies
Ex 26:2 longitudo cortinae unius habebit viginti octo cubitos latitudo quattuor
cubitorum erit unius mensurae fient universa tentoria
Ex 26:3 quinque cortinae sibi iungentur mutuo et aliae quinque nexu simili
coherebunt
Ex 26:4 ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum ut
possint invicem copulari
Ex 26:5 quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte ita insertas ut ansa
contra ansam veniat et altera alteri possit aptari
Ex 26:6 facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela iungenda
sunt ut unum tabernaculum fiat
Ex 26:7 facies et saga cilicina undecim ad operiendum tectum tabernaculi
Ex 26:8 longitudo sagi unius habebit triginta cubitos et latitudo quattuor aequa
erit mensura sagorum omnium
Ex 26:9 e quibus quinque iunges seorsum et sex sibi mutuo copulabis ita ut
sextum sagum in fronte tecti duplices
Ex 26:10 facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius ut coniungi cum altero
queat et quinquaginta ansas in ora sagi alterius ut cum altero copuletur
Ex 26:11 quinquaginta fibulas aeneas quibus iungantur ansae et unum ex omnibus
operimentum fiat
Ex 26:12 quod autem superfuerit in sagis quae parantur tecto id est unum sagum
quod amplius est ex medietate eius operies posteriora tabernaculi
Ex 26:13 et cubitus ex una parte pendebit et alter ex altera qui plus est in sagorum
longitudine utrumque latus tabernaculi protegens
Ex 26:14 facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis et super
hoc rursum aliud operimentum de ianthinis pellibus
Ex 26:15 facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setthim
Ex 26:16 quae singulae denos cubitos in longitudine habeant et in latitudine
singulos ac semissem
Ex 26:17 in lateribus tabulae duae incastraturae fient quibus tabula alteri tabulae
conectatur atque in hunc modum cunctae tabulae parabuntur
Ex 26:18 quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum
Ex 26:19 quibus quadraginta bases argenteas fundes ut binae bases singulis tabulis
per duos angulos subiciantur
Ex 26:20 in latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem viginti
tabulae erunt
Ex 26:21 quadraginta habentes bases argenteas binae bases singulis tabulis
subponentur
Ex 26:22 ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas
Ex 26:23 et rursum alias duas quae in angulis erigantur post tergum tabernaculi
Ex 26:24 eruntque coniunctae a deorsum usque sursum et una omnes conpago
retinebit duabus quoque tabulis quae in angulis ponendae sunt similis
iunctura servabitur
Ex 26:25 et erunt simul tabulae octo bases earum argenteae sedecim duabus
basibus per unam tabulam supputatis
Ex 26:26 facies et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas in uno
latere tabernaculi
Ex 26:27 et quinque alios in altero et eiusdem numeri ad occidentalem plagam
Ex 26:28 qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum
Ex 26:29 ipsasque tabulas deaurabis et fundes eis anulos aureos per quos vectes
tabulata contineant quos operies lamminis aureis
Ex 26:30 et eriges tabernaculum iuxta exemplum quod tibi in monte monstratum
est
Ex 26:31 facies et velum de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso
retorta opere plumario et pulchra varietate contextum
Ex 26:32 quod adpendes ante quattuor columnas de lignis setthim quae ipsae
quidem deauratae erunt et habebunt capita aurea sed bases argenteas
Ex 26:33 inseretur autem velum per circulos intra quod pones arcam testimonii et
quo sanctuarium et sanctuarii sanctuaria dividentur
Ex 26:34 pones et propitiatorium super arcam testimonii in sancta sanctorum
Ex 26:35 mensamque extra velum et contra mensam candelabrum in latere
tabernaculi meridiano mensa enim stabit in parte aquilonis
Ex 26:36 facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho et purpura
coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii
Ex 26:37 et quinque columnas deaurabis lignorum setthim ante quas ducetur
tentorium quarum erunt capita aurea et bases aeneae
Ex 27:1 facies et altare de lignis setthim quod habebit quinque cubitos in
longitudine et totidem in latitudine id est quadrum et tres cubitos in
altitudine
Ex 27:2 cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt et operies illud aere
Ex 27:3 faciesque in usus eius lebetas ad suscipiendos cineres et forcipes atque
fuscinulas et ignium receptacula omnia vasa ex aere fabricabis
Ex 27:4 craticulamque in modum retis aeneam per cuius quattuor angulos erunt
quattuor anuli aenei
Ex 27:5 quos pones subter arulam altaris eritque craticula usque ad altaris
medium
Ex 27:6 facies et vectes altaris de lignis setthim duos quos operies lamminis
aeneis
Ex 27:7 et induces per circulos eruntque ex utroque latere altaris ad portandum
Ex 27:8 non solidum sed inane et cavum intrinsecus facies illud sicut tibi in
monte monstratum est
Ex 27:9 facies et atrium tabernaculi in cuius plaga australi contra meridiem erunt
tentoria de bysso retorta centum cubitos unum latus tenebit in
longitudine
Ex 27:10 et columnas viginti cum basibus totidem aeneis quae capita cum celaturis
suis habebunt argentea
Ex 27:11 similiter in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum
columnae viginti et bases aeneae eiusdem numeri et capita earum cum
celaturis suis argentea
Ex 27:12 in latitudine vero atrii quod respicit ad occidentem erunt tentoria per
quinquaginta cubitos et columnae decem basesque totidem
Ex 27:13 in ea quoque atrii latitudine quae respicit ad orientem quinquaginta cubiti
erunt
Ex 27:14 in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur
columnaeque tres et bases totidem
Ex 27:15 et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim columnas
tres et bases totidem
Ex 27:16 in introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et
purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii columnas
habebit quattuor cum basibus totidem
Ex 27:17 omnes columnae atrii per circuitum vestitae erunt argenti lamminis
capitibus argenteis et basibus aeneis
Ex 27:18 in longitudine occupabit atrium cubitos centum in latitudine
quinquaginta altitudo quinque cubitorum erit fietque de bysso retorta et
habebit bases aeneas
Ex 27:19 cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et caerimonias tam paxillos eius
quam atrii ex aere facies
Ex 27:20 praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de arboribus olivarum
purissimum piloque contusum ut ardeat lucerna semper
Ex 27:21 in tabernaculo testimonii extra velum quod oppansum est testimonio et
conlocabunt eam Aaron et filii eius ut usque mane luceat coram Domino
perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israhel
Ex 28:1 adplica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio
filiorum Israhel ut sacerdotio fungantur mihi Aaron Nadab et Abiu
Eleazar et Ithamar
Ex 28:2 faciesque vestem sanctam fratri tuo in gloriam et decorem
Ex 28:3 et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiae ut
faciant vestes Aaron in quibus sanctificatus ministret mihi
Ex 28:4 haec autem erunt vestimenta quae facient rationale et superumerale
tunicam et lineam strictam cidarim et balteum facient vestimenta sancta
Aaron fratri tuo et filiis eius ut sacerdotio fungantur mihi
Ex 28:5 accipientque aurum et hyacinthum et purpuram coccumque bis tinctum
et byssum
Ex 28:6 facient autem superumerale de auro et hyacintho ac purpura coccoque
bis tincto et bysso retorta opere polymito
Ex 28:7 duas oras iunctas habebit in utroque latere summitatum ut in unum
redeant
Ex 28:8 ipsaque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho et
purpura coccoque bis tincto et bysso retorta
Ex 28:9 sumesque duos lapides onychinos et sculpes in eis nomina filiorum
Israhel
Ex 28:10 sex nomina in lapide uno et sex reliqua in altero iuxta ordinem nativitatis
eorum
Ex 28:11 opere sculptoris et celatura gemmarii sculpes eos nominibus filiorum
Israhel inclusos auro atque circumdatos
Ex 28:12 et pones in utroque latere superumeralis memoriale filiis Israhel
portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque
umerum ob recordationem
Ex 28:13 facies et uncinos ex auro
Ex 28:14 et duas catenulas auri purissimi sibi invicem coherentes quas inseres
uncinis
Ex 28:15 rationale quoque iudicii facies opere polymito iuxta texturam
superumeralis ex auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso
retorta
Ex 28:16 quadrangulum erit et duplex mensuram palmi habebit tam in longitudine
quam in latitudine
Ex 28:17 ponesque in eo quattuor ordines lapidum in primo versu erit lapis sardius
et topazius et zmaragdus
Ex 28:18 in secundo carbunculus sapphyrus et iaspis
Ex 28:19 in tertio ligyrius achates et amethistus
Ex 28:20 in quarto chrysolitus onychinus et berillus inclusi auro erunt per ordines
suos
Ex 28:21 habebuntque nomina filiorum Israhel duodecim nominibus celabuntur
singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus
Ex 28:22 facies in rationali catenas sibi invicem coherentes ex auro purissimo
Ex 28:23 et duos anulos aureos quos pones in utraque rationalis summitate
Ex 28:24 catenasque aureas iunges anulis qui sunt in marginibus eius
Ex 28:25 et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere
superumeralis quod rationale respicit
Ex 28:26 facies et duos anulos aureos quos pones in summitatibus rationalis et in
oris quae e regione sunt superumeralis et posteriora eius aspiciunt
Ex 28:27 nec non et alios duos anulos aureos qui ponendi sunt in utroque latere
superumeralis deorsum quod respicit contra faciem iuncturae inferioris
ut aptari possit cum superumerali
Ex 28:28 et stringatur rationale anulis suis cum anulis superumeralis vitta
hyacinthina ut maneat iunctura fabrefacta et a se invicem rationale et
superumerale nequeant separari
Ex 28:29 portabitque Aaron nomina filiorum Israhel in rationali iudicii super
pectus suum quando ingreditur sanctuarium memoriale coram Domino in
aeternum
Ex 28:30 pones autem in rationali iudicii doctrinam et veritatem quae erunt in
pectore Aaron quando ingreditur coram Domino et gestabit iudicium
filiorum Israhel in pectore suo in conspectu Domini semper
Ex 28:31 facies et tunicam superumeralis totam hyacinthinam
Ex 28:32 in cuius medio supra erit capitium et ora per gyrum eius textilis sicut
fieri solet in extremis vestium partibus ne facile rumpatur
Ex 28:33 deorsum vero ad pedes eiusdem tunicae per circuitum quasi mala punica
facies ex hyacintho et purpura et cocco bis tincto mixtis in medio
tintinabulis
Ex 28:34 ita ut tintinabulum sit aureum et malum rursumque tintinabulum aliud
aureum et malum punicum
Ex 28:35 et vestietur ea Aaron in officio ministerii ut audiatur sonitus quando
ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini et non moriatur
Ex 28:36 facies et lamminam de auro purissimo in qua sculpes opere celatoris
Sanctum Domino
Ex 28:37 ligabisque eam vitta hyacinthina et erit super tiaram
Ex 28:38 inminens fronti pontificis portabitque Aaron iniquitates eorum quae
obtulerint et sanctificaverint filii Israhel in cunctis muneribus et donariis
suis erit autem lammina semper in fronte eius ut placatus eis sit Dominus
Ex 28:39 stringesque tunicam bysso et tiaram byssinam facies et balteum opere
plumarii
Ex 28:40 porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et
decorem
Ex 28:41 vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios eius cum eo et
cunctorum consecrabis manus sanctificabisque illos ut sacerdotio
fungantur mihi
Ex 28:42 facies et feminalia linea ut operiant carnem turpitudinis suae a renibus
usque ad femina
Ex 28:43 et utentur eis Aaron et filii eius quando ingredientur tabernaculum
testimonii vel quando adpropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario
ne iniquitatis rei moriantur legitimum sempiternum erit Aaron et semini
eius post eum
Ex 29:1 sed et hoc facies ut mihi in sacerdotio consecrentur tolle vitulum de
armento et arietes duos inmaculatos
Ex 29:2 panesque azymos et crustula absque fermento quae conspersa sint oleo
lagana quoque azyma oleo lita de simila triticea cuncta facies
Ex 29:3 et posita in canistro offeres vitulum autem et duos arietes
Ex 29:4 et Aaron ac filios eius adplicabis ad ostium tabernaculi testimonii
cumque laveris patrem cum filiis aqua
Ex 29:5 indues Aaron vestimentis suis id est linea et tunica et superumerali et
rationali quod constringes balteo
Ex 29:6 et pones tiaram in capite eius et lamminam sanctam super tiaram
Ex 29:7 et oleum unctionis fundes super caput eius atque hoc ritu consecrabitur
Ex 29:8 filios quoque illius adplicabis et indues tunicis lineis cingesque balteo
Ex 29:9 Aaron scilicet et liberos eius et inpones eis mitras eruntque sacerdotes
mei in religione perpetua postquam initiaveris manus eorum
Ex 29:10 adplicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii inponentque Aaron et
filii eius manus super caput illius
Ex 29:11 et mactabis eum in conspectu Domini iuxta ostium tabernaculi testimonii
Ex 29:12 sumptumque de sanguine vituli pones super cornua altaris digito tuo
reliquum autem sanguinem fundes iuxta basim eius
Ex 29:13 sumes et adipem totum qui operit intestina et reticulum iecoris ac duos
renes et adipem qui super eos est et offeres incensum super altare
Ex 29:14 carnes vero vituli et corium et fimum conbures foris extra castra eo quod
pro peccato sit
Ex 29:15 unum quoque arietum sumes super cuius caput ponent Aaron et filii eius
manus
Ex 29:16 quem cum mactaveris tolles de sanguine eius et fundes circa altare
Ex 29:17 ipsum autem arietem secabis in frusta lotaque intestina eius ac pedes
pones super concisas carnes et super caput illius
Ex 29:18 et offeres totum arietem in incensum super altare oblatio est Domini odor
suavissimus victimae Dei
Ex 29:19 tolles quoque arietem alterum super cuius caput Aaron et filii eius ponent
manus
Ex 29:20 quem cum immolaveris sumes de sanguine ipsius et pones super
extremum dextrae auriculae Aaron et filiorum eius et super pollices
manus eorum et pedis dextri fundesque sanguinem super altare per
circuitum
Ex 29:21 cumque tuleris de sanguine qui est super altare et de oleo unctionis
asperges Aaron et vestes eius filios et vestimenta eorum consecratisque
et ipsis et vestibus
Ex 29:22 tolles adipem de ariete et caudam et arvinam quae operit vitalia ac
reticulum iecoris et duos renes atque adipem qui super eos est armumque
dextrum eo quod sit aries consecrationum
Ex 29:23 tortam panis unius crustulum conspersum oleo laganum de canistro
azymorum quod positum est in conspectu Domini
Ex 29:24 ponesque omnia super manus Aaron et filiorum eius et sanctificabis eos
elevans coram Domino
Ex 29:25 suscipiesque universa de manibus eorum et incendes super altare in
holocaustum odorem suavissimum in conspectu Domini quia oblatio eius
est
Ex 29:26 sumes quoque pectusculum de ariete quo initiatus est Aaron
sanctificabisque illud elatum coram Domino et cedet in partem tuam
Ex 29:27 sanctificabis et pectusculum consecratum et armum quem de ariete
separasti
Ex 29:28 quo initiatus est Aaron et filii eius cedentque in partem Aaron et filiorum
eius iure perpetuo a filiis Israhel quia primitiva sunt et initia de victimis
eorum pacificis quae offerunt Domino
Ex 29:29 vestem autem sanctam qua utitur Aaron habebunt filii eius post eum ut
unguantur in ea et consecrentur manus eorum
Ex 29:30 septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis
eius et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario
Ex 29:31 arietem autem consecrationum tolles et coques carnes eius in loco sancto
Ex 29:32 quibus vescetur Aaron et filii eius panes quoque qui sunt in canistro in
vestibulo tabernaculi testimonii comedent
Ex 29:33 ut sit placabile sacrificium et sanctificentur offerentium manus
alienigena non vescetur ex eis quia sancti sunt
Ex 29:34 quod si remanserit de carnibus consecratis sive de panibus usque mane
conbures reliquias igni non comedentur quia sanctificata sunt
Ex 29:35 omnia quae praecepi tibi facies super Aaron et filiis eius septem diebus
consecrabis manus eorum
Ex 29:36 et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum
mundabisque altare cum immolaris expiationis hostiam et ungues illud in
sanctificationem
Ex 29:37 septem diebus expiabis altare et sanctificabis et erit sanctum sanctorum
omnis qui tetigerit illud sanctificabitur
Ex 29:38 hoc est quod facies in altari agnos anniculos duos per singulos dies
iugiter
Ex 29:39 unum agnum mane et alterum vespere
Ex 29:40 decimam partem similae conspersae oleo tunso quod habeat mensuram
quartam partem hin et vinum ad libandum eiusdem mensurae in agno
uno
Ex 29:41 alterum vero agnum offeres ad vesperam iuxta ritum matutinae
oblationis et iuxta ea quae diximus in odorem suavitatis
Ex 29:42 sacrificium Domino oblatione perpetua in generationes vestras ad ostium
tabernaculi testimonii coram Domino ubi constituam ut loquar ad te
Ex 29:43 ibique praecipiam filiis Israhel et sanctificabitur altare in gloria mea
Ex 29:44 sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari et Aaron cum filiis
eius ut sacerdotio fungantur mihi
Ex 29:45 et habitabo in medio filiorum Israhel eroque eis Deus
Ex 29:46 et scient quia ego Dominus Deus eorum qui eduxi eos de terra Aegypti ut
manerem inter illos ego Dominus Deus ipsorum
Ex 30:1 facies quoque altare in adolendum thymiama de lignis setthim
Ex 30:2 habens cubitum longitudinis et alterum latitudinis id est quadrangulum et
duos cubitos in altitudine cornua ex ipso procedent
Ex 30:3 vestiesque illud auro purissimo tam craticulam eius quam parietes per
circuitum et cornua faciesque ei coronam aureolam per gyrum
Ex 30:4 et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos
vectes et altare portetur
Ex 30:5 ipsos quoque vectes facies de lignis setthim et inaurabis
Ex 30:6 ponesque altare contra velum quod ante arcam pendet testimonii coram
propitiatorio quo tegitur testimonium ubi loquar tibi
Ex 30:7 et adolebit incensum super eo Aaron suave fraglans mane quando
conponet lucernas incendet illud
Ex 30:8 et quando conlocat eas ad vesperum uret thymiama sempiternum coram
Domino in generationes vestras
Ex 30:9 non offeretis super eo thymiama conpositionis alterius nec oblationem et
victimam nec liba libabitis
Ex 30:10 et deprecabitur Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine
quod oblatum est pro peccato et placabit super eo in generationibus
vestris sanctum sanctorum erit Domino
Ex 30:11 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Ex 30:12 quando tuleris summam filiorum Israhel iuxta numerum dabunt singuli
pretium pro animabus suis Domino et non erit plaga in eis cum fuerint
recensiti
Ex 30:13 hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen dimidium sicli iuxta
mensuram templi siclus viginti obolos habet media pars sicli offeretur
Domino
Ex 30:14 qui habetur in numero a viginti annis et supra dabit pretium
Ex 30:15 dives non addet ad medium sicli et pauper nihil minuet
Ex 30:16 susceptamque pecuniam quae conlata est a filiis Israhel trades in usus
tabernaculi testimonii ut sit monumentum eorum coram Domino et
propitietur animabus illorum
Ex 30:17 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Ex 30:18 facies et labium aeneum cum basi sua ad lavandum ponesque illud inter
tabernaculum testimonii et altare et missa aqua
Ex 30:19 lavabunt in eo Aaron et filii eius manus suas ac pedes
Ex 30:20 quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii et quando accessuri ad
altare ut offerant in eo thymiama Domino
Ex 30:21 ne forte moriantur legitimum sempiternum erit ipsi et semini eius per
successiones
Ex 30:22 locutusque est Dominus ad Mosen
Ex 30:23 dicens sume tibi aromata prima et zmyrnae electae quingentos siclos et
cinnamomi medium id est ducentos quinquaginta calami similiter
ducentos quinquaginta
Ex 30:24 cassiae autem quingentos siclos in pondere sanctuarii olei de olivetis
mensuram hin
Ex 30:25 faciesque unctionis oleum sanctum unguentum conpositum opere
unguentarii
Ex 30:26 et ungues ex eo tabernaculum testimonii et arcam testamenti
Ex 30:27 mensamque cum vasis suis candelabrum et utensilia eius altaria
thymiamatis
Ex 30:28 et holocausti et universam supellectilem quae ad cultum eorum pertinent
Ex 30:29 sanctificabisque omnia et erunt sancta sanctorum qui tetigerit ea
sanctificabitur
Ex 30:30 Aaron et filios eius ungues sanctificabisque eos ut sacerdotio fungantur
mihi
Ex 30:31 filiis quoque Israhel dices hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in
generationes vestras
Ex 30:32 caro hominis non unguetur ex eo et iuxta conpositionem eius non facietis
aliud quia sanctificatum est et sanctum erit vobis
Ex 30:33 homo quicumque tale conposuerit et dederit ex eo alieno exterminabitur
de populo suo
Ex 30:34 dixitque Dominus ad Mosen sume tibi aromata stacten et onycha
galbanen boni odoris et tus lucidissimum aequalis ponderis erunt omnia
Ex 30:35 faciesque thymiama conpositum opere unguentarii mixtum diligenter et
purum et sanctificatione dignissimum
Ex 30:36 cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis pones ex eo coram
testimonio tabernaculi in quo loco apparebo tibi sanctum sanctorum erit
vobis thymiama
Ex 30:37 talem conpositionem non facietis in usus vestros quia sanctum est
Domino
Ex 30:38 homo quicumque fecerit simile ut odore illius perfruatur peribit de
populis suis
Ex 31:1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Ex 31:2 ecce vocavi ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Iuda
Ex 31:3 et implevi eum spiritu Dei sapientia intellegentia et scientia in omni
opere
Ex 31:4 ad excogitandum fabre quicquid fieri potest ex auro et argento et aere
Ex 31:5 marmore et gemmis et diversitate lignorum
Ex 31:6 dedique ei socium Hooliab filium Achisamech de tribu Dan et in corde
omnis eruditi posui sapientiam ut faciant cuncta quae praecepi tibi
Ex 31:7 tabernaculum foederis et arcam testimonii et propitiatorium quod super
eam est et cuncta vasa tabernaculi
Ex 31:8 mensamque et vasa eius candelabrum purissimum cum vasis suis et
altaria thymiamatis
Ex 31:9 et holocausti et omnia vasa eorum labium cum basi sua
Ex 31:10 vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti et filiis eius ut fungantur
officio suo in sacris
Ex 31:11 oleum unctionis et thymiama aromatum in sanctuario omnia quae
praecepi tibi facient
Ex 31:12 et locutus est Dominus ad Mosen dicens
Ex 31:13 loquere filiis Israhel et dices ad eos videte ut sabbatum meum custodiatis
quia signum est inter me et vos in generationibus vestris ut sciatis quia
ego Dominus qui sanctifico vos
Ex 31:14 custodite sabbatum sanctum est enim vobis qui polluerit illud morte
morietur qui fecerit in eo opus peribit anima illius de medio populi sui
Ex 31:15 sex diebus facietis opus in die septimo sabbatum est requies sancta
Domino omnis qui fecerit opus in hac die morietur
Ex 31:16 custodiant filii Israhel sabbatum et celebrent illud in generationibus suis
pactum est sempiternum
Ex 31:17 inter me et filios Israhel signumque perpetuum sex enim diebus fecit
Dominus caelum et terram et in septimo ab opere cessavit
Ex 31:18 dedit quoque Mosi conpletis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai
duas tabulas testimonii lapideas scriptas digito Dei
Ex 32:1 videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moses
congregatus adversus Aaron ait surge fac nobis deos qui nos praecedant
Mosi enim huic viro qui nos eduxit de terra Aegypti ignoramus quid
acciderit
Ex 32:2 dixitque ad eos Aaron tollite inaures aureas de uxorum filiorumque et
filiarum vestrarum auribus et adferte ad me
Ex 32:3 fecit populus quae iusserat deferens inaures ad Aaron
Ex 32:4 quas cum ille accepisset formavit opere fusorio et fecit ex eis vitulum
conflatilem dixeruntque hii sunt dii tui Israhel qui te eduxerunt de terra
Aegypti
Ex 32:5 quod cum vidisset Aaron aedificavit altare coram eo et praeconis voce
clamavit dicens cras sollemnitas Domini est
Ex 32:6 surgentesque mane obtulerunt holocausta et hostias pacificas et sedit
populus comedere ac bibere et surrexerunt ludere
Ex 32:7 locutus est autem Dominus ad Mosen vade descende peccavit populus
tuus quem eduxisti de terra Aegypti
Ex 32:8 recesserunt cito de via quam ostendisti eis feceruntque sibi vitulum
conflatilem et adoraverunt atque immolantes ei hostias dixerunt isti sunt
dii tui Israhel qui te eduxerunt de terra Aegypti
Ex 32:9 rursumque ait Dominus ad Mosen cerno quod populus iste durae cervicis
sit
Ex 32:10 dimitte me ut irascatur furor meus contra eos et deleam eos faciamque te
in gentem magnam
Ex 32:11 Moses autem orabat Dominum Deum suum dicens cur Domine irascitur
furor tuus contra populum tuum quem eduxisti de terra Aegypti in
fortitudine magna et in manu robusta
Ex 32:12 ne quaeso dicant Aegyptii callide eduxit eos ut interficeret in montibus et
deleret e terra quiescat ira tua et esto placabilis super nequitia populi tui
Ex 32:13 recordare Abraham Isaac et Israhel servorum tuorum quibus iurasti per
temet ipsum dicens multiplicabo semen vestrum sicut stellas caeli et
universam terram hanc de qua locutus sum dabo semini vestro et
possidebitis eam semper
Ex 32:14 placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus
populum suum
Ex 32:15 et reversus est Moses de monte portans duas tabulas testimonii manu
scriptas ex utraque parte
Ex 32:16 et factas opere Dei scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis
Ex 32:17 audiens autem Iosue tumultum populi vociferantis dixit ad Mosen
ululatus pugnae auditur in castris
Ex 32:18 qui respondit non est clamor adhortantium ad pugnam neque vociferatio
conpellentium ad fugam sed vocem cantantium ego audio
Ex 32:19 cumque adpropinquasset ad castra vidit vitulum et choros iratusque valde
proiecit de manu tabulas et confregit eas ad radices montis
Ex 32:20 arripiensque vitulum quem fecerant conbusit et contrivit usque ad
pulverem quem sparsit in aqua et dedit ex eo potum filiis Israhel
Ex 32:21 dixitque ad Aaron quid tibi fecit hic populus ut induceres super eum
peccatum maximum
Ex 32:22 cui ille respondit ne indignetur dominus meus tu enim nosti populum
istum quod pronus sit ad malum
Ex 32:23 dixerunt mihi fac nobis deos qui praecedant nos huic enim Mosi qui nos
eduxit de terra Aegypti nescimus quid acciderit
Ex 32:24 quibus ego dixi quis vestrum habet aurum tulerunt et dederunt mihi et
proieci illud in ignem egressusque est hic vitulus
Ex 32:25 videns ergo Moses populum quod esset nudatus spoliaverat enim eum
Aaron propter ignominiam sordis et inter hostes nudum constituerat
Ex 32:26 et stans in porta castrorum ait si quis est Domini iungatur mihi
congregatique sunt ad eum omnes filii Levi
Ex 32:27 quibus ait haec dicit Dominus Deus Israhel ponat vir gladium super
femur suum ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum
et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum
Ex 32:28 fecerunt filii Levi iuxta sermonem Mosi cecideruntque in die illo quasi
tria milia hominum
Ex 32:29 et ait Moses consecrastis manus vestras hodie Domino unusquisque in
filio et fratre suo ut detur vobis benedictio
Ex 32:30 facto autem die altero locutus est Moses ad populum peccastis peccatum
maximum ascendam ad Dominum si quo modo eum quivero deprecari
pro scelere vestro
Ex 32:31 reversusque ad Dominum ait obsecro peccavit populus iste peccatum
magnum feceruntque sibi deos aureos aut dimitte eis hanc noxam
Ex 32:32 aut si non facis dele me de libro tuo quem scripsisti
Ex 32:33 cui respondit Dominus qui peccaverit mihi delebo eum de libro meo
Ex 32:34 tu autem vade et duc populum istum quo locutus sum tibi angelus meus
praecedet te ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum
Ex 32:35 percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli quem fecit Aaron
Ex 33:1 locutusque est Dominus ad Mosen vade ascende de loco isto tu et
populus tuus quem eduxisti de terra Aegypti in terram quam iuravi
Abraham Isaac et Iacob dicens semini tuo dabo eam
Ex 33:2 et mittam praecursorem tui angelum ut eiciam Chananeum et Amorreum
et Hettheum et Ferezeum et Eveum et Iebuseum
Ex 33:3 et intres in terram fluentem lacte et melle non enim ascendam tecum quia
populus durae cervicis est ne forte disperdam te in via
Ex 33:4 audiens populus sermonem hunc pessimum luxit et nullus ex more
indutus est cultu suo
Ex 33:5 dixitque Dominus ad Mosen loquere filiis Israhel populus durae cervicis
es semel ascendam in medio tui et delebo te iam nunc depone ornatum
tuum ut sciam quid faciam tibi
Ex 33:6 deposuerunt ergo filii Israhel ornatum suum a monte Horeb
Ex 33:7 Moses quoque tollens tabernaculum tetendit extra castra procul
vocavitque nomen eius tabernaculum foederis et omnis populus qui
habebat aliquam quaestionem egrediebatur ad tabernaculum foederis
extra castra
Ex 33:8 cumque egrederetur Moses ad tabernaculum surgebat universa plebs et
stabat unusquisque in ostio papilionis sui aspiciebantque tergum Mosi
donec ingrederetur tentorium
Ex 33:9 ingresso autem illo tabernaculum foederis descendebat columna nubis et
stabat ad ostium loquebaturque cum Mosi
Ex 33:10 cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi
stabantque ipsi et adorabant per fores tabernaculorum suorum
Ex 33:11 loquebatur autem Dominus ad Mosen facie ad faciem sicut loqui solet
homo ad amicum suum cumque ille reverteretur in castra minister eius
Iosue filius Nun puer non recedebat de tabernaculo
Ex 33:12 dixit autem Moses ad Dominum praecipis ut educam populum istum et
non indicas mihi quem missurus es mecum praesertim cum dixeris novi
te ex nomine et invenisti gratiam coram me
Ex 33:13 si ergo inveni gratiam in conspectu tuo ostende mihi viam tuam ut sciam
te et inveniam gratiam ante oculos tuos respice populum tuum gentem
hanc
Ex 33:14 dixitque Dominus facies mea praecedet te et requiem dabo tibi
Ex 33:15 et ait Moses si non tu ipse praecedes ne educas nos de loco isto
Ex 33:16 in quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in
conspectu tuo nisi ambulaveris nobiscum ut glorificemur ab omnibus
populis qui habitant super terram
Ex 33:17 dixit autem Dominus ad Mosen et verbum istud quod locutus es faciam
invenisti enim gratiam coram me et te ipsum novi ex nomine
Ex 33:18 qui ait ostende mihi gloriam tuam
Ex 33:19 respondit ego ostendam omne bonum tibi et vocabo in nomine Domini
coram te et miserebor cui voluero et clemens ero in quem mihi placuerit
Ex 33:20 rursumque ait non poteris videre faciem meam non enim videbit me
homo et vivet
Ex 33:21 et iterum ecce inquit est locus apud me stabis super petram
Ex 33:22 cumque transibit gloria mea ponam te in foramine petrae et protegam
dextera mea donec transeam
Ex 33:23 tollamque manum meam et videbis posteriora mea faciem autem meam
videre non poteris
Ex 34:1 ac deinceps praecide ait tibi duas tabulas lapideas instar priorum et
scribam super eas verba quae habuerunt tabulae quas fregisti
Ex 34:2 esto paratus mane ut ascendas statim in montem Sinai stabisque mecum
super verticem montis
Ex 34:3 nullus ascendat tecum nec videatur quispiam per totum montem boves
quoque et oves non pascantur e contra
Ex 34:4 excidit ergo duas tabulas lapideas quales ante fuerant et de nocte
consurgens ascendit in montem Sinai sicut ei praeceperat Dominus
portans secum tabulas
Ex 34:5 cumque descendisset Dominus per nubem stetit Moses cum eo invocans
nomen Domini
Ex 34:6 quo transeunte coram eo ait Dominator Domine Deus misericors et
clemens patiens et multae miserationis ac verus
Ex 34:7 qui custodis misericordiam in milia qui aufers iniquitatem et scelera
atque peccata nullusque apud te per se innocens est qui reddis
iniquitatem patrum in filiis ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem
Ex 34:8 festinusque Moses curvatus est pronus in terram et adorans
Ex 34:9 ait si inveni gratiam in conspectu tuo Domine obsecro ut gradiaris
nobiscum populus enim durae cervicis est et auferas iniquitates nostras
atque peccata nosque possideas
Ex 34:10 respondit Dominus ego inibo pactum videntibus cunctis signa faciam
quae numquam sunt visa super terram nec in ullis gentibus ut cernat
populus in cuius es medio opus Domini terribile quod facturus sum
Ex 34:11 observa cuncta quae hodie mando tibi ego ipse eiciam ante faciem tuam
Amorreum et Chananeum et Hettheum Ferezeum quoque et Eveum et
Iebuseum
Ex 34:12 cave ne umquam cum habitatoribus terrae illius iungas amicitias quae
tibi sint in ruinam
Ex 34:13 sed aras eorum destrue confringe statuas lucosque succide
Ex 34:14 noli adorare deum alienum Dominus Zelotes nomen eius Deus est
aemulator
Ex 34:15 ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum ne cum fornicati
fuerint cum diis suis et adoraverint simulacra eorum vocet te quispiam ut
comedas de immolatis
Ex 34:16 nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis ne postquam ipsae
fuerint fornicatae fornicari faciant et filios tuos in deos suos
Ex 34:17 deos conflatiles non facies tibi
Ex 34:18 sollemnitatem azymorum custodies septem diebus vesceris azymis sicut
praecepi tibi in tempore mensis novorum mense enim verni temporis
egressus es de Aegypto
Ex 34:19 omne quod aperit vulvam generis masculini meum erit de cunctis
animantibus tam de bubus quam de ovibus meum erit
Ex 34:20 primogenitum asini redimes ove sin autem nec pretium pro eo dederis
occidetur primogenitum filiorum tuorum redimes nec apparebis in
conspectu meo vacuus
Ex 34:21 sex diebus operaberis die septimo cessabis arare et metere
Ex 34:22 sollemnitatem ebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuae
triticeae et sollemnitatem quando redeunte anni tempore cuncta
conduntur
Ex 34:23 tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu
omnipotentis Domini Dei Israhel
Ex 34:24 cum enim tulero gentes a facie tua et dilatavero terminos tuos nullus
insidiabitur terrae tuae ascendente te et apparente in conspectu Domini
Dei tui ter in anno
Ex 34:25 non immolabis super fermento sanguinem hostiae meae neque residebit
mane de victima sollemnitatis phase
Ex 34:26 primitias frugum terrae tuae offeres in domum Domini Dei tui non
coques hedum in lacte matris suae
Ex 34:27 dixitque Dominus ad Mosen scribe tibi verba haec quibus et tecum et
cum Israhel pepigi foedus
Ex 34:28 fecit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes panem
non comedit et aquam non bibit et scripsit in tabulis verba foederis
decem
Ex 34:29 cumque descenderet Moses de monte Sinai tenebat duas tabulas
testimonii et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio
sermonis Dei
Ex 34:30 videntes autem Aaron et filii Israhel cornutam Mosi faciem timuerunt
prope accedere
Ex 34:31 vocatique ab eo reversi sunt tam Aaron quam principes synagogae et
postquam locutus est
Ex 34:32 venerunt ad eum etiam omnes filii Israhel quibus praecepit cuncta quae
audierat a Domino in monte Sinai
Ex 34:33 impletisque sermonibus posuit velamen super faciem suam
Ex 34:34 quod ingressus ad Dominum et loquens cum eo auferebat donec exiret et
tunc loquebatur ad filios Israhel omnia quae sibi fuerant imperata
Ex 34:35 qui videbant faciem egredientis Mosi esse cornutam sed operiebat rursus
ille faciem suam si quando loquebatur ad eos
Ex 35:1 igitur congregata omni turba filiorum Israhel dixit ad eos haec sunt quae
iussit Dominus fieri
Ex 35:2 sex diebus facietis opus septimus dies erit vobis sanctus sabbatum et
requies Domini qui fecerit opus in eo occidetur
Ex 35:3 non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati
Ex 35:4 et ait Moses ad omnem catervam filiorum Israhel iste est sermo quem
praecepit Dominus dicens
Ex 35:5 separate apud vos primitias Domino omnis voluntarius et proni animi
offerat eas Domino aurum et argentum et aes
Ex 35:6 hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarum
Ex 35:7 et pelles arietum rubricatas et ianthinas
Ex 35:8 ligna setthim
Ex 35:9 et oleum ad luminaria concinnanda et ut conficiatur unguentum et
thymiama suavissimum
Ex 35:10 lapides onychinos et gemmas ad ornatum superumeralis et rationalis
Ex 35:11 quisquis vestrum est sapiens veniat et faciat quod Dominus imperavit
Ex 35:12 tabernaculum scilicet et tectum eius atque operimentum anulos et
tabulata cum vectibus paxillos et bases
Ex 35:13 arcam et vectes propitiatorium et velum quod ante illud oppanditur
Ex 35:14 mensam cum vectibus et vasis et propositionis panibus
Ex 35:15 candelabrum ad luminaria sustentanda vasa illius et lucernas et oleum ad
nutrimenta ignium
Ex 35:16 altare thymiamatis et vectes oleum unctionis et thymiama ex aromatibus
tentorium ad ostium tabernaculi
Ex 35:17 altare holocausti et craticulam eius aeneam cum vectibus et vasis suis
labrum et basim eius
Ex 35:18 cortinas atrii cum columnis et basibus tentorium in foribus vestibuli
Ex 35:19 paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis
Ex 35:20 vestimenta quorum usus est in ministerio sanctuarii vestes Aaron
pontificis ac filiorum eius ut sacerdotio fungantur mihi
Ex 35:21 egressaque omnis multitudo filiorum Israhel de conspectu Mosi
Ex 35:22 obtulit mente promptissima atque devota primitias Domino ad faciendum
opus tabernaculi testimonii quicquid in cultum et ad vestes sanctas
necessarium erat
Ex 35:23 viri cum mulieribus praebuerunt armillas et inaures anulos et dextralia
omne vas aureum in donaria Domini separatum est
Ex 35:24 si quis habuit hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum byssum et
pilos caprarum pelles arietum rubricatas et ianthinas
Ex 35:25 argenti et aeris metalla obtulerunt Domino lignaque setthim in varios
usus
Ex 35:26 sed et mulieres doctae dederunt quae neverant hyacinthum purpuram et
vermiculum ac byssum
Ex 35:27 et pilos caprarum sponte propria cuncta tribuentes
Ex 35:28 principes vero obtulerunt lapides onychinos et gemmas ad superumerale
et rationale
Ex 35:29 aromataque et oleum ad luminaria concinnanda et ad praeparandum
unguentum ac thymiama odoris suavissimi conponendum
Ex 35:30 omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria ut fierent opera
quae iusserat Dominus per manum Mosi cuncti filii Israhel voluntaria
Domino dedicaverunt
Ex 35:31 dixitque Moses ad filios Israhel ecce vocavit Dominus ex nomine
Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Iuda
Ex 35:32 implevitque eum spiritu Dei sapientiae et intellegentiae et scientiae omni
doctrina
Ex 35:33 ad excogitandum et faciendum opus in auro et argento et aere
sculpendisque lapidibus et opere carpentario quicquid fabre adinveniri
potest
Ex 35:34 dedit in corde eius Hooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan
Ex 35:35 ambos erudivit sapientia ut faciant opera abietarii polymitarii ac plumarii
de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso et texant omnia ac
nova quaeque repperiant
Ex 36:1 fecit ergo Beselehel et Hooliab et omnis vir sapiens quibus dedit
Dominus sapientiam et intellectum ut scirent fabre operari quae in usus
sanctuarii necessaria sunt et quae praecepit Dominus
Ex 36:2 cumque vocasset eos Moses et omnem eruditum virum cui dederat Deus
sapientiam et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus
Ex 36:3 tradidit eis universa donaria filiorum Israhel qui cum instarent operi
cotidie mane vota populus offerebat
Ex 36:4 unde artifices venire conpulsi
Ex 36:5 dixerunt Mosi plus offert populus quam necessarium est
Ex 36:6 iussit ergo Moses praeconis voce cantari nec vir nec mulier quicquam
ultra offerat in opere sanctuarii sicque cessatum est a muneribus
offerendis
Ex 36:7 eo quod oblata sufficerent et superabundarent
Ex 36:8 feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi
cortinas decem de bysso retorta et hyacintho et purpura coccoque bis
tincto opere vario et arte polymita
Ex 36:9 quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos et in latitudine
quattuor una mensura erat omnium cortinarum
Ex 36:10 coniunxitque cortinas quinque alteram alteri et alias quinque sibi invicem
copulavit
Ex 36:11 fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinae unius ex utroque latere et in
ora cortinae alterius similiter
Ex 36:12 ut contra se invicem venirent ansae et mutuo iungerentur
Ex 36:13 unde et quinquaginta fudit circulos aureos qui morderent cortinarum
ansas et fieret unum tabernaculum
Ex 36:14 fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum
tabernaculi
Ex 36:15 unum sagum habebat in longitudine cubitos triginta et in latitudine
cubitos quattuor unius mensurae erant omnia saga
Ex 36:16 quorum quinque iunxit seorsum et sex alia separatim
Ex 36:17 fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius et quinquaginta in ora sagi
alterius ut sibi invicem iungerentur
Ex 36:18 et fibulas aeneas quinquaginta quibus necteretur tectum et unum pallium
ex omnibus sagis fieret
Ex 36:19 fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis aliudque
desuper velamentum de pellibus ianthinis
Ex 36:20 fecit et tabulas tabernaculi de lignis setthim stantes
Ex 36:21 decem cubitorum erat longitudo tabulae unius et unum ac semis cubitum
latitudo retinebat
Ex 36:22 binae incastraturae erant per singulas tabulas ut altera alteri iungeretur
sic fecit in omnibus tabulis tabernaculi
Ex 36:23 e quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum
Ex 36:24 cum quadraginta basibus argenteis duae bases sub una tabula ponebantur
ex utraque angulorum parte ubi incastraturae laterum in angulis
terminantur
Ex 36:25 ad plagam quoque tabernaculi quae respicit ad aquilonem fecit viginti
tabulas
Ex 36:26 cum quadraginta argenteis basibus duas bases per singulas tabulas
Ex 36:27 contra occidentem vero id est ad eam partem tabernaculi quae mare
respicit fecit sex tabulas
Ex 36:28 et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro
Ex 36:29 quae iunctae erant deorsum usque sursum et in unam conpagem pariter
ferebantur ita fecit ex utraque parte per angulos
Ex 36:30 ut octo essent simul tabulae et haberent bases argenteas sedecim binas
scilicet bases sub singulis tabulis
Ex 36:31 fecit et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas unius
lateris tabernaculi
Ex 36:32 et quinque alios ad alterius lateris tabulas coaptandas et extra hos
quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare
Ex 36:33 fecit quoque vectem alium qui per medias tabulas ab angulo usque ad
angulum perveniret
Ex 36:34 ipsa autem tabulata deauravit et circulos eorum fecit aureos per quos
vectes induci possint quos et ipsos aureis lamminis operuit
Ex 36:35 fecit et velum de hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta opere
polymitario varium atque distinctum
Ex 36:36 et quattuor columnas de lignis setthim quas cum capitibus deauravit fusis
basibus earum argenteis
Ex 36:37 fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho purpura vermiculo
byssoque retorta opere plumarii
Ex 36:38 et columnas quinque cum capitibus suis quas operuit auro basesque
earum fudit aeneas
Ex 37:1 fecit autem Beselehel et arcam de lignis setthim habentem duos semis
cubitos in longitudinem et cubitum ac semissem in latitudinem altitudo
quoque uno cubito fuit et dimidio vestivitque eam auro purissimo intus
ac foris
Ex 37:2 et fecit illi coronam auream per gyrum
Ex 37:3 conflans quattuor anulos aureos per quattuor angulos eius duos anulos in
latere uno et duos in altero
Ex 37:4 vectes quoque fecit de lignis setthim quos vestivit auro
Ex 37:5 et quos misit in anulos qui erant in lateribus arcae ad portandum eam
Ex 37:6 fecit et propitiatorium id est oraculum de auro mundissimo duorum
cubitorum et dimidio in longitudine et cubito ac semisse in latitudine
Ex 37:7 duos etiam cherubin ex auro ductili quos posuit ex utraque parte
propitiatorii
Ex 37:8 cherub unum in summitate huius partis et cherub alterum in summitate
partis alterius duos cherubin in singulis summitatibus propitiatorii
Ex 37:9 extendentes alas et tegentes propitiatorium seque mutuo et illud
respectantes
Ex 37:10 fecit et mensam de lignis setthim in longitudine duorum cubitorum et in
latitudine unius cubiti quae habebat in altitudine cubitum ac semissem
Ex 37:11 circumdeditque eam auro mundissimo et fecit illi labium aureum per
gyrum
Ex 37:12 ipsique labio coronam interrasilem quattuor digitorum et super eandem
alteram coronam auream
Ex 37:13 fudit et quattuor circulos aureos quos posuit in quattuor angulis per
singulos pedes mensae
Ex 37:14 contra coronam misitque in eos vectes ut possit mensa portari
Ex 37:15 ipsos quoque vectes fecit de lignis setthim et circumdedit eos auro
Ex 37:16 et vasa ad diversos usus mensae acetabula fialas cyatos et turibula ex
auro puro in quibus offerenda sunt liba
Ex 37:17 fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo de cuius vecte calami
scyphi spherulae ac lilia procedebant
Ex 37:18 sex in utroque latere tres calami ex parte una et tres ex altera
Ex 37:19 tres scyphi in nucis modum per calamos singulos spherulaeque simul et
lilia et tres scyphi instar nucis in calamo altero spherulaeque simul et
lilia aequum erat opus sex calamorum qui procedebant de stipite
candelabri
Ex 37:20 in ipso autem vecte erant quattuor scyphi in nucis modum spherulaeque
per singulos et lilia
Ex 37:21 et spherae sub duobus calamis per loca tria qui simul sex fiunt calami
procedentes de vecte uno
Ex 37:22 et spherae igitur et calami ex ipso erant universa ductilia de auro
purissimo
Ex 37:23 fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis et vasa ubi quae emuncta
sunt extinguuntur de auro mundissimo
Ex 37:24 talentum auri adpendebat candelabrum cum omnibus vasis suis
Ex 37:25 fecit et altare thymiamatis de lignis setthim habens per quadrum singulos
cubitos et in altitudine duos e cuius angulis procedebant cornua
Ex 37:26 vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus
Ex 37:27 fecitque ei coronam aureolam per gyrum et duos anulos aureos sub
corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et possit altare portari
Ex 37:28 ipsos autem vectes fecit de lignis setthim et operuit lamminis aureis
Ex 37:29 conposuit et oleum ad sanctificationis unguentum et thymiama de
aromatibus mundissimis opere pigmentarii
Ex 38:1 fecit et altare holocausti de lignis setthim quinque cubitorum per
quadrum et trium in altitudine
Ex 38:2 cuius cornua de angulis procedebant operuitque illud aeneis lamminis
Ex 38:3 et in usus eius paravit ex aere vasa diversa lebetas forcipes fuscinulas
uncinos et ignium receptacula
Ex 38:4 craticulamque eius in modum retis fecit aeneam et subter eam in altaris
medio arulam
Ex 38:5 fusis quattuor anulis per totidem retiaculi summitates ad inmittendos
vectes ad portandum
Ex 38:6 quos et ipsos fecit de lignis setthim et operuit lamminis aeneis
Ex 38:7 induxitque in circulos qui in altaris lateribus eminebant ipsum autem
altare non erat solidum sed cavum ex tabulis et intus vacuum
Ex 38:8 fecit et labrum aeneum cum base sua de speculis mulierum quae
excubabant in ostio tabernaculi
Ex 38:9 et atrium in cuius australi plaga erant tentoria de bysso retorta cubitorum
centum
Ex 38:10 columnae aeneae viginti cum basibus suis capita columnarum et tota
operis celatura argentea
Ex 38:11 aeque ad septentrionalis plagam tentoria columnae basesque et capita
columnarum eiusdem et mensurae et operis ac metalli erant
Ex 38:12 in ea vero plaga quae occidentem respicit fuere tentoria cubitorum
quinquaginta columnae decem cum basibus suis aeneae et capita
columnarum celata argentea
Ex 38:13 porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria
Ex 38:14 e quibus quindecim cubitos columnarum trium cum basibus suis unum
tenebat latus
Ex 38:15 et in parte altera quia utraque introitum tabernaculi facit quindecim
aeque cubitorum erant tentoria columnae tres et bases totidem
Ex 38:16 cuncta atrii tentoria byssus torta texuerat
Ex 38:17 bases columnarum fuere aeneae capita autem earum cum celaturis suis
argentea sed et ipsas columnas atrii vestivit argento
Ex 38:18 et in introitu eius opere plumario fecit tentorium ex hyacintho purpura
vermiculo ac bysso retorta quod habebat viginti cubitos in longitudine
altitudo vero quinque cubitorum erat iuxta mensuram quam cuncta atrii
habebant tentoria
Ex 38:19 columnae autem ingressus fuere quattuor cum basibus aeneis capitaque
earum et celaturae argenteae
Ex 38:20 paxillos quoque tabernaculi et atrii per gyrum fecit aeneos
Ex 38:21 haec sunt instrumenta tabernaculi testimonii quae numerata sunt iuxta
praeceptum Mosi in caerimonias Levitarum per manum Ithamar filii
Aaron sacerdotis
Ex 38:22 quas Beselehel filius Uri filii Hur de tribu Iuda Domino per Mosen
iubente conpleverat
Ex 38:23 iuncto sibi socio Hooliab filio Achisamech de tribu Dan qui et ipse
artifex lignorum egregius fuit et polymitarius atque plumarius ex
hyacintho purpura vermiculo et bysso
Ex 38:24 omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii et quod oblatum in
donariis viginti novem talentorum fuit et septingentorum triginta
siclorum ad mensuram sanctuarii
Ex 38:25 oblatum est autem ab his qui transierant ad numerum a viginti annis et
supra de sescentis tribus milibus et quingentis quinquaginta armatorum
Ex 38:26 fuerunt praeterea centum talenta argenti e quibus conflatae sunt bases
sanctuarii et introitus ubi velum pendet
Ex 38:27 centum bases factae sunt de talentis centum singulis talentis per bases
singulas supputatis
Ex 38:28 de mille autem septingentis et septuaginta quinque fecit capita
columnarum quas et ipsas vestivit argento
Ex 38:29 aeris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo milia et quadringenti
supra sicli
Ex 38:30 ex quibus fusae sunt bases in introitu tabernaculi testimonii et altare
aeneum cum craticula sua omniaque vasa quae ad usum eius pertinent
Ex 38:31 et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu eius et paxilli tabernaculi
atque atrii per gyrum
Ex 39:1 de hyacintho vero et purpura vermiculo ac bysso fecit vestes quibus
indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis sicut praecepit Dominus
Mosi
Ex 39:2 fecit igitur superumerale de auro hyacintho et purpura coccoque bis
tincto et bysso retorta
Ex 39:3 opere polymitario inciditque bratteas aureas et extenuavit in fila ut
possint torqueri cum priorum colorum subtemine
Ex 39:4 duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum
Ex 39:5 et balteum ex hisdem coloribus sicut praeceperat Dominus Mosi
Ex 39:6 paravit et duos lapides onychinos adstrictos et inclusos auro et sculptos
arte gemmaria nominibus filiorum Israhel
Ex 39:7 posuitque eos in lateribus superumeralis in monumentum filiorum
Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi
Ex 39:8 fecit et rationale opere polymito iuxta opus superumeralis ex auro
hyacintho purpura coccoque bis tincto et bysso retorta
Ex 39:9 quadrangulum duplex mensurae palmi
Ex 39:10 et posuit in eo gemmarum ordines quattuor in primo versu erat sardius
topazius zmaragdus
Ex 39:11 in secundo carbunculus sapphyrus iaspis
Ex 39:12 in tertio ligyrius achates amethistus
Ex 39:13 in quarto chrysolitus onychinus berillus circumdati et inclusi auro per
ordines suos
Ex 39:14 ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum
Israhel singuli per nomina singulorum
Ex 39:15 fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem coherentes de auro
purissimo
Ex 39:16 et duos uncinos totidemque anulos aureos porro anulos posuerunt in
utroque latere rationalis
Ex 39:17 e quibus penderent duae catenae aureae quas inseruerunt uncinis qui in
superumeralis angulis eminebant
Ex 39:18 haec et ante et retro ita conveniebant sibi ut superumerale et rationale
mutuo necterentur
Ex 39:19 stricta ad balteum et anulis fortius copulata quos iungebat vitta
hyacinthina ne laxe fluerent et a se invicem moverentur sicut praecepit
Dominus Mosi
Ex 39:20 fecerunt quoque tunicam superumeralis totam hyacinthinam
Ex 39:21 et capitium in superiori parte contra medium oramque per gyrum capitii
textilem
Ex 39:22 deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho purpura vermiculo ac
bysso retorta
Ex 39:23 et tintinabula de auro mundissimo quae posuerunt inter mala granata in
extrema parte tunicae per gyrum
Ex 39:24 tintinabulum aureum et malum punicum quibus ornatus incedebat
pontifex quando ministerio fungebatur sicut praecepit Dominus Mosi
Ex 39:25 fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius
Ex 39:26 et mitras cum coronulis suis ex bysso
Ex 39:27 feminalia quoque linea byssina
Ex 39:28 cingulum vero de bysso retorta hyacintho purpura ac vermiculo
distinctum arte plumaria sicut praecepit Dominus Mosi
Ex 39:29 fecerunt et lamminam sacrae venerationis de auro purissimo
scripseruntque in ea opere gemmario Sanctum Domini
Ex 39:30 et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina sicut praecepit Dominus
Mosi
Ex 39:31 perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii feceruntque
filii Israhel cuncta quae praeceperat Dominus Mosi
Ex 39:32 et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem anulos
tabulas vectes columnas ac bases
Ex 39:33 opertorium de pellibus arietum rubricatis et aliud operimentum de
ianthinis pellibus
Ex 39:34 velum arcam vectes propitiatorium
Ex 39:35 mensam cum vasis et propositionis panibus
Ex 39:36 candelabrum lucernas et utensilia eorum cum oleo
Ex 39:37 altare aureum et unguentum thymiama ex aromatibus
Ex 39:38 et tentorium in introitu tabernaculi
Ex 39:39 altare aeneum retiaculum vectes et vasa eius omnia labrum cum basi sua
tentoria atrii et columnas cum basibus suis
Ex 39:40 tentorium in introitu atrii funiculosque illius et paxillos nihil ex vasis
defuit quae in ministerium tabernaculi et in tectum foederis iussa sunt
fieri
Ex 39:41 vestes quoque quibus sacerdotes utuntur in sanctuario Aaron scilicet et
filii eius
Ex 39:42 obtulerunt filii Israhel sicut praeceperat Dominus
Ex 39:43 quae postquam Moses cuncta vidit expleta benedixit eis
Ex 40:1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Ex 40:2 mense primo die prima mensis eriges tabernaculum testimonii
Ex 40:3 et pones in eo arcam dimittesque ante illam velum
Ex 40:4 et inlata mensa pones super eam quae rite praecepta sunt candelabrum
stabit cum lucernis suis
Ex 40:5 et altare aureum in quo adoletur incensum coram arca testimonii
tentorium in introitu tabernaculi pones
Ex 40:6 et ante illud altare holocausti
Ex 40:7 labrum inter altare et tabernaculum quod implebis aqua
Ex 40:8 circumdabisque atrium tentoriis et ingressum eius
Ex 40:9 et adsumpto unctionis oleo ungues tabernaculum cum vasis suis ut
sanctificentur
Ex 40:10 altare holocausti et omnia vasa eius
Ex 40:11 labrum cum basi sua omnia unctionis oleo consecrabis ut sint sancta
sanctorum
Ex 40:12 adplicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi testimonii et lotos
aqua
Ex 40:13 indues sanctis vestibus ut ministrent mihi et unctio eorum in sacerdotium
proficiat sempiternum
Ex 40:14 fecitque Moses omnia quae praeceperat Dominus
Ex 40:15 igitur mense primo anni secundi in prima die mensis conlocatum est
tabernaculum
Ex 40:16 erexitque illud Moses et posuit tabulas ac bases et vectes statuitque
columnas
Ex 40:17 et expandit tectum super tabernaculum inposito desuper operimento sicut
Dominus imperarat
Ex 40:18 posuit et testimonium in arca subditis infra vectibus et oraculum desuper
Ex 40:19 cumque intulisset arcam in tabernaculum adpendit ante eam velum ut
expleret Domini iussionem
Ex 40:20 posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem
extra velum
Ex 40:21 ordinatis coram propositionis panibus sicut praeceperat Dominus Mosi
Ex 40:22 posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii e regione mensae in
parte australi
Ex 40:23 locatis per ordinem lucernis iuxta praeceptum Domini
Ex 40:24 posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum
Ex 40:25 et adolevit super eo incensum aromatum sicut iusserat Dominus
Ex 40:26 posuit et tentorium in introitu tabernaculi
Ex 40:27 et altare holocausti in vestibulo testimonii offerens in eo holocaustum et
sacrificia ut Dominus imperarat
Ex 40:28 labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare implens
illud aqua
Ex 40:29 laveruntque Moses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes
Ex 40:30 cum ingrederentur tectum foederis et accederent ad altare sicut
praeceperat Dominus
Ex 40:31 erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris ducto in introitu eius
tentorio postquam cuncta perfecta sunt
Ex 40:32 operuit nubes tabernaculum testimonii et gloria Domini implevit illud
Ex 40:33 nec poterat Moses ingredi tectum foederis nube operiente omnia et
maiestate Domini coruscante quia cuncta nubes operuerat
Ex 40:34 si quando nubes tabernaculum deserebat proficiscebantur filii Israhel per
turmas suas
Ex 40:35 si pendebat desuper manebant in eodem loco
Ex 40:36 nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo et ignis in nocte
videntibus populis Israhel per cunctas mansiones suas
 

 

Leviticus

 

Le 1:1 vocavit autem Mosen et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii
dicens
Le 1:2 loquere filiis Israhel et dices ad eos homo qui obtulerit ex vobis hostiam
Domino de pecoribus id est de bubus et ovibus offerens victimas
Le 1:3 si holocaustum fuerit eius oblatio ac de armento masculum inmaculatum
offeret ad ostium tabernaculi testimonii ad placandum sibi Dominum
Le 1:4 ponetque manus super caput hostiae et acceptabilis erit atque in
expiationem eius proficiens
Le 1:5 immolabitque vitulum coram Domino et offerent filii Aaron sacerdotes
sanguinem eius fundentes super altaris circuitum quod est ante ostium
tabernaculi
Le 1:6 detractaque pelle hostiae artus in frusta concident
Le 1:7 et subicient in altari ignem strue lignorum ante conposita
Le 1:8 et membra quae caesa sunt desuper ordinantes caput videlicet et cuncta
quae adherent iecori
Le 1:9 intestinis et pedibus lotis aqua adolebitque ea sacerdos super altare in
holocaustum et suavem odorem Domino
Le 1:10 quod si de pecoribus oblatio est de ovibus sive de capris holocaustum
anniculum et absque macula offeret
Le 1:11 immolabitque ad latus altaris quod respicit ad aquilonem coram Domino
sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum
Le 1:12 dividentque membra caput et omnia quae adherent iecori et inponent
super ligna quibus subiciendus est ignis
Le 1:13 intestina vero et pedes lavabunt aqua et oblata omnia adolebit sacerdos
super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino
Le 1:14 sin autem de avibus holocausti oblatio fuerit Domino de turturibus et
pullis columbae
Le 1:15 offeret eam sacerdos ad altare et retorto ad collum capite ac rupto
vulneris loco decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris
Le 1:16 vesiculam vero gutturis et plumas proiciet propter altare ad orientalem
plagam in loco in quo cineres effundi solent
Le 1:17 confringetque ascellas eius et non secabit nec ferro dividet eam et
adolebit super altare lignis igne subposito holocaustum est et oblatio
suavissimi odoris Domino
Le 2:1 anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino simila erit eius oblatio
fundetque super eam oleum et ponet tus
Le 2:2 ac deferet ad filios Aaron sacerdotes quorum unus tollet pugillum
plenum similae et olei ac totum tus et ponet memoriale super altare in
odorem suavissimum Domino
Le 2:3 quod autem reliquum fuerit de sacrificio erit Aaron et filiorum eius
sanctum sanctorum de oblationibus Domini
Le 2:4 cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano de simila panes
scilicet absque fermento conspersos oleo et lagana azyma oleo lita
Le 2:5 si oblatio tua fuerit de sartagine similae conspersae oleo et absque
fermento
Le 2:6 divides eam minutatim et fundes supra oleum
Le 2:7 sin autem de craticula sacrificium aeque simila oleo conspergetur
Le 2:8 quam offeres Domino tradens manibus sacerdotis
Le 2:9 qui cum obtulerit eam tollet memoriale de sacrificio et adolebit super
altare in odorem suavitatis Domino
Le 2:10 quicquid autem reliquum est erit Aaron et filiorum eius sanctum
sanctorum de oblationibus Domini
Le 2:11 omnis oblatio quae offertur Domino absque fermento fiet nec quicquam
fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domini
Le 2:12 primitias tantum eorum offeretis et munera super altare vero non
ponentur in odorem suavitatis
Le 2:13 quicquid obtuleris sacrificii sale condies nec auferes sal foederis Dei tui
de sacrificio tuo in omni oblatione offeres sal
Le 2:14 sin autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis
adhuc virentibus torres eas igni et confringes in morem farris et sic
offeres primitias tuas Domino
Le 2:15 fundens supra oleum et tus inponens quia oblatio Domini est
Le 2:16 de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris fracti et olei
ac totum tus
Le 3:1 quod si hostia pacificorum fuerit eius oblatio et de bubus voluerit offerre
marem sive feminam inmaculata offeret coram Domino
Le 3:2 ponetque manum super caput victimae suae quae immolabitur in introitu
tabernaculi fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per circuitum
altaris
Le 3:3 et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domini adipem qui
operit vitalia et quicquid pinguedinis intrinsecus est
Le 3:4 duos renes cum adipe quo teguntur ilia et reticulum iecoris cum
renunculis
Le 3:5 adolebuntque ea super altare in holocaustum lignis igne subposito in
oblationem suavissimi odoris Domino
Le 3:6 si vero de ovibus fuerit eius oblatio et pacificorum hostia sive masculum
sive feminam obtulerit inmaculata erunt
Le 3:7 si agnum obtulerit coram Domino
Le 3:8 ponet manum super caput victimae suae quae immolabitur in vestibulo
tabernaculi testimonii fundentque filii Aaron sanguinem eius per altaris
circuitum
Le 3:9 et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino adipem et caudam
totam
Le 3:10 cum renibus et pinguedinem quae operit ventrem atque universa vitalia
et utrumque renunculum cum adipe qui est iuxta ilia reticulumque iecoris
cum renunculis
Le 3:11 et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini
Le 3:12 si capra fuerit eius oblatio et obtulerit eam Domino
Le 3:13 ponet manum suam super caput eius immolabitque eam in introitu
tabernaculi testimonii et fundent filii Aaron sanguinem eius per altaris
circuitum
Le 3:14 tollentque ex ea in pastum ignis dominici adipem qui operit ventrem et
qui tegit universa vitalia
Le 3:15 duos renunculos cum reticulo qui est super eos iuxta ilia et arvinam
iecoris cum renunculis
Le 3:16 adolebitque ea sacerdos super altare in alimoniam ignis et suavissimi
odoris omnis adeps Domini erit
Le 3:17 iure perpetuo in generationibus et cunctis habitaculis vestris nec adipes
nec sanguinem omnino comedetis
Le 4:1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Le 4:2 loquere filiis Israhel anima cum peccaverit per ignorantiam et de
universis mandatis Domini quae praecepit ut non fierent quippiam fecerit
Le 4:3 si sacerdos qui est unctus peccaverit delinquere faciens populum offeret
pro peccato suo vitulum inmaculatum Domino
Le 4:4 et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino
ponetque manum super caput eius et immolabit eum Domino
Le 4:5 hauriet quoque de sanguine vituli inferens illud in tabernaculum
testimonii
Le 4:6 cumque intinxerit digitum in sanguinem asperget eo septies coram
Domino contra velum sanctuarii
Le 4:7 ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi
Domino quod est in tabernaculo testimonii omnem autem reliquum
sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi
Le 4:8 et adipem vituli auferet pro peccato tam eum qui operit vitalia quam
omnia quae intrinsecus sunt
Le 4:9 duos renunculos et reticulum quod est super eos iuxta ilia et adipem
iecoris cum renunculis
Le 4:10 sicut aufertur de vitulo hostiae pacificorum et adolebit ea super altare
holocausti
Le 4:11 pellem vero et omnes carnes cum capite et pedibus et intestinis et fimo
Le 4:12 et reliquo corpore efferet extra castra in locum mundum ubi cineres
effundi solent incendetque ea super lignorum struem quae in loco
effusorum cinerum cremabuntur
Le 4:13 quod si omnis turba Israhel ignoraverit et per inperitiam fecerit quod
contra mandatum Domini est
Le 4:14 et postea intellexerit peccatum suum offeret vitulum pro peccato
adducetque eum ad ostium tabernaculi
Le 4:15 et ponent seniores populi manus super caput eius coram Domino
immolatoque vitulo in conspectu Domini
Le 4:16 inferet sacerdos qui unctus est de sanguine eius in tabernaculum
testimonii
Le 4:17 tincto digito aspergens septies contra velum
Le 4:18 ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris quod est coram Domino
in tabernaculo testimonii reliquum autem sanguinem fundet iuxta basim
altaris holocaustorum quod est in ostio tabernaculi testimonii
Le 4:19 omnemque eius adipem tollet et adolebit super altare
Le 4:20 sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius et rogante pro eis
sacerdote propitius erit Dominus
Le 4:21 ipsum autem vitulum efferet extra castra atque conburet sicut et priorem
vitulum quia pro peccato est multitudinis
Le 4:22 si peccaverit princeps et fecerit unum e pluribus per ignorantiam quod
Domini lege prohibetur
Le 4:23 et postea intellexerit peccatum suum offeret hostiam Domino hircum de
capris inmaculatum
Le 4:24 ponetque manum suam super caput eius cumque immolaverit eum in
loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino quia pro peccato est
Le 4:25 tinguet sacerdos digitum in sanguine hostiae pro peccato tangens cornua
altaris holocausti et reliquum fundens ad basim eius
Le 4:26 adipem vero adolebit supra sicut in victimis pacificorum fieri solet
rogabitque pro eo et pro peccato eius ac dimittetur ei
Le 4:27 quod si peccaverit anima per ignorantiam de populo terrae ut faciat
quicquam ex his quae Domini lege prohibentur atque delinquat
Le 4:28 et cognoverit peccatum suum offeret capram inmaculatam
Le 4:29 ponetque manum super caput hostiae quae pro peccato est et immolabit
eam in loco holocausti
Le 4:30 tolletque sacerdos de sanguine in digito suo et tangens cornua altaris
holocausti reliquum fundet ad basim eius
Le 4:31 omnem autem auferens adipem sicut auferri solet de victimis
pacificorum adolebit super altare in odorem suavitatis Domino
rogabitque pro eo et dimittetur ei
Le 4:32 sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato ovem scilicet
inmaculatam
Le 4:33 ponet manum super caput eius et immolabit eam in loco ubi solent
holocaustorum caedi hostiae
Le 4:34 sumetque sacerdos de sanguine eius digito suo et tangens cornua altaris
holocausti reliquum fundet ad basim eius
Le 4:35 omnem quoque auferens adipem sicut auferri solet adeps arietis qui
immolatur pro pacificis et cremabit super altare in incensum Domini
rogabitque pro eo et pro peccato eius et dimittetur illi
Le 5:1 si peccaverit anima et audierit vocem iurantis testisque fuerit quod aut
ipse vidit aut conscius est nisi indicaverit portabit iniquitatem suam
Le 5:2 anima quae tetigerit aliquid inmundum sive quod occisum a bestia est aut
per se mortuum vel quodlibet aliud reptile et oblita fuerit inmunditiae
suae rea est et deliquit
Le 5:3 et si tetigerit quicquam de inmunditia hominis iuxta omnem inpuritatem
qua pollui solet oblitaque cognoverit postea subiacebit delicto
Le 5:4 anima quae iuraverit et protulerit labiis suis ut vel male quid faceret vel
bene et id ipsum iuramento et sermone firmaverit oblitaque postea
intellexerit delictum suum
Le 5:5 agat paenitentiam pro peccato
Le 5:6 et offerat agnam de gregibus sive capram orabitque pro eo sacerdos et
pro peccato eius
Le 5:7 sin autem non potuerit offerre pecus offerat duos turtures vel duos pullos
columbarum Domino unum pro peccato et alterum in holocaustum
Le 5:8 dabitque eos sacerdoti qui primum offerens pro peccato retorquebit caput
eius ad pinnulas ita ut collo hereat et non penitus abrumpatur
Le 5:9 et asperget de sanguine eius parietem altaris quicquid autem reliquum
fuerit faciet destillare ad fundamentum eius quia pro peccato est
Le 5:10 alterum vero adolebit holocaustum ut fieri solet rogabitque pro eo
sacerdos et pro peccato eius et dimittetur ei
Le 5:11 quod si non quiverit manus eius offerre duos turtures vel duos pullos
columbae offeret pro peccato similam partem oephi decimam non mittet
in eam oleum nec turis aliquid inponet quia pro peccato est
Le 5:12 tradetque eam sacerdoti qui plenum ex toto pugillum hauriens cremabit
super altare in monumentum eius qui obtulit
Le 5:13 rogans pro illo et expians reliquam vero partem ipse habebit in munere
Le 5:14 locutus est Dominus ad Mosen dicens
Le 5:15 anima si praevaricans caerimonias per errorem in his quae Domino sunt
sanctificata peccaverit offeret pro delicto suo arietem inmaculatum de
gregibus qui emi potest duobus siclis iuxta pondus sanctuarii
Le 5:16 ipsumque quod intulit damni restituet et quintam partem ponet supra
tradens sacerdoti qui rogabit pro eo offerens arietem et dimittetur ei
Le 5:17 anima si peccaverit per ignorantiam feceritque unum ex his quae Domini
lege prohibentur et peccati rea intellexerit iniquitatem suam
Le 5:18 offeret arietem inmaculatum de gregibus sacerdoti iuxta mensuram
aestimationemque peccati qui orabit pro eo quod nesciens fecerit et
dimittetur ei
Le 5:19 quia per errorem deliquit in Dominum
Le 6:1 locutus est Dominus ad Mosen dicens
Le 6:2 anima quae peccaverit et contempto Domino negaverit depositum
proximo suo quod fidei eius creditum fuerat vel vi aliquid extorserit aut
calumniam fecerit
Le 6:3 sive rem perditam invenerit et infitians insuper peierarit et quodlibet
aliud ex pluribus fecerit in quibus peccare solent homines
Le 6:4 convicta delicti reddet
Le 6:5 omnia quae per fraudem voluit obtinere integra et quintam insuper
partem domino cui damnum intulerat
Le 6:6 pro peccato autem suo offeret arietem inmaculatum de grege et dabit
eum sacerdoti iuxta aestimationem mensuramque delicti
Le 6:7 qui rogabit pro eo coram Domino et dimittetur illi pro singulis quae
faciendo peccaverit
Le 6:8 locutus est Dominus ad Mosen dicens
Le 6:9 praecipe Aaron et filiis eius haec est lex holocausti cremabitur in altari
tota nocte usque mane ignis ex eodem altari erit
Le 6:10 vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis tolletque cineres quos
vorans ignis exusit et ponens iuxta altare
Le 6:11 spoliabitur prioribus vestimentis indutusque aliis efferet eos extra castra
et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet
Le 6:12 ignis autem in altari semper ardebit quem nutriet sacerdos subiciens
ligna mane per singulos dies et inposito holocausto desuper adolebit
adipes pacificorum
Le 6:13 ignis est iste perpetuus qui numquam deficiet in altari
Le 6:14 haec est lex sacrificii et libamentorum quae offerent filii Aaron coram
Domino et coram altari
Le 6:15 tollet sacerdos pugillum similae quae conspersa est oleo et totum tus
quod super similam positum est adolebitque illud in altari in
monumentum odoris suavissimi Domino
Le 6:16 reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis absque
fermento et comedet in loco sancto atrii tabernaculi
Le 6:17 ideo autem non fermentabitur quia pars eius in Domini offertur incensum
sanctum sanctorum erit sicut pro peccato atque delicto
Le 6:18 mares tantum stirpis Aaron comedent illud legitimum ac sempiternum
est in generationibus vestris de sacrificiis Domini omnis qui tetigerit illa
sanctificabitur
Le 6:19 et locutus est Dominus ad Mosen dicens
Le 6:20 haec est oblatio Aaron et filiorum eius quam offerre debent Domino in
die unctionis suae decimam partem oephi offerent similae in sacrificio
sempiterno medium eius mane et medium vespere
Le 6:21 quae in sartagine oleo conspersa frigetur offeret autem eam calidam in
odorem suavissimum Domino
Le 6:22 sacerdos qui patri iure successerit et tota cremabitur in altari
Le 6:23 omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur nec quisquam
comedet ex eo
Le 6:24 locutus est Dominus ad Mosen dicens
Le 6:25 loquere Aaron et filiis eius ista est lex hostiae pro peccato in loco ubi
offertur holocaustum immolabitur coram Domino sanctum sanctorum est
Le 6:26 sacerdos qui offert comedet eam in loco sancto in atrio tabernaculi
Le 6:27 quicquid tetigerit carnes eius sanctificabitur si de sanguine illius vestis
fuerit aspersa lavabitur in loco sancto
Le 6:28 vas autem fictile in quo cocta est confringetur quod si vas aeneum fuerit
defricabitur et lavabitur aqua
Le 6:29 omnis masculus de genere sacerdotali vescetur carnibus eius quia
sanctum sanctorum est
Le 6:30 hostia enim quae caeditur pro peccato cuius sanguis infertur in
tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario non comedetur sed
conburetur igni
Le 7:1 haec quoque est lex hostiae pro delicto sancta sanctorum est
Le 7:2 idcirco ubi immolatur holocaustum mactabitur et victima pro delicto
sanguis eius per gyrum fundetur altaris
Le 7:3 offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia
Le 7:4 duos renunculos et pinguedinem quae iuxta ilia est reticulumque iecoris
cum renunculis
Le 7:5 et adolebit ea sacerdos super altare incensum est Domini pro delicto
Le 7:6 omnis masculus de sacerdotali genere in loco sancto vescetur his
carnibus quia sanctum sanctorum est
Le 7:7 sicut pro peccato offertur hostia ita et pro delicto utriusque hostiae lex
una erit ad sacerdotem qui eam obtulerit pertinebit
Le 7:8 sacerdos qui offert holocausti victimam habebit pellem eius
Le 7:9 et omne sacrificium similae quod coquitur in clibano et quicquid in
craticula vel in sartagine praeparatur eius erit sacerdotis a quo offertur
Le 7:10 sive oleo conspersa sive arida fuerit cunctis filiis Aaron aequa mensura
per singulos dividetur
Le 7:11 haec est lex hostiae pacificorum quae offertur Domino
Le 7:12 si pro gratiarum actione fuerit oblatio offerent panes absque fermento
conspersos oleo et lagana azyma uncta oleo coctamque similam et
collyridas olei admixtione conspersas
Le 7:13 panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum quae immolatur pro
pacificis
Le 7:14 ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino et erit sacerdotis qui
fundet hostiae sanguinem
Le 7:15 cuius carnes eadem comedentur die nec remanebit ex eis quicquam
usque mane
Le 7:16 si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam eadem similiter edetur die
sed et si quid in crastinum remanserit vesci licitum est
Le 7:17 quicquid autem tertius invenerit dies ignis absumet
Le 7:18 si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit irrita fiet
oblatio nec proderit offerenti quin potius quaecumque anima tali se
edulio contaminarit praevaricationis rea erit
Le 7:19 caro quae aliquid tetigerit inmundum non comedetur sed conburetur igni
qui fuerit mundus vescetur ea
Le 7:20 anima polluta quae ederit de carnibus hostiae pacificorum quae oblata est
Domino peribit de populis suis
Le 7:21 et quae tetigerit inmunditiam hominis vel iumenti sive omnis rei quae
polluere potest et comederit de huiuscemodi carnibus interibit de populis
suis
Le 7:22 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Le 7:23 loquere filiis Israhel adipem bovis et ovis et caprae non comedetis
Le 7:24 adipem cadaveris morticini et eius animalis quod a bestia captum est
habebitis in usus varios
Le 7:25 si quis adipem qui offerri debet in incensum Domini comederit peribit de
populo suo
Le 7:26 sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo tam de avibus
quam de pecoribus
Le 7:27 omnis anima quae ederit sanguinem peribit de populis suis
Le 7:28 locutus est Dominus ad Mosen dicens
Le 7:29 loquere filiis Israhel qui offert victimam pacificorum Domino offerat
simul et sacrificium id est libamenta eius
Le 7:30 tenebit manibus adipem hostiae et pectusculum cumque ambo oblata
Domino consecrarit tradet sacerdoti
Le 7:31 qui adolebit adipem super altare pectusculum autem erit Aaron et
filiorum eius
Le 7:32 armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis
Le 7:33 qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron ipse habebit et armum
dextrum in portione sua
Le 7:34 pectusculum enim elationis et armum separationis tuli a filiis Israhel de
hostiis eorum pacificis et dedi Aaron sacerdoti ac filiis eius lege perpetua
ab omni populo Israhel
Le 7:35 haec est unctio Aaron et filiorum eius in caerimoniis Domini die qua
obtulit eos Moses ut sacerdotio fungerentur
Le 7:36 et quae praecepit dari eis Dominus a filiis Israhel religione perpetua in
generationibus suis
Le 7:37 ista est lex holocausti et sacrificii pro peccato atque delicto et pro
consecratione et pacificorum victimis
Le 7:38 quas constituit Dominus Mosi in monte Sinai quando mandavit filiis
Israhel ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai
Le 8:1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Le 8:2 tolle Aaron cum filiis suis vestes eorum et unctionis oleum vitulum pro
peccato duos arietes canistrum cum azymis
Le 8:3 et congregabis omnem coetum ad ostium tabernaculi
Le 8:4 fecit Moses ut Dominus imperarat congregataque omni turba ante fores
Le 8:5 ait iste est sermo quem iussit Dominus fieri
Le 8:6 statimque obtulit Aaron et filios eius cumque lavisset eos
Le 8:7 vestivit pontificem subucula linea accingens eum balteo et induens
tunica hyacinthina et desuper umerale inposuit
Le 8:8 quod adstringens cingulo aptavit rationali in quo erat doctrina et veritas
Le 8:9 cidarim quoque texit caput et super eam contra frontem posuit
lamminam auream consecratam in sanctificationem sicut praeceperat ei
Dominus
Le 8:10 tulit et unctionis oleum quo levit tabernaculum cum omni supellectili sua
Le 8:11 cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus unxit illud et
omnia vasa eius labrumque cum basi sua sanctificavit oleo
Le 8:12 quod fundens super caput Aaron unxit eum et consecravit
Le 8:13 filios quoque eius oblatos vestivit tunicis lineis et cinxit balteo
inposuitque mitras ut iusserat Dominus
Le 8:14 obtulit et vitulum pro peccato cumque super caput eius posuissent Aaron
et filii eius manus suas
Le 8:15 immolavit eum hauriens sanguinem et tincto digito tetigit cornua altaris
per gyrum quo expiato et sanctificato fudit reliquum sanguinem ad
fundamenta eius
Le 8:16 adipem autem qui erat super vitalia et reticulum iecoris duosque
renunculos cum arvinulis suis adolevit super altare
Le 8:17 vitulum cum pelle carnibus et fimo cremans extra castra sicut
praeceperat Dominus
Le 8:18 obtulit et arietem in holocaustum super cuius caput cum inposuissent
Aaron et filii eius manus suas
Le 8:19 immolavit eum et fudit sanguinem eius per altaris circuitum
Le 8:20 ipsumque arietem in frusta concidens caput eius et artus et adipem
adolevit igni
Le 8:21 lotis prius intestinis et pedibus totumque simul arietem incendit super
altare eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino sicut
praeceperat ei
Le 8:22 obtulit et arietem secundum in consecrationem sacerdotum posueruntque
super caput illius Aaron et filii eius manus suas
Le 8:23 quem cum immolasset Moses sumens de sanguine tetigit extremum
auriculae dextrae Aaron et pollicem manus eius dextrae similiter et pedis
Le 8:24 obtulit et filios Aaron cumque de sanguine arietis immolati tetigisset
extremum auriculae singulorum dextrae et pollices manus ac pedis dextri
reliquum fudit super altare per circuitum
Le 8:25 adipem vero et caudam omnemque pinguedinem quae operit intestina
reticulumque iecoris et duos renes cum adipibus suis et armo dextro
separavit
Le 8:26 tollens autem de canistro azymorum quod erat coram Domino panem
absque fermento et collyridam conspersam oleo laganumque posuit
super adipes et armum dextrum
Le 8:27 tradens simul omnia Aaron et filiis eius qui postquam levaverunt ea
coram Domino
Le 8:28 rursum suscepta de manibus eorum adolevit super altare holocausti eo
quod consecrationis esset oblatio in odorem suavitatis sacrificii Domini
Le 8:29 tulit et pectusculum elevans illud coram Domino de ariete consecrationis
in partem suam sicut praeceperat ei Dominus
Le 8:30 adsumensque unguentum et sanguinem qui erat in altari aspersit super
Aaron et vestimenta eius et super filios illius ac vestes eorum
Le 8:31 cumque sanctificasset eos in vestitu suo praecepit eis dicens coquite
carnes ante fores tabernaculi et ibi comedite eas panes quoque
consecrationis edite qui positi sunt in canistro sicut praecepit mihi dicens
Aaron et filii eius comedent eos
Le 8:32 quicquid autem reliquum fuerit de carne et panibus ignis absumet
Le 8:33 de ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus usque ad diem
quo conplebitur tempus consecrationis vestrae septem enim diebus
finitur consecratio
Le 8:34 sicut et inpraesentiarum factum est ut ritus sacrificii conpleretur
Le 8:35 die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini ne
moriamini sic enim mihi praeceptum est
Le 8:36 feceruntque Aaron et filii eius cuncta quae locutus est Dominus per
manum Mosi
Le 9:1 facto autem octavo die vocavit Moses Aaron et filios eius ac maiores
natu Israhel dixitque ad Aaron
Le 9:2 tolle de armento vitulum pro peccato et arietem in holocaustum
utrumque inmaculatos et offer illos coram Domino
Le 9:3 et ad filios Israhel loqueris tollite hircum pro peccato et vitulum atque
agnum anniculos et sine macula in holocaustum
Le 9:4 bovem et arietem pro pacificis et immolate eos coram Domino in
sacrificio singulorum similam oleo conspersam offerentes hodie enim
Dominus apparebit vobis
Le 9:5 tulerunt ergo cuncta quae iusserat Moses ad ostium tabernaculi ubi cum
omnis staret multitudo
Le 9:6 ait Moses iste est sermo quem praecepit Dominus facite et apparebit
vobis gloria eius
Le 9:7 dixit et ad Aaron accede ad altare et immola pro peccato tuo offer
holocaustum et deprecare pro te et pro populo cumque mactaveris
hostiam populi ora pro eo sicut praecepit Dominus
Le 9:8 statimque Aaron accedens ad altare immolavit vitulum pro peccato suo
Le 9:9 cuius sanguinem obtulerunt ei filii sui in quo tinguens digitum tetigit
cornua altaris et fudit residuum ad basim eius
Le 9:10 adipemque et renunculos ac reticulum iecoris quae sunt pro peccato
adolevit super altare sicut praeceperat Dominus Mosi
Le 9:11 carnes vero et pellem eius extra castra conbusit igni
Le 9:12 immolavit et holocausti victimam obtuleruntque ei filii sui sanguinem
eius quem fudit per altaris circuitum
Le 9:13 ipsam etiam hostiam in frusta concisam cum capite et membris singulis
obtulerunt quae omnia super altare cremavit igni
Le 9:14 lotis prius aqua intestinis et pedibus
Le 9:15 et pro peccato populi offerens mactavit hircum expiatoque altari
Le 9:16 fecit holocaustum
Le 9:17 addens in sacrificio libamenta quae pariter offeruntur et adolens ea super
altare absque caerimoniis holocausti matutini
Le 9:18 immolavit et bovem atque arietem hostias pacificas populi obtuleruntque
ei filii sui sanguinem quem fudit super altare in circuitu
Le 9:19 adipes autem bovis et caudam arietis renunculosque cum adipibus suis et
reticulum iecoris
Le 9:20 posuerunt super pectora cumque cremati essent adipes in altari
Le 9:21 pectora eorum et armos dextros separavit Aaron elevans coram Domino
sicut praeceperat Moses
Le 9:22 et tendens manum contra populum benedixit eis sicque conpletis hostiis
pro peccato et holocaustis et pacificis descendit
Le 9:23 ingressi autem Moses et Aaron tabernaculum testimonii et deinceps
egressi benedixerunt populo apparuitque gloria Domini omni multitudini
Le 9:24 et ecce egressus ignis a Domino devoravit holocaustum et adipes qui
erant super altare quod cum vidissent turbae laudaverunt Dominum
ruentes in facies suas
Le 10:1 arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron turibulis posuerunt ignem et
incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum quod eis
praeceptum non erat
Le 10:2 egressusque ignis a Domino devoravit eos et mortui sunt coram Domino
Le 10:3 dixitque Moses ad Aaron hoc est quod locutus est Dominus sanctificabor
in his qui adpropinquant mihi et in conspectu omnis populi glorificabor
quod audiens tacuit Aaron
Le 10:4 vocatis autem Moses Misahel et Elsaphan filios Ozihel patrui Aaron ait
ad eos ite et colligite fratres vestros de conspectu sanctuarii et asportate
extra castra
Le 10:5 confestimque pergentes tulerunt eos sicut iacebant vestitos lineis tunicis
et eiecerunt foras ut sibi fuerat imperatum
Le 10:6 locutus est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius capita
vestra nolite nudare et vestimenta nolite scindere ne forte moriamini et
super omnem coetum oriatur indignatio fratres vestri et omnis domus
Israhel plangant incendium quod Dominus suscitavit
Le 10:7 vos autem non egredimini fores tabernaculi alioquin peribitis oleum
quippe sanctae unctionis est super vos qui fecerunt omnia iuxta
praeceptum Mosi
Le 10:8 dixit quoque Dominus ad Aaron
Le 10:9 vinum et omne quod inebriare potest non bibetis tu et filii tui quando
intratis tabernaculum testimonii ne moriamini quia praeceptum est
sempiternum in generationes vestras
Le 10:10 et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum inter
pollutum et mundum
Le 10:11 doceatisque filios Israhel omnia legitima mea quae locutus est Dominus
ad eos per manum Mosi
Le 10:12 locutusque est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius
qui residui erant tollite sacrificium quod remansit de oblatione Domini et
comedite illud absque fermento iuxta altare quia sanctum sanctorum est
Le 10:13 comedetis autem in loco sancto quod datum est tibi et filiis tuis de
oblationibus Domini sicut praeceptum est mihi
Le 10:14 pectusculum quoque quod oblatum est et armum qui separatus est edetis
in loco mundissimo tu et filii tui ac filiae tuae tecum tibi enim ac liberis
tuis reposita sunt de hostiis salutaribus filiorum Israhel
Le 10:15 eo quod armum et pectus et adipes qui cremantur in altari elevaverint
coram Domino et pertineant ad te et ad filios tuos lege perpetua sicut
praecepit Dominus
Le 10:16 inter haec hircum qui oblatus fuerat pro peccato cum quaereret Moses
exustum repperit iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron qui
remanserant ait
Le 10:17 cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto quae sancta
sanctorum est et data vobis ut portetis iniquitatem multitudinis et rogetis
pro ea in conspectu Domini
Le 10:18 praesertim cum de sanguine illius non sit inlatum intra sancta et
comedere eam debueritis in sanctuario sicut praeceptum est mihi
Le 10:19 respondit Aaron oblata est hodie victima pro peccato et holocaustum
coram Domino mihi autem accidit quod vides quomodo potui comedere
eam aut placere Domino in caerimoniis mente lugubri
Le 10:20 quod cum audisset Moses recepit satisfactionem
Le 11:1 locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
Le 11:2 dicite filiis Israhel haec sunt animalia quae comedere debetis de cunctis
animantibus terrae
Le 11:3 omne quod habet divisam ungulam et ruminat in pecoribus comedetis
Le 11:4 quicquid autem ruminat quidem et habet ungulam sed non dividit eam
sicut camelus et cetera non comedetis illud et inter inmunda reputabitis
Le 11:5 chyrogryllius qui ruminat ungulamque non dividit inmundus est
Le 11:6 lepus quoque nam et ipse ruminat sed ungulam non dividit
Le 11:7 et sus qui cum ungulam dividat non ruminat
Le 11:8 horum carnibus non vescemini nec cadavera contingetis quia inmunda
sunt vobis
Le 11:9 haec sunt quae gignuntur in aquis et vesci licitum est omne quod habet
pinnulas et squamas tam in mari quam in fluminibus et stagnis comedetis
Le 11:10 quicquid autem pinnulas et squamas non habet eorum quae in aquis
moventur et vivunt abominabile vobis
Le 11:11 et execrandum erit carnes eorum non comedetis et morticina vitabitis
Le 11:12 cuncta quae non habent pinnulas et squamas in aquis polluta erunt
Le 11:13 haec sunt quae de avibus comedere non debetis et vitanda sunt vobis
aquilam et grypem et alietum
Le 11:14 milvum ac vulturem iuxta genus suum
Le 11:15 et omne corvini generis in similitudinem suam
Le 11:16 strutionem et noctuam et larum et accipitrem iuxta genus suum
Le 11:17 bubonem et mergulum et ibin
Le 11:18 cycnum et onocrotalum et porphirionem
Le 11:19 erodionem et charadrion iuxta genus suum opupam quoque et
vespertilionem
Le 11:20 omne de volucribus quod graditur super quattuor pedes abominabile erit
vobis
Le 11:21 quicquid autem ambulat quidem super quattuor pedes sed habet longiora
retro crura per quae salit super terram
Le 11:22 comedere debetis ut est brucus in genere suo et attacus atque
ophiomachus ac lucusta singula iuxta genus suum
Le 11:23 quicquid autem ex volucribus quattuor tantum habet pedes execrabile erit
vobis
Le 11:24 et quicumque morticina eorum tetigerit polluetur et erit inmundus usque
ad vesperum
Le 11:25 et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum lavabit vestimenta
sua et inmundus erit usque ad solis occasum
Le 11:26 omne animal quod habet quidem ungulam sed non dividit eam nec
ruminat inmundum erit et quicquid tetigerit illud contaminabitur
Le 11:27 quod ambulat super manus ex cunctis animantibus quae incedunt
quadrupedia inmundum erit qui tetigerit morticina eorum polluetur usque
ad vesperum
Le 11:28 et qui portaverit huiuscemodi cadavera lavabit vestimenta sua et
inmundus erit usque ad vesperum quia omnia haec inmunda sunt vobis
Le 11:29 hoc quoque inter polluta reputabitur de his quae moventur in terra
mustela et mus et corcodillus singula iuxta genus suum
Le 11:30 migale et cameleon et stelio ac lacerta et talpa
Le 11:31 omnia haec inmunda sunt qui tetigerit morticina eorum inmundus erit
usque ad vesperum
Le 11:32 et super quod ceciderit quicquam de morticinis eorum polluetur tam vas
ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia et in quocumque fit opus
tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et sic postea
mundabuntur
Le 11:33 vas autem fictile in quo horum quicquam intro ceciderit polluetur et
idcirco frangendum est
Le 11:34 omnis cibus quem comeditis si fusa fuerit super eum aqua inmundus erit
et omne liquens quod bibitur de universo vase inmundum erit
Le 11:35 et quicquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud inmundum erit
sive clibani sive cytropodes destruentur et inmundi erunt
Le 11:36 fontes vero et cisternae et omnis aquarum congregatio munda erit qui
morticinum eorum tetigerit polluetur
Le 11:37 si ceciderint super sementem non polluent eam
Le 11:38 sin autem quispiam aqua sementem perfuderit et postea morticinis tacta
fuerit ilico polluetur
Le 11:39 si mortuum fuerit animal quod licet vobis comedere qui cadaver eius
tetigerit inmundus erit usque ad vesperum
Le 11:40 et qui comederit ex eo quippiam sive portaverit lavabit vestimenta sua et
inmundus erit usque ad vesperum
Le 11:41 omne quod reptat super terram abominabile erit nec adsumetur in cibum
Le 11:42 quicquid super pectus quadrupes graditur et multos habet pedes sive per
humum trahitur non comedetis quia abominabile est
Le 11:43 nolite contaminare animas vestras nec tangatis quicquam eorum ne
inmundi sitis
Le 11:44 ego enim sum Dominus Deus vester sancti estote quoniam et ego sanctus
sum ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super
terram
Le 11:45 ego sum Dominus qui eduxi vos de terra Aegypti ut essem vobis in
Deum sancti eritis quia et ego sanctus sum
Le 11:46 ista est lex animantium et volucrum et omnis animae viventis quae
movetur in aqua et reptat in terra
Le 11:47 ut differentias noveritis mundi et inmundi et sciatis quid comedere et
quid respuere debeatis
Le 12:1 locutus est Dominus ad Mosen dicens
Le 12:2 loquere filiis Israhel et dices ad eos mulier si suscepto semine pepererit
masculum inmunda erit septem diebus iuxta dies separationis menstruae
Le 12:3 et die octavo circumcidetur infantulus
Le 12:4 ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suae
omne sanctum non tanget nec ingredietur sanctuarium donec impleantur
dies purificationis eius
Le 12:5 sin autem feminam pepererit inmunda erit duabus ebdomadibus iuxta
ritum fluxus menstrui et sexaginta ac sex diebus manebit in sanguine
purificationis suae
Le 12:6 cumque expleti fuerint dies purificationis eius pro filio sive pro filia
deferet agnum anniculum in holocaustum et pullum columbae sive
turturem pro peccato ad ostium tabernaculi testimonii et tradet sacerdoti
Le 12:7 qui offeret illa coram Domino et rogabit pro ea et sic mundabitur a
profluvio sanguinis sui ista est lex parientis masculum ac feminam
Le 12:8 quod si non invenerit manus eius nec potuerit offerre agnum sumet duos
turtures vel duos pullos columbae unum in holocaustum et alterum pro
peccato orabitque pro ea sacerdos et sic mundabitur
Le 13:1 locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
Le 13:2 homo in cuius carne et cute ortus fuerit diversus color sive pustula aut
quasi lucens quippiam id est plaga leprae adducetur ad Aaron
sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum eius
Le 13:3 qui cum viderit lepram in cute et pilos in album mutatos colorem
ipsamque speciem leprae humiliorem cute et carne reliqua plaga leprae
est et ad arbitrium eius separabitur
Le 13:4 sin autem lucens candor fuerit in cute nec humilior carne reliqua et pili
coloris pristini recludet eum sacerdos septem diebus
Le 13:5 et considerabit die septimo et siquidem lepra ultra non creverit nec
transierit in cute priores terminos rursum includet eum septem diebus
aliis
Le 13:6 et die septimo contemplabitur si obscurior fuerit lepra et non creverit in
cute mundabit eum quia scabies est lavabitque homo vestimenta sua et
mundus erit
Le 13:7 quod si postquam a sacerdote visus est et redditus munditiae iterum lepra
creverit adducetur ad eum
Le 13:8 et inmunditiae condemnabitur
Le 13:9 plaga leprae si fuerit in homine adducetur ad sacerdotem
Le 13:10 et videbit eum cumque color albus in cute fuerit et capillorum mutarit
aspectum ipsa quoque caro viva apparuerit
Le 13:11 lepra vetustissima iudicabitur atque inolita cuti contaminabit itaque eum
sacerdos et non recludet quia perspicue inmunditia est
Le 13:12 sin autem effloruerit discurrens lepra in cute et operuerit omnem carnem
a capite usque ad pedes quicquid sub aspectu oculorum cadit
Le 13:13 considerabit eum sacerdos et teneri lepra mundissima iudicabit eo quod
omnis in candorem versa sit et idcirco homo mundus erit
Le 13:14 quando vero caro vivens in eo apparuerit
Le 13:15 tunc sacerdotis iudicio polluetur et inter inmundos reputabitur caro enim
viva si lepra aspergatur inmunda est
Le 13:16 quod si rursum versa fuerit in alborem et totum hominem operuerit
Le 13:17 considerabit eum sacerdos et mundum esse decernet
Le 13:18 caro et cutis in qua ulcus natum est et sanatum
Le 13:19 et in loco ulceris cicatrix apparuerit alba sive subrufa adducetur homo ad
sacerdotem
Le 13:20 qui cum viderit locum leprae humiliorem carne reliqua et pilos versos in
candorem contaminabit eum plaga enim leprae orta est in ulcere
Le 13:21 quod si pilus coloris est pristini et cicatrix subobscura et vicina carne non
est humilior recludet eum septem diebus
Le 13:22 et siquidem creverit adiudicabit eum leprae
Le 13:23 sin autem steterit in loco suo ulceris est cicatrix et homo mundus erit
Le 13:24 caro et cutis quam ignis exuserit et sanata albam sive rufam habuerit
cicatricem
Le 13:25 considerabit eam sacerdos et ecce versa est in alborem et locus eius
reliqua cute humilior contaminabit eum quia plaga leprae in cicatrice
orta est
Le 13:26 quod si pilorum color non fuerit inmutatus nec humilior plaga carne
reliqua et ipsa leprae species fuerit subobscura recludet eum septem
diebus
Le 13:27 et die septimo contemplabitur si creverit in cute lepra contaminabit eum
Le 13:28 sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus plaga conbustionis
est et idcirco mundabitur quia cicatrix est conbusturae
Le 13:29 vir sive mulier in cuius capite vel barba germinarit lepra videbit eos
sacerdos
Le 13:30 et siquidem humilior fuerit locus carne reliqua et capillus flavus
solitoque subtilior contaminabit eos quia lepra capitis ac barbae est
Le 13:31 sin autem viderit et locum maculae aequalem vicinae carni et capillum
nigrum recludet eos septem diebus
Le 13:32 et die septimo intuebitur si non creverit macula et capillus sui coloris est
et locus plagae carni reliquae aequalis
Le 13:33 radetur homo absque loco maculae et includetur septem diebus aliis
Le 13:34 si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo nec humilior carne
reliqua mundabit eum lotisque vestibus mundus erit
Le 13:35 sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute
Le 13:36 non quaeret amplius utrum capillus in flavum colorem sit commutatus
quia aperte inmundus est
Le 13:37 porro si steterit macula et capilli nigri fuerint noverit hominem esse
sanatum et confidenter eum pronuntiet mundum
Le 13:38 vir et mulier in cuius cute candor apparuerit
Le 13:39 intuebitur eos sacerdos si deprehenderit subobscurum alborem lucere in
cute sciat non esse lepram sed maculam coloris candidi et hominem
mundum
Le 13:40 vir de cuius capite capilli fluunt calvus ac mundus est
Le 13:41 et si a fronte ceciderint pili recalvaster et mundus est
Le 13:42 sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit
exortus
Le 13:43 et hoc sacerdos viderit condemnabit eum haut dubiae leprae quae orta est
in calvitio
Le 13:44 quicumque ergo maculatus fuerit lepra et separatus ad arbitrium
sacerdotis
Le 13:45 habebit vestimenta dissuta caput nudum os veste contectum
contaminatum ac sordidum se clamabit
Le 13:46 omni tempore quo leprosus est et inmundus solus habitabit extra castra
Le 13:47 vestis lanea sive linea quae lepram habuerit
Le 13:48 in stamine atque subtemine aut certe pellis vel quicquid ex pelle
confectum est
Le 13:49 si alba aut rufa macula fuerit infecta lepra reputabitur ostendeturque
sacerdoti
Le 13:50 qui consideratam recludet septem diebus
Le 13:51 et die septimo rursus aspiciens si crevisse deprehenderit lepra
perseverans est pollutum iudicabit vestimentum et omne in quo fuerit
inventa
Le 13:52 et idcirco conburetur flammis
Le 13:53 quod si eam viderit non crevisse
Le 13:54 praecipiet et lavabunt id in quo lepra est recludetque illud septem diebus
aliis
Le 13:55 et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam nec tamen crevisse
lepram inmundum iudicabit et igne conburet eo quod infusa sit in
superficie vestimenti vel per totum lepra
Le 13:56 sin autem obscurior fuerit locus leprae postquam vestis est lota abrumpet
eum et a solido dividet
Le 13:57 quod si ultra apparuerit in his locis quae prius inmaculata erant lepra
volatilis et vaga debet igne conburi
Le 13:58 si cessaverit lavabit ea quae pura sunt secundo et munda erunt
Le 13:59 ista est lex leprae vestimenti lanei et linei staminis atque subteminis
omnisque supellectilis pelliciae quomodo mundari debeat vel
contaminari
Le 14:1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Le 14:2 hic est ritus leprosi quando mundandus est adducetur ad sacerdotem
Le 14:3 qui egressus e castris cum invenerit lepram esse mundatam
Le 14:4 praecipiet ei qui purificatur ut offerat pro se duos passeres vivos quos
vesci licitum est et lignum cedrinum vermiculumque et hysopum
Le 14:5 et unum e passeribus immolari iubebit in vase fictili super aquas viventes
Le 14:6 alium autem vivum cum ligno cedrino et cocco et hysopo tinguet in
sanguine passeris immolati
Le 14:7 quo asperget illum qui mundandus est septies ut iure purgetur et dimittet
passerem vivum ut in agrum avolet
Le 14:8 cumque laverit homo vestimenta sua radet omnes pilos corporis et
lavabitur aqua purificatusque ingredietur castra ita dumtaxat ut maneat
extra tabernaculum suum septem diebus
Le 14:9 et die septimo radat capillos capitis barbamque et supercilia ac totius
corporis pilos et lotis rursum vestibus et corpore
Le 14:10 die octavo adsumet duos agnos inmaculatos et ovem anniculam absque
macula et tres decimas similae in sacrificium quae conspersa sit oleo et
seorsum olei sextarium
Le 14:11 cumque sacerdos purificans hominem statuerit eum et haec omnia coram
Domino in ostio tabernaculi testimonii
Le 14:12 tollet agnum et offeret eum pro delicto oleique sextarium et oblatis ante
Dominum omnibus
Le 14:13 immolabit agnum ubi immolari solet hostia pro peccato et holocaustum
id est in loco sancto sicut enim pro peccato ita et pro delicto ad
sacerdotem pertinet hostia sancta sanctorum est
Le 14:14 adsumensque sacerdos de sanguine hostiae quae immolata est pro delicto
ponet super extremum auriculae dextrae eius qui mundatur et super
pollices manus dextrae et pedis
Le 14:15 et de olei sextario mittet in manum suam sinistram
Le 14:16 tinguetque digitum dextrum in eo et asperget septies contra Dominum
Le 14:17 quod autem reliquum est olei in leva manu fundet super extremum
auriculae dextrae eius qui mundatur et super pollices manus ac pedis
dextri et super sanguinem qui fusus est pro delicto
Le 14:18 et super caput eius
Le 14:19 rogabitque pro eo coram Domino et faciet sacrificium pro peccato tunc
immolabit holocaustum
Le 14:20 et ponet illud in altari cum libamentis suis et homo rite mundabitur
Le 14:21 quod si pauper est et non potest manus eius invenire quae dicta sunt
adsumet agnum pro delicto ad oblationem ut roget pro eo sacerdos
decimamque partem similae conspersae oleo in sacrificium et olei
sextarium
Le 14:22 duosque turtures sive duos pullos columbae quorum sit unus pro peccato
et alter in holocaustum
Le 14:23 offeretque ea die octavo purificationis suae sacerdoti ad ostium
tabernaculi testimonii coram Domino
Le 14:24 qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei levabit simul
Le 14:25 immolatoque agno de sanguine eius ponet super extremum auriculae
dextrae illius qui mundatur et super pollices manus eius ac pedis dextri
Le 14:26 olei vero partem mittet in manum suam sinistram
Le 14:27 in quo tinguens digitum dextrae manus asperget septies contra Dominum
Le 14:28 tangetque extremum dextrae auriculae illius qui mundatur et pollices
manus ac pedis dextri in loco sanguinis qui effusus est pro delicto
Le 14:29 reliquam autem partem olei quae est in sinistra manu mittet super caput
purificati ut placet pro eo Dominum
Le 14:30 et turturem sive pullum columbae offeret
Le 14:31 unum pro delicto et alterum in holocaustum cum libamentis suis
Le 14:32 hoc est sacrificium leprosi qui habere non potest omnia in emundationem
sui
Le 14:33 locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
Le 14:34 cum ingressi fueritis terram Chanaan quam ego dabo vobis in
possessionem si fuerit plaga leprae in aedibus
Le 14:35 ibit cuius est domus nuntians sacerdoti et dicet quasi plaga leprae videtur
mihi esse in domo mea
Le 14:36 at ille praecipiet ut efferant universa de domo priusquam ingrediatur eam
et videat utrum lepra sit ne inmunda fiant omnia quae in domo sunt
intrabitque postea ut consideret domus lepram
Le 14:37 et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore
deformes et humiliores superficie reliqua
Le 14:38 egredietur ostium domus et statim claudet eam septem diebus
Le 14:39 reversusque die septimo considerabit eam si invenerit crevisse lepram
Le 14:40 iubebit erui lapides in quibus lepra est et proici eos extra civitatem in
loco inmundo
Le 14:41 domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum et spargi pulverem
rasurae extra urbem in loco inmundo
Le 14:42 lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint et luto alio liniri domum
Le 14:43 sin autem postquam eruti sunt lapides et pulvis elatus et alia terra lita
Le 14:44 ingressus sacerdos viderit reversam lepram et parietes aspersos maculis
lepra est perseverans et inmunda domus
Le 14:45 quam statim destruent et lapides eius ac ligna atque universum pulverem
proicient extra oppidum in loco inmundo
Le 14:46 qui intraverit domum quando clausa est inmundus erit usque ad
vesperum
Le 14:47 et qui dormierit in ea et comederit quippiam lavabit vestimenta sua
Le 14:48 quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in domo postquam
denuo lita est purificabit eam reddita sanitate
Le 14:49 et in purificationem eius sumet duos passeres lignumque cedrinum et
vermiculum atque hysopum
Le 14:50 et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas
Le 14:51 tollet lignum cedrinum et hysopum et coccum et passerem vivum et
intinguet omnia in sanguine passeris immolati atque in aquis viventibus
et asperget domum septies
Le 14:52 purificabitque eam tam in sanguine passeris quam in aquis viventibus et
in passere vivo lignoque cedrino et hysopo atque vermiculo
Le 14:53 cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere orabit pro domo et
iure mundabitur
Le 14:54 ista est lex omnis leprae et percussurae
Le 14:55 leprae vestium et domorum
Le 14:56 cicatricis et erumpentium papularum lucentis maculae et in varias
species coloribus inmutatis
Le 14:57 ut possit sciri quo tempore mundum quid vel inmundum sit
Le 15:1 locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
Le 15:2 loquimini filiis Israhel et dicite eis vir qui patitur fluxum seminis
inmundus erit
Le 15:3 et tunc iudicabitur huic vitio subiacere cum per momenta singula
adheserit carni illius atque concreverit foedus humor
Le 15:4 omne stratum in quo dormierit inmundum erit et ubicumque sederit
Le 15:5 si quis hominum tetigerit lectum eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus
aqua inmundus erit usque ad vesperum
Le 15:6 si sederit ubi ille sederat et ipse lavabit vestimenta sua et lotus aqua
inmundus erit usque ad vesperum
Le 15:7 qui tetigerit carnem eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua
inmundus erit usque ad vesperum
Le 15:8 si salivam huiuscemodi homo iecerit super eum qui mundus est lavabit
vestem suam et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
Le 15:9 sagma super quo sederit inmundum erit
Le 15:10 et quicquid sub eo fuerit qui fluxum seminis patitur pollutum erit usque
ad vesperum qui portaverit horum aliquid lavabit vestem suam et ipse
lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
Le 15:11 omnis quem tetigerit qui talis est non lotis ante manibus lavabit
vestimenta sua et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
Le 15:12 vas fictile quod tetigerit confringetur vas autem ligneum lavabitur aqua
Le 15:13 si sanatus fuerit qui huiuscemodi sustinet passionem numerabit septem
dies post emundationem sui et lotis vestibus ac toto corpore in aquis
viventibus erit mundus
Le 15:14 die autem octavo sumet duos turtures aut duos pullos columbae et veniet
in conspectu Domini ad ostium tabernaculi testimonii dabitque eos
sacerdoti
Le 15:15 qui faciet unum pro peccato et alterum in holocaustum rogabitque pro eo
coram Domino ut emundetur a fluxu seminis sui
Le 15:16 vir de quo egreditur semen coitus lavabit aqua omne corpus suum et
inmundus erit usque ad vesperum
Le 15:17 vestem et pellem quam habuerit lavabit aqua et inmunda erit usque ad
vesperum
Le 15:18 mulier cum qua coierit lavabitur aqua et inmunda erit usque ad vesperum
Le 15:19 mulier quae redeunte mense patitur fluxum sanguinis septem diebus
separabitur
Le 15:20 omnis qui tetigerit eam inmundus erit usque ad vesperum
Le 15:21 et in quo dormierit vel sederit diebus separationis suae polluetur
Le 15:22 qui tetigerit lectum eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua
inmundus erit usque ad vesperum
Le 15:23 omne vas super quo illa sederit quisquis adtigerit lavabit vestimenta sua
et lotus aqua pollutus erit usque ad vesperum
Le 15:24 si coierit cum ea vir tempore sanguinis menstrualis inmundus erit septem
diebus et omne stratum in quo dormierit polluetur
Le 15:25 mulier quae patitur multis diebus fluxum sanguinis non in tempore
menstruali vel quae post menstruum sanguinem fluere non cessat
quamdiu huic subiacet passioni inmunda erit quasi sit in tempore
menstruo
Le 15:26 omne stratum in quo dormierit et vas in quo sederit pollutum erit
Le 15:27 quicumque tetigerit eam lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua
inmundus erit usque ad vesperum
Le 15:28 si steterit sanguis et fluere cessarit numerabit septem dies purificationis
suae
Le 15:29 et octavo die offeret pro se sacerdoti duos turtures vel duos pullos
columbae ad ostium tabernaculi testimonii
Le 15:30 qui unum faciet pro peccato et alterum in holocaustum rogabitque pro ea
coram Domino et pro fluxu inmunditiae eius
Le 15:31 docebitis ergo filios Israhel ut caveant inmunditiam et non moriantur in
sordibus suis cum polluerint tabernaculum meum quod est inter eos
Le 15:32 ista est lex eius qui patitur fluxum seminis et qui polluitur coitu
Le 15:33 et quae menstruis temporibus separatur vel quae iugi fluit sanguine et
hominis qui dormierit cum ea
Le 16:1 locutusque est Dominus ad Mosen post mortem duum filiorum Aaron
quando offerentes ignem alienum interfecti sunt
Le 16:2 et praecepit ei dicens loquere ad Aaron fratrem tuum ne omni tempore
ingrediatur sanctuarium quod est intra velum coram propitiatorio quo
tegitur arca ut non moriatur quia in nube apparebo super oraculum
Le 16:3 nisi haec ante fecerit vitulum offeret pro peccato et arietem in
holocaustum
Le 16:4 tunica linea vestietur feminalibus lineis verecunda celabit accingetur
zona linea cidarim lineam inponet capiti haec enim vestimenta sunt
sancta quibus cunctis cum lotus fuerit induetur
Le 16:5 suscipietque ab universa multitudine filiorum Israhel duos hircos pro
peccato et unum arietem in holocaustum
Le 16:6 cumque obtulerit vitulum et oraverit pro se et pro domo sua
Le 16:7 duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi testimonii
Le 16:8 mittens super utrumque sortem unam Domino et alteram capro emissario
Le 16:9 cuius sors exierit Domino offeret illum pro peccato
Le 16:10 cuius autem in caprum emissarium statuet eum vivum coram Domino ut
fundat preces super eo et emittat illum in solitudinem
Le 16:11 his rite celebratis offeret vitulum et rogans pro se et pro domo sua
immolabit eum
Le 16:12 adsumptoque turibulo quod de prunis altaris impleverit et hauriens manu
conpositum thymiama in incensum ultra velum intrabit in sancta
Le 16:13 ut positis super ignem aromatibus nebula eorum et vapor operiat
oraculum quod est super testimonium et non moriatur
Le 16:14 tollet quoque de sanguine vituli et asperget digito septies contra
propitiatorium ad orientem
Le 16:15 cumque mactaverit hircum pro peccato populi inferet sanguinem eius
intra velum sicut praeceptum est de sanguine vituli ut aspergat e regione
oraculi
Le 16:16 et expiet sanctuarium ab inmunditiis filiorum Israhel et a
praevaricationibus eorum cunctisque peccatis iuxta hunc ritum faciet
tabernaculo testimonii quod fixum est inter eos in medio sordium
habitationis eorum
Le 16:17 nullus hominum sit in tabernaculo quando pontifex ingreditur
sanctuarium ut roget pro se et pro domo sua et pro universo coetu Israhel
donec egrediatur
Le 16:18 cum autem exierit ad altare quod coram Domino est oret pro se et
sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua eius per
gyrum
Le 16:19 aspergensque digito septies expiet et sanctificet illud ab inmunditiis
filiorum Israhel
Le 16:20 postquam emundarit sanctuarium et tabernaculum et altare tunc offerat
hircum viventem
Le 16:21 et posita utraque manu super caput eius confiteatur omnes iniquitates
filiorum Israhel et universa delicta atque peccata eorum quae inprecans
capiti eius emittet illum per hominem paratum in desertum
Le 16:22 cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram solitariam et
dimissus fuerit in deserto
Le 16:23 revertetur Aaron in tabernaculum testimonii et depositis vestibus quibus
prius indutus erat cum intraret sanctuarium relictisque ibi
Le 16:24 lavabit carnem suam in loco sancto indueturque vestimentis suis et
postquam egressus obtulerit holocaustum suum ac plebis rogabit tam pro
se quam pro populo
Le 16:25 et adipem qui oblatus est pro peccatis adolebit super altare
Le 16:26 ille vero qui dimiserit caprum emissarium lavabit vestimenta sua et
corpus aqua et sic ingredietur in castra
Le 16:27 vitulum autem et hircum qui pro peccato fuerant immolati et quorum
sanguis inlatus est ut in sanctuario expiatio conpleretur asportabunt foras
castra et conburent igni tam pelles quam carnes eorum et fimum
Le 16:28 et quicumque conbuserit ea lavabit vestimenta sua et carnem aqua et sic
ingredietur in castra
Le 16:29 eritque hoc vobis legitimum sempiternum mense septimo decima die
mensis adfligetis animas vestras nullumque facietis opus sive indigena
sive advena qui peregrinatur inter vos
Le 16:30 in hac die expiatio erit vestri atque mundatio ab omnibus peccatis vestris
coram Domino mundabimini
Le 16:31 sabbatum enim requietionis est et adfligetis animas vestras religione
perpetua
Le 16:32 expiabit autem sacerdos qui unctus fuerit et cuius initiatae manus ut
sacerdotio fungatur pro patre suo indueturque stola linea et vestibus
sanctis
Le 16:33 et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare
sacerdotes quoque et universum populum
Le 16:34 eritque hoc vobis legitimum sempiternum ut oretis pro filiis Israhel et
pro cunctis peccatis eorum semel in anno fecit igitur sicut praeceperat
Dominus Mosi
Le 17:1 et locutus est Dominus ad Mosen dicens
Le 17:2 loquere Aaron et filiis eius et cunctis filiis Israhel et dices ad eos iste est
sermo quem mandavit Dominus dicens
Le 17:3 homo quilibet de domo Israhel si occiderit bovem aut ovem sive capram
in castris vel extra castra
Le 17:4 et non obtulerit ad ostium tabernaculi oblationem Domino sanguinis reus
erit quasi sanguinem fuderit sic peribit de medio populi sui
Le 17:5 ideo offerre debent sacerdoti filii Israhel hostias suas quas occidunt in
agro ut sanctificentur Domino ante ostium tabernaculi testimonii et
immolent eas hostias pacificas Domino
Le 17:6 fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi
testimonii et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino
Le 17:7 et nequaquam ultra immolabunt hostias suas daemonibus cum quibus
fornicati sunt legitimum sempiternum erit illis et posteris eorum
Le 17:8 et ad ipsos dices homo de domo Israhel et de advenis qui peregrinantur
apud vos qui obtulerit holocaustum sive victimam
Le 17:9 et ad ostium tabernaculi testimonii non adduxerit eam ut offeratur
Domino interibit de populo suo
Le 17:10 homo quilibet de domo Israhel et de advenis qui peregrinantur inter eos
si comederit sanguinem obfirmabo faciem meam contra animam illius et
disperdam eam de populo suo
Le 17:11 quia anima carnis in sanguine est et ego dedi illum vobis ut super altare
in eo expietis pro animabus vestris et sanguis pro animae piaculo sit
Le 17:12 idcirco dixi filiis Israhel omnis anima ex vobis non comedet sanguinem
nec ex advenis qui peregrinantur inter vos
Le 17:13 homo quicumque de filiis Israhel et de advenis qui peregrinantur apud
vos si venatione atque aucupio ceperit feram vel avem quibus vesci
licitum est fundat sanguinem eius et operiat illum terra
Le 17:14 anima enim omnis carnis in sanguine est unde dixi filiis Israhel
sanguinem universae carnis non comedetis quia anima carnis in sanguine
est et quicumque comederit illum interibit
Le 17:15 anima quae comederit morticinum vel captum a bestia tam de indigenis
quam de advenis lavabit vestes suas et semet ipsum aqua et contaminatus
erit usque ad vesperum et hoc ordine mundus fiet
Le 17:16 quod si non laverit vestimenta sua nec corpus portabit iniquitatem suam
Le 18:1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Le 18:2 loquere filiis Israhel et dices ad eos ego Dominus Deus vester
Le 18:3 iuxta consuetudinem terrae Aegypti in qua habitastis non facietis et iuxta
morem regionis Chanaan ad quam ego introducturus sum vos non agetis
nec in legitimis eorum ambulabitis
Le 18:4 facietis iudicia mea et praecepta servabitis et ambulabitis in eis ego
Dominus Deus vester
Le 18:5 custodite leges meas atque iudicia quae faciens homo vivet in eis ego
Dominus
Le 18:6 omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet ut revelet
turpitudinem eius ego Dominus
Le 18:7 turpitudinem patris et turpitudinem matris tuae non discoperies mater tua
est non revelabis turpitudinem eius
Le 18:8 turpitudinem uxoris patris tui non discoperies turpitudo enim patris tui
est
Le 18:9 turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre quae domi vel foris
genita est non revelabis
Le 18:10 turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis quia turpitudo
tua est
Le 18:11 turpitudinem filiae uxoris patris tui quam peperit patri tuo et est soror tua
non revelabis
Le 18:12 turpitudinem sororis patris tui non discoperies quia caro est patris tui
Le 18:13 turpitudinem sororis matris tuae non revelabis eo quod caro sit matris
tuae
Le 18:14 turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem eius quae
tibi adfinitate coniungitur
Le 18:15 turpitudinem nurus tuae non revelabis quia uxor filii tui est nec
discoperies ignominiam eius
Le 18:16 turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis quia turpitudo fratris tui est
Le 18:17 turpitudinem uxoris tuae et filiae eius non revelabis filiam filii eius et
filiam filiae illius non sumes ut reveles ignominiam eius quia caro illius
sunt et talis coitus incestus est
Le 18:18 sororem uxoris tuae in pelicatum illius non accipies nec revelabis
turpitudinem eius adhuc illa vivente
Le 18:19 ad mulierem quae patitur menstrua non accedes nec revelabis foeditatem
eius
Le 18:20 cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberis
Le 18:21 de semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch nec pollues nomen
Dei tui ego Dominus
Le 18:22 cum masculo non commisceberis coitu femineo quia abominatio est
Le 18:23 cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo mulier non
subcumbet iumento nec miscebitur ei quia scelus est
Le 18:24 ne polluamini in omnibus his quibus contaminatae sunt universae gentes
quas ego eiciam ante conspectum vestrum
Le 18:25 et quibus polluta est terra cuius ego scelera visitabo ut evomat
habitatores suos
Le 18:26 custodite legitima mea atque iudicia et non faciat ex omnibus
abominationibus istis tam indigena quam colonus qui peregrinatur apud
vos
Le 18:27 omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae qui fuerunt ante
vos et polluerunt eam
Le 18:28 cavete ergo ne et vos similiter evomat cum paria feceritis sicut evomuit
gentem quae fuit ante vos
Le 18:29 omnis anima quae fecerit de abominationibus his quippiam peribit de
medio populi sui
Le 18:30 custodite mandata mea nolite facere quae fecerunt hii qui fuerunt ante
vos et ne polluamini in eis ego Dominus Deus vester
Le 19:1 locutus est Dominus ad Mosen dicens
Le 19:2 loquere ad omnem coetum filiorum Israhel et dices ad eos sancti estote
quia ego sanctus sum Dominus Deus vester
Le 19:3 unusquisque matrem et patrem suum timeat sabbata mea custodite ego
Dominus Deus vester
Le 19:4 nolite converti ad idola nec deos conflatiles faciatis vobis ego Dominus
Deus vester
Le 19:5 si immolaveritis hostiam pacificorum Domino ut sit placabilis
Le 19:6 eo die quo fuerit immolata comedetis eam et die altero quicquid autem
residuum fuerit in diem tertium igne conburetis
Le 19:7 si quis post biduum comederit ex ea profanus erit et impietatis reus
Le 19:8 portabit iniquitatem suam quia sanctum Domini polluit et peribit anima
illa de populo suo
Le 19:9 cum messueris segetes terrae tuae non tondebis usque ad solum
superficiem terrae nec remanentes spicas colliges
Le 19:10 neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis sed
pauperibus et peregrinis carpenda dimittes ego Dominus Deus vester
Le 19:11 non facietis furtum non mentiemini nec decipiet unusquisque proximum
suum
Le 19:12 non peierabis in nomine meo nec pollues nomen Dei tui ego Dominus
Le 19:13 non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum non morabitur
opus mercennarii apud te usque mane
Le 19:14 non maledices surdo nec coram caeco pones offendiculum sed timebis
Deum tuum quia ego sum Dominus
Le 19:15 non facies quod iniquum est nec iniuste iudicabis nec consideres
personam pauperis nec honores vultum potentis iuste iudica proximo tuo
Le 19:16 non eris criminator et susurro in populis non stabis contra sanguinem
proximi tui ego Dominus
Le 19:17 ne oderis fratrem tuum in corde tuo sed publice argue eum ne habeas
super illo peccatum
Le 19:18 non quaeres ultionem nec memor eris iniuriae civium tuorum diliges
amicum tuum sicut temet ipsum ego Dominus
Le 19:19 leges meas custodite iumenta tua non facies coire cum alterius generis
animantibus agrum non seres diverso semine veste quae ex duobus texta
est non indueris
Le 19:20 homo si dormierit cum muliere coitu seminis quae sit ancilla etiam
nubilis et tamen pretio non redempta nec libertate donata vapulabunt
ambo et non morientur quia non fuit libera
Le 19:21 pro delicto autem suo offeret Domino ad ostium tabernaculi testimonii
arietem
Le 19:22 orabitque pro eo sacerdos et pro delicto eius coram Domino et
repropitiabitur ei dimitteturque peccatum
Le 19:23 quando ingressi fueritis terram et plantaveritis in ea ligna pomifera
auferetis praeputia eorum poma quae germinant inmunda erunt vobis nec
edetis ex eis
Le 19:24 quarto anno omnis fructus eorum sanctificabitur laudabilis Domino
Le 19:25 quinto autem anno comedetis fructus congregantes poma quae proferunt
ego Dominus Deus vester
Le 19:26 non comedetis cum sanguine non augurabimini nec observabitis somnia
Le 19:27 neque in rotundum adtondebitis comam nec radatis barbam
Le 19:28 et super mortuo non incidetis carnem vestram neque figuras aliquas et
stigmata facietis vobis ego Dominus
Le 19:29 ne prostituas filiam tuam et contaminetur terra et impleatur piaculo
Le 19:30 sabbata mea custodite et sanctuarium meum metuite ego Dominus
Le 19:31 ne declinetis ad magos nec ab ariolis aliquid sciscitemini ut polluamini
per eos ego Dominus Deus vester
Le 19:32 coram cano capite consurge et honora personam senis et time Deum
tuum ego sum Dominus
Le 19:33 si habitaverit advena in terra vestra et moratus fuerit inter vos ne
exprobretis ei
Le 19:34 sed sit inter vos quasi indigena et diligetis eum quasi vosmet ipsos fuistis
enim et vos advenae in terra Aegypti ego Dominus Deus vester
Le 19:35 nolite facere iniquum aliquid in iudicio in regula in pondere in mensura
Le 19:36 statera iusta et aequa sint pondera iustus modius aequusque sextarius ego
Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti
Le 19:37 custodite omnia praecepta mea et universa iudicia et facite ea ego
Dominus
Le 20:1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Le 20:2 haec loqueris filiis Israhel homo de filiis Israhel et de advenis qui
habitant in Israhel si quis dederit de semine suo idolo Moloch morte
moriatur populus terrae lapidabit eum
Le 20:3 et ego ponam faciem meam contra illum succidamque eum de medio
populi sui eo quod dederit de semine suo Moloch et contaminaverit
sanctuarium meum ac polluerit nomen sanctum meum
Le 20:4 quod si neglegens populus terrae et quasi parvipendens imperium meum
dimiserit hominem qui dederit de semine suo Moloch nec voluerit eum
occidere
Le 20:5 ponam faciem meam super hominem illum et cognationem eius
succidamque et ipsum et omnes qui consenserunt ei ut fornicarentur cum
Moloch de medio populi sui
Le 20:6 anima quae declinaverit ad magos et ariolos et fornicata fuerit cum eis
ponam faciem meam contra eam et interficiam illam de medio populi sui
Le 20:7 sanctificamini et estote sancti quia ego Dominus Deus vester
Le 20:8 custodite praecepta mea et facite ea ego Dominus qui sanctifico vos
Le 20:9 qui maledixerit patri suo et matri morte moriatur patri matrique maledixit
sanguis eius sit super eum
Le 20:10 si moechatus quis fuerit cum uxore alterius et adulterium perpetrarit cum
coniuge proximi sui morte moriantur et moechus et adultera
Le 20:11 qui dormierit cum noverca sua et revelaverit ignominiam patris sui morte
moriantur ambo sanguis eorum sit super eos
Le 20:12 si quis dormierit cum nuru sua uterque moriantur quia scelus operati sunt
sanguis eorum sit super eos
Le 20:13 qui dormierit cum masculo coitu femineo uterque operati sunt nefas
morte moriantur sit sanguis eorum super eos
Le 20:14 qui supra uxorem filiam duxerit matrem eius scelus operatus est vivus
ardebit cum eis nec permanebit tantum nefas in medio vestri
Le 20:15 qui cum iumento et pecore coierit morte moriatur pecus quoque occidite
Le 20:16 mulier quae subcubuerit cuilibet iumento simul interficietur cum eo
sanguis eorum sit super eos
Le 20:17 qui acceperit sororem suam filiam patris sui vel filiam matris suae et
viderit turpitudinem eius illaque conspexerit fratris ignominiam nefariam
rem operati sunt occidentur in conspectu populi sui eo quod turpitudinem
suam mutuo revelarint et portabunt iniquitatem suam
Le 20:18 qui coierit cum muliere in fluxu menstruo et revelaverit turpitudinem
eius ipsaque aperuerit fontem sanguinis sui interficientur ambo de medio
populi sui
Le 20:19 turpitudinem materterae tuae et amitae tuae non discoperies qui hoc
fecerit ignominiam carnis suae nudavit portabunt ambo iniquitatem suam
Le 20:20 qui coierit cum uxore patrui vel avunculi sui et revelaverit ignominiam
cognationis suae portabunt ambo peccatum suum absque liberis
morientur
Le 20:21 qui duxerit uxorem fratris sui rem facit inlicitam turpitudinem fratris sui
revelavit absque filiis erunt
Le 20:22 custodite leges meas atque iudicia et facite ea ne et vos evomat terra
quam intraturi estis et habitaturi
Le 20:23 nolite ambulare in legitimis nationum quas ego expulsurus sum ante vos
omnia enim haec fecerunt et abominatus sum eos
Le 20:24 vobis autem loquor possidete terram eorum quam dabo vobis in
hereditatem terram fluentem lacte et melle ego Dominus Deus vester qui
separavi vos a ceteris populis
Le 20:25 separate ergo et vos iumentum mundum ab inmundo et avem mundam ab
inmunda ne polluatis animas vestras in pecore et in avibus et cunctis
quae moventur in terra et quae vobis ostendi esse polluta
Le 20:26 eritis sancti mihi quia sanctus ego sum Dominus et separavi vos a ceteris
populis ut essetis mei
Le 20:27 vir sive mulier in quibus pythonicus vel divinationis fuerit spiritus morte
moriantur lapidibus obruent eos sanguis eorum sit super illos
Le 21:1 dixit quoque Dominus ad Mosen loquere ad sacerdotes filios Aaron et
dices eis ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum
Le 21:2 nisi tantum in consanguineis ac propinquis id est super matre et patre et
filio ac filia fratre quoque
Le 21:3 et sorore virgine quae non est nupta viro
Le 21:4 sed nec in principe populi sui contaminabitur
Le 21:5 non radent caput nec barbam neque in carnibus suis facient incisuras
Le 21:6 sancti erunt Deo suo et non polluent nomen eius incensum enim Domini
et panes Dei sui offerunt et ideo sancti erunt
Le 21:7 scortum et vile prostibulum non ducet uxorem nec eam quae repudiata
est a marito quia consecratus est Deo suo
Le 21:8 et panes propositionis offert sit ergo sanctus quia et ego sanctus sum
Dominus qui sanctifico vos
Le 21:9 sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro et violaverit nomen patris
sui flammis exuretur
Le 21:10 pontifex id est sacerdos maximus inter fratres suos super cuius caput
fusum est unctionis oleum et cuius manus in sacerdotio consecratae sunt
vestitusque est sanctis vestibus caput suum non discoperiet vestimenta
non scindet
Le 21:11 et ad omnem mortuum non ingredietur omnino super patre quoque suo et
matre non contaminabitur
Le 21:12 nec egredietur de sanctis ne polluat sanctuarium Domini quia oleum
sanctae unctionis Dei sui super eum est ego Dominus
Le 21:13 virginem ducet uxorem
Le 21:14 viduam et repudiatam et sordidam atque meretricem non accipiet sed
puellam de populo suo
Le 21:15 ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suae quia ego Dominus
qui sanctifico eum
Le 21:16 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Le 21:17 loquere ad Aaron homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam
non offeret panes Deo suo
Le 21:18 nec accedet ad ministerium eius si caecus fuerit si claudus si vel parvo
vel grandi et torto naso
Le 21:19 si fracto pede si manu
Le 21:20 si gibbus si lippus si albuginem habens in oculo si iugem scabiem si
inpetiginem in corpore vel hirniosus
Le 21:21 omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis non accedet
offerre hostias Domino nec panes Deo suo
Le 21:22 vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario
Le 21:23 ita dumtaxat ut intra velum non ingrediatur nec accedat ad altare quia
maculam habet et contaminare non debet sanctuarium meum ego
Dominus qui sanctifico eos
Le 21:24 locutus est ergo Moses ad Aaron et filios eius et ad omnem Israhel
cuncta quae sibi fuerant imperata
Le 22:1 locutus quoque est Dominus ad Mosen dicens
Le 22:2 loquere ad Aaron et ad filios eius ut caveant ab his quae consecrata sunt
filiorum Israhel et non contaminent nomen sanctificatorum mihi quae
ipsi offerunt ego Dominus
Le 22:3 dic ad eos et ad posteros eorum omnis homo qui accesserit de stirpe
vestra ad ea quae consecrata sunt et quae obtulerunt filii Israhel Domino
in quo est inmunditia peribit coram Domino ego sum Dominus
Le 22:4 homo de semine Aaron qui fuerit leprosus aut patiens fluxum seminis
non vescetur de his quae sanctificata sunt mihi donec sanetur qui tetigerit
inmundum super mortuo et ex quo egreditur semen quasi coitus
Le 22:5 et qui tangit reptile et quodlibet inmundum cuius tactus est sordidus
Le 22:6 inmundus erit usque ad vesperum et non vescetur his quae sanctificata
sunt sed cum laverit carnem suam aqua
Le 22:7 et occubuerit sol tunc mundatus vescetur de sanctificatis quia cibus illius
est
Le 22:8 morticinum et captum a bestia non comedent nec polluentur in eis ego
sum Dominus
Le 22:9 custodient praecepta mea ut non subiaceant peccato et moriantur in
sanctuario cum polluerint illud ego Dominus qui sanctifico eos
Le 22:10 omnis alienigena non comedet de sanctificatis inquilinus sacerdotis et
mercennarius non vescentur ex eis
Le 22:11 quem autem sacerdos emerit et qui vernaculus domus eius fuerit hii
comedent ex eis
Le 22:12 si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit de his quae sanctificata
sunt et de primitiis non vescetur
Le 22:13 sin autem vidua vel repudiata et absque liberis reversa fuerit ad domum
patris sui sicut puella consuerat aletur cibis patris sui omnis alienigena
comedendi ex eis non habet potestatem
Le 22:14 qui comederit de sanctificatis per ignorantiam addet quintam partem cum
eo quod comedit et dabit sacerdoti in sanctuarium
Le 22:15 nec contaminabunt sanctificata filiorum Israhel quae offerunt Domino
Le 22:16 ne forte sustineant iniquitatem delicti sui cum sanctificata comederint
ego Dominus qui sanctifico eos
Le 22:17 locutus est Dominus ad Mosen dicens
Le 22:18 loquere ad Aaron et filios eius et ad omnes filios Israhel dicesque ad eos
homo de domo Israhel et de advenis qui habitant apud vos qui obtulerit
oblationem suam vel vota solvens vel sponte offerens quicquid illud
obtulerit in holocaustum Domini
Le 22:19 ut offeratur per vos masculus inmaculatus erit ex bubus et ex ovibus et
ex capris
Le 22:20 si maculam habuerit non offeretis neque erit acceptabile
Le 22:21 homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino vel vota solvens vel
sponte offerens tam de bubus quam de ovibus inmaculatum offeret ut
acceptabile sit omnis macula non erit in eo
Le 22:22 si caecum fuerit si fractum si cicatricem habens si papulas aut scabiem
vel inpetiginem non offeretis ea Domino neque adolebitis ex eis super
altare Domini
Le 22:23 bovem et ovem aure et cauda amputatis voluntarie offerre potes votum
autem ex his solvi non potest
Le 22:24 omne animal quod vel contritis vel tunsis vel sectis ablatisque testiculis
est non offeretis Domino et in terra vestra hoc omnino ne faciatis
Le 22:25 de manu alienigenae non offeretis panes Deo vestro et quicquid aliud
dare voluerint quia corrupta et maculata sunt omnia non suscipietis ea
Le 22:26 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Le 22:27 bos ovis et capra cum genita fuerint septem diebus erunt sub ubere
matris suae die autem octavo et deinceps offerri poterunt Domino
Le 22:28 sive illa bos sive ovis non immolabuntur una die cum fetibus suis
Le 22:29 si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino ut possit esse
placabilis
Le 22:30 eodem die comedetis eam non remanebit quicquam in mane alterius diei
ego Dominus
Le 22:31 custodite mandata mea et facite ea ego Dominus
Le 22:32 ne polluatis nomen meum sanctum ut sanctificer in medio filiorum
Israhel ego Dominus qui sanctifico vos
Le 22:33 et eduxi de terra Aegypti ut essem vobis in Deum ego Dominus
Le 23:1 locutus est Dominus ad Mosen dicens
Le 23:2 loquere filiis Israhel et dices ad eos hae sunt feriae Domini quas
vocabitis sanctas
Le 23:3 sex diebus facietis opus dies septimus quia sabbati requies est vocabitur
sanctus omne opus non facietis in eo sabbatum Domini est in cunctis
habitationibus vestris
Le 23:4 hae sunt ergo feriae Domini sanctae quas celebrare debetis temporibus
suis
Le 23:5 mense primo quartadecima die mensis ad vesperum phase Domini est
Le 23:6 et quintadecima die mensis huius sollemnitas azymorum Domini est
septem diebus azyma comedetis
Le 23:7 dies primus erit vobis celeberrimus sanctusque omne opus servile non
facietis in eo
Le 23:8 sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus dies autem
septimus erit celebrior et sanctior nullumque servile opus fiet in eo
Le 23:9 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Le 23:10 loquere filiis Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram quam
ego dabo vobis et messueritis segetem feretis manipulos spicarum
primitias messis vestrae ad sacerdotem
Le 23:11 qui elevabit fasciculum coram Domino ut acceptabile sit pro vobis altero
die sabbati et sanctificabit illum
Le 23:12 atque in eodem die quo manipulus consecratur caedetur agnus
inmaculatus anniculus in holocaustum Domini
Le 23:13 et libamenta offerentur cum eo duae decimae similae conspersae oleo in
incensum Domini odoremque suavissimum liba quoque vini quarta pars
hin
Le 23:14 panem et pulentam et pultes non comedetis ex segete usque ad diem qua
offeratis ex ea Deo vestro praeceptum est sempiternum in generationibus
cunctisque habitaculis vestris
Le 23:15 numerabitis ergo ab altero die sabbati in quo obtulistis manipulum
primitiarum septem ebdomadas plenas
Le 23:16 usque ad alteram diem expletionis ebdomadae septimae id est
quinquaginta dies et sic offeretis sacrificium novum Domino
Le 23:17 ex omnibus habitaculis vestris panes primitiarum duos de duabus
decimis similae fermentatae quos coquetis in primitias Domini
Le 23:18 offeretisque cum panibus septem agnos inmaculatos anniculos et vitulum
de armento unum et arietes duos et erunt in holocausto cum libamentis
suis in odorem suavissimum Domino
Le 23:19 facietis et hircum pro peccato duosque agnos anniculos hostias
pacificorum
Le 23:20 cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino
cedent in usum eius
Le 23:21 et vocabitis hunc diem celeberrimum atque sanctissimum omne opus
servile non facietis in eo legitimum sempiternum erit in cunctis
habitaculis et generationibus vestris
Le 23:22 postquam autem messueritis segetem terrae vestrae non secabitis eam
usque ad solum nec remanentes spicas colligetis sed pauperibus et
peregrinis dimittetis eas ego Dominus Deus vester
Le 23:23 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Le 23:24 loquere filiis Israhel mense septimo prima die mensis erit vobis
sabbatum memorabile clangentibus tubis et vocabitur sanctum
Le 23:25 omne opus servile non facietis in eo et offeretis holocaustum Domino
Le 23:26 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Le 23:27 decimo die mensis huius septimi dies expiationum erit celeberrimus et
vocabitur sanctus adfligetisque animas vestras in eo et offeretis
holocaustum Domino
Le 23:28 omne opus non facietis in tempore diei huius quia dies propitiationis est
ut propitietur vobis Dominus Deus vester
Le 23:29 omnis anima quae adflicta non fuerit die hoc peribit de populis suis
Le 23:30 et quae operis quippiam fecerit delebo eam de populo suo
Le 23:31 nihil ergo operis facietis in eo legitimum sempiternum erit vobis in
cunctis generationibus et habitationibus vestris
Le 23:32 sabbatum requietionis est adfligetis animas vestras die nono mensis a
vespero usque ad vesperum celebrabitis sabbata vestra
Le 23:33 et locutus est Dominus ad Mosen dicens
Le 23:34 loquere filiis Israhel a quintodecimo die mensis huius septimi erunt
feriae tabernaculorum septem diebus Domino
Le 23:35 dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus omne opus servile
non facietis
Le 23:36 et septem diebus offeretis holocausta Domino dies quoque octavus erit
celeberrimus atque sanctissimus et offeretis holocaustum Domino est
enim coetus atque collectae omne opus servile non facietis in eo
Le 23:37 hae sunt feriae Domini quas vocabitis celeberrimas et sanctissimas
offeretisque in eis oblationes Domino holocausta et libamenta iuxta
ritum uniuscuiusque diei
Le 23:38 exceptis sabbatis Domini donisque vestris et quae offertis ex voto vel
quae sponte tribuitis Domino
Le 23:39 a quintodecimo ergo die mensis septimi quando congregaveritis omnes
fructus terrae vestrae celebrabitis ferias Domini septem diebus die primo
et die octavo erit sabbatum id est requies
Le 23:40 sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimae spatulasque
palmarum et ramos ligni densarum frondium et salices de torrente et
laetabimini coram Domino Deo vestro
Le 23:41 celebrabitisque sollemnitatem eius septem diebus per annum legitimum
sempiternum erit in generationibus vestris mense septimo festa
celebrabitis
Le 23:42 et habitabitis in umbraculis septem diebus omnis qui de genere est
Israhel manebit in tabernaculis
Le 23:43 ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios
Israhel cum educerem eos de terra Aegypti ego Dominus Deus vester
Le 23:44 locutusque est Moses super sollemnitatibus Domini ad filios Israhel
Le 24:1 et locutus est Dominus ad Mosen dicens
Le 24:2 praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de olivis purissimum ac
lucidum ad concinnandas lucernas iugiter
Le 24:3 extra velum testimonii in tabernaculo foederis ponetque eas Aaron a
vespere usque in mane coram Domino cultu rituque perpetuo in
generationibus vestris
Le 24:4 super candelabro mundissimo ponentur semper in conspectu Domini
Le 24:5 accipies quoque similam et coques ex ea duodecim panes qui singuli
habebunt duas decimas
Le 24:6 quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino
statues
Le 24:7 et pones super eos tus lucidissimum ut sit panis in monumentum
oblationis Domini
Le 24:8 per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israhel
foedere sempiterno
Le 24:9 eruntque Aaron et filiorum eius ut comedant eos in loco sancto quia
sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini iure perpetuo
Le 24:10 ecce autem egressus filius mulieris israhelitis quem pepererat de viro
aegyptio inter filios Israhel iurgatus est in castris cum viro israhelite
Le 24:11 cumque blasphemasset nomen et maledixisset ei adductus est ad Mosen
vocabatur autem mater eius Salumith filia Dabri de tribu Dan
Le 24:12 miseruntque eum in carcerem donec nossent quid iuberet Dominus
Le 24:13 qui locutus est ad Mosen
Le 24:14 dicens educ blasphemum extra castra et ponant omnes qui audierunt
manus suas super caput eius et lapidet eum populus universus
Le 24:15 et ad filios Israhel loqueris homo qui maledixerit Deo suo portabit
peccatum suum
Le 24:16 et qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur lapidibus opprimet
eum omnis multitudo sive ille civis seu peregrinus fuerit qui
blasphemaverit nomen Domini morte moriatur
Le 24:17 qui percusserit et occiderit hominem morte moriatur
Le 24:18 qui percusserit animal reddat vicarium id est animam pro anima
Le 24:19 qui inrogaverit maculam cuilibet civium suorum sicut fecit fiet ei
Le 24:20 fracturam pro fractura oculum pro oculo dentem pro dente restituet
qualem inflixerit maculam talem sustinere cogetur
Le 24:21 qui percusserit iumentum reddet aliud qui percusserit hominem punietur
Le 24:22 aequum iudicium sit inter vos sive peregrinus sive civis peccaverit quia
ego sum Dominus Deus vester
Le 24:23 locutusque est Moses ad filios Israhel et eduxerunt eum qui
blasphemaverat extra castra ac lapidibus oppresserunt feceruntque filii
Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi
Le 25:1 locutusque est Dominus ad Mosen in monte Sinai dicens
Le 25:2 loquere filiis Israhel et dices ad eos quando ingressi fueritis terram quam
ego dabo vobis sabbatizet sabbatum Domini
Le 25:3 sex annis seres agrum tuum et sex annis putabis vineam tuam
colligesque fructus eius
Le 25:4 septimo autem anno sabbatum erit terrae requietionis Domini agrum non
seres et vineam non putabis
Le 25:5 quae sponte gignit humus non metes et uvas primitiarum tuarum non
colliges quasi vindemiam annus enim requietionis terrae est
Le 25:6 sed erunt vobis in cibum tibi et servo tuo ancillae et mercennario tuo et
advenae qui peregrinantur apud te
Le 25:7 iumentis tuis et pecoribus omnia quae nascuntur praebebunt cibum
Le 25:8 numerabis quoque tibi septem ebdomades annorum id est septem septies
quae simul faciunt annos quadraginta novem
Le 25:9 et clanges bucina mense septimo decima die mensis propitiationis
tempore in universa terra vestra
Le 25:10 sanctificabisque annum quinquagesimum et vocabis remissionem cunctis
habitatoribus terrae tuae ipse est enim iobeleus revertetur homo ad
possessionem suam et unusquisque rediet ad familiam pristinam
Le 25:11 quia iobeleus est et quinquagesimus annus non seretis neque metetis
sponte in agro nascentia et primitias vindemiae non colligetis
Le 25:12 ob sanctificationem iobelei sed statim ablata comedetis
Le 25:13 anno iobelei redient omnes ad possessiones suas
Le 25:14 quando vendes quippiam civi tuo vel emes ab eo ne contristes fratrem
tuum sed iuxta numerum annorum iobelei emes ab eo
Le 25:15 et iuxta supputationem frugum vendet tibi
Le 25:16 quanto plus anni remanserint post iobeleum tanto crescet et pretium et
quanto minus temporis numeraveris tanto minoris et emptio constabit
tempus enim frugum vendet tibi
Le 25:17 nolite adfligere contribules vestros sed timeat unusquisque Deum suum
quia ego Dominus Deus vester
Le 25:18 facite praecepta mea et iudicia custodite et implete ea ut habitare possitis
in terra absque ullo pavore
Le 25:19 et gignat vobis humus fructus suos quibus vescamini usque ad
saturitatem nullius impetum formidantes
Le 25:20 quod si dixeritis quid comedemus anno septimo si non seruerimus neque
collegerimus fruges nostras
Le 25:21 dabo benedictionem meam vobis anno sexto et faciet fructus trium
annorum
Le 25:22 seretisque anno octavo et comedetis veteres fruges usque ad nonum
annum donec nova nascantur edetis vetera
Le 25:23 terra quoque non veniet in perpetuum quia mea est et vos advenae et
coloni mei estis
Le 25:24 unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis condicione
vendetur
Le 25:25 si adtenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam et voluerit
propinquus eius potest redimere quod ille vendiderat
Le 25:26 sin autem non habuerit proximum et ipse pretium ad redimendum
potuerit invenire
Le 25:27 conputabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit et quod reliquum est
reddet emptori sicque recipiet possessionem suam
Le 25:28 quod si non invenerit manus eius ut reddat pretium habebit emptor quod
emerat usque ad annum iobeleum in ipso enim omnis venditio redit ad
dominum et ad possessorem pristinum
Le 25:29 qui vendiderit domum intra urbis muros habebit licentiam redimendi
donec unus impleatur annus
Le 25:30 si non redemerit et anni circulus fuerit evolutus emptor possidebit eam et
posteri eius in perpetuum et redimi non poterit etiam in iobeleo
Le 25:31 sin autem in villa fuerit domus quae muros non habet agrorum iure
vendetur si ante redempta non fuerit in iobeleo revertetur ad dominum
Le 25:32 aedes Levitarum quae in urbibus sunt semper possunt redimi
Le 25:33 si redemptae non fuerint in iobeleo revertentur ad dominos quia domus
urbium leviticarum pro possessionibus sunt inter filios Israhel
Le 25:34 suburbana autem eorum non venient quia possessio sempiterna est
Le 25:35 si adtenuatus fuerit frater tuus et infirmus manu et susceperis eum quasi
advenam et peregrinum et vixerit tecum
Le 25:36 ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti time Deum tuum ut
vivere possit frater tuus apud te
Le 25:37 pecuniam tuam non dabis ei ad usuram et frugum superabundantiam non
exiges
Le 25:38 ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut darem vobis
terram Chanaan et essem vester Deus
Le 25:39 si paupertate conpulsus vendiderit se tibi frater tuus non eum opprimes
servitute famulorum
Le 25:40 sed quasi mercennarius et colonus erit usque ad annum iobeleum
operabitur apud te
Le 25:41 et postea egredietur cum liberis suis et revertetur ad cognationem et ad
possessionem patrum suorum
Le 25:42 mei enim servi sunt et ego eduxi eos de terra Aegypti non venient
condicione servorum
Le 25:43 ne adfligas eum per potentiam sed metuito Deum tuum
Le 25:44 servus et ancilla sint vobis de nationibus quae in circuitu vestro sunt
Le 25:45 et de advenis qui peregrinantur apud vos vel qui ex his nati fuerint in
terra vestra hos habebitis famulos
Le 25:46 et hereditario iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum
fratres autem vestros filios Israhel ne opprimatis per potentiam
Le 25:47 si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini et adtenuatus frater
tuus vendiderit se ei aut cuiquam de stirpe eius
Le 25:48 post venditionem potest redimi qui voluerit ex fratribus suis redimet eum
Le 25:49 et patruus et patruelis et consanguineus et adfinis sin autem et ipse
potuerit redimet se
Le 25:50 supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suae usque ad annum
iobeleum et pecunia qua venditus fuerat iuxta annorum numerum et
rationem mercennarii supputata
Le 25:51 si plures fuerint anni qui remanent usque ad iobeleum secundum hos
reddet et pretium
Le 25:52 si pauci ponet rationem cum eo iuxta annorum numerum et reddet
emptori quod reliquum est annorum
Le 25:53 quibus ante servivit mercedibus inputatis non adfliget eum violenter in
conspectu tuo
Le 25:54 quod si per haec redimi non potuerit anno iobeleo egredietur cum liberis
suis
Le 25:55 mei sunt enim servi filii Israhel quos eduxi de terra Aegypti
Le 26:1 ego Dominus Deus vester non facietis vobis idolum et sculptile nec
titulos erigetis nec insignem lapidem ponetis in terra vestra ut adoretis
eum ego enim sum Dominus Deus vester
Le 26:2 custodite sabbata mea et pavete ad sanctuarium meum ego Dominus
Le 26:3 si in praeceptis meis ambulaveritis et mandata mea custodieritis et
feceritis ea dabo vobis pluvias temporibus suis
Le 26:4 et terra gignet germen suum et pomis arbores replebuntur
Le 26:5 adprehendet messium tritura vindemiam et vindemia occupabit
sementem et comedetis panem vestrum in saturitatem et absque pavore
habitabitis in terra vestra
Le 26:6 dabo pacem in finibus vestris dormietis et non erit qui exterreat auferam
malas bestias et gladius non transibit terminos vestros
Le 26:7 persequemini inimicos vestros et corruent coram vobis
Le 26:8 persequentur quinque de vestris centum alienos et centum ex vobis
decem milia cadent inimici vestri in conspectu vestro gladio
Le 26:9 respiciam vos et crescere faciam multiplicabimini et firmabo pactum
meum vobiscum
Le 26:10 comedetis vetustissima veterum et vetera novis supervenientibus
proicietis
Le 26:11 ponam tabernaculum meum in medio vestri et non abiciet vos anima mea
Le 26:12 ambulabo inter vos et ero vester Deus vosque eritis populus meus
Le 26:13 ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegyptiorum ne
serviretis eis et qui confregi catenas cervicum vestrarum ut incederetis
erecti
Le 26:14 quod si non audieritis me nec feceritis omnia mandata mea
Le 26:15 si spreveritis leges meas et iudicia mea contempseritis ut non faciatis ea
quae a me constituta sunt et ad irritum perducatis pactum meum
Le 26:16 ego quoque haec faciam vobis visitabo vos velociter in egestate et ardore
qui conficiat oculos vestros et consumat animas frustra seretis sementem
quae ab hostibus devorabitur
Le 26:17 ponam faciem meam contra vos et corruetis coram hostibus vestris et
subiciemini his qui oderunt vos fugietis nemine persequente
Le 26:18 sin autem nec sic oboedieritis mihi addam correptiones vestras
septuplum propter peccata vestra
Le 26:19 et conteram superbiam duritiae vestrae daboque caelum vobis desuper
sicut ferrum et terram aeneam
Le 26:20 consumetur in cassum labor vester non proferet terra germen nec arbores
poma praebebunt
Le 26:21 si ambulaveritis ex adverso mihi nec volueritis audire me addam plagas
vestras usque in septuplum propter peccata vestra
Le 26:22 emittamque in vos bestias agri quae consumant et vos et pecora vestra et
ad paucitatem cuncta redigant desertaeque fiant viae vestrae
Le 26:23 quod si nec sic volueritis recipere disciplinam sed ambulaveritis ex
adverso mihi
Le 26:24 ego quoque contra vos adversus incedam et percutiam vos septies
propter peccata vestra
Le 26:25 inducamque super vos gladium ultorem foederis mei cumque
confugeritis in urbes mittam pestilentiam in medio vestri et trademini
hostium manibus
Le 26:26 postquam confregero baculum panis vestri ita ut decem mulieres in uno
clibano coquant panes et reddant eos ad pondus et comedetis et non
saturabimini
Le 26:27 sin autem nec per haec audieritis me sed ambulaveritis contra me
Le 26:28 et ego incedam adversum vos in furore contrario et corripiam vos septem
plagis propter peccata vestra
Le 26:29 ita ut comedatis carnes filiorum et filiarum vestrarum
Le 26:30 destruam excelsa vestra et simulacra confringam cadetis inter ruinas
idolorum vestrorum et abominabitur vos anima mea
Le 26:31 in tantum ut urbes vestras redigam in solitudinem et deserta faciam
sanctuaria vestra nec recipiam ultra odorem suavissimum
Le 26:32 disperdamque terram vestram et stupebunt super ea inimici vestri cum
habitatores illius fuerint
Le 26:33 vos autem dispergam in gentes et evaginabo post vos gladium eritque
terra vestra deserta et civitates dirutae
Le 26:34 tunc placebunt terrae sabbata sua cunctis diebus solitudinis suae quando
fueritis
Le 26:35 in terra hostili sabbatizabit et requiescet in sabbatis solitudinis suae eo
quod non requieverit in sabbatis vestris quando habitabatis in ea
Le 26:36 et qui de vobis remanserint dabo pavorem in cordibus eorum in
regionibus hostium terrebit eos sonitus folii volantis et ita fugient quasi
gladium cadent nullo sequente
Le 26:37 et corruent singuli super fratres suos quasi bella fugientes nemo vestrum
inimicis audebit resistere
Le 26:38 peribitis inter gentes et hostilis vos terra consumet
Le 26:39 quod si et de his aliqui remanserint tabescent in iniquitatibus suis in terra
inimicorum suorum et propter peccata patrum suorum et sua adfligentur
Le 26:40 donec confiteantur iniquitates suas et maiorum suorum quibus
praevaricati sunt in me et ambulaverunt ex adverso mihi
Le 26:41 ambulabo igitur et ego contra eos et inducam illos in terram hostilem
donec erubescat incircumcisa mens eorum tunc orabunt pro impietatibus
suis
Le 26:42 et recordabor foederis mei quod pepigi cum Iacob et Isaac et Abraham
terrae quoque memor ero
Le 26:43 quae cum relicta fuerit ab eis conplacebit sibi in sabbatis suis patiens
solitudinem propter illos ipsi vero rogabunt pro peccatis suis eo quod
abiecerint iudicia mea et leges meas despexerint
Le 26:44 et tamen etiam cum essent in terra hostili non penitus abieci eos neque
sic despexi ut consumerentur et irritum facerem pactum meum cum eis
ego enim sum Dominus Deus eorum
Le 26:45 et recordabor foederis mei pristini quando eduxi eos de terra Aegypti in
conspectu gentium ut essem Deus eorum ego Dominus Deus haec sunt
praecepta atque iudicia et leges quas dedit Dominus inter se et inter filios
Israhel in monte Sinai per manum Mosi
Le 27:1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Le 27:2 loquere filiis Israhel et dices ad eos homo qui votum fecerit et
spoponderit Deo animam suam sub aestimatione dabit pretium
Le 27:3 si fuerit masculus a vicesimo usque ad sexagesimum annum dabit
quinquaginta siclos argenti ad mensuram sanctuarii
Le 27:4 si mulier triginta
Le 27:5 a quinto autem anno usque ad vicesimum masculus dabit viginti siclos
femina decem
Le 27:6 ab uno mense usque ad annum quintum pro masculo dabuntur quinque
sicli pro femina tres
Le 27:7 sexagenarius et ultra masculus dabit quindecim siclos femina decem
Le 27:8 si pauper fuerit et aestimationem reddere non valebit stabit coram
sacerdote et quantum ille aestimaverit et viderit eum posse reddere
tantum dabit
Le 27:9 animal autem quod immolari potest Domino si quis voverit sanctum erit
Le 27:10 et mutari non poterit id est nec melius malo nec peius bono quod si
mutaverit et ipsum quod mutatum est et illud pro quo mutatum est
consecratum erit Domino
Le 27:11 animal inmundum quod immolari Domino non potest si quis voverit
adducetur ante sacerdotem
Le 27:12 qui diiudicans utrum bonum an malum sit statuet pretium
Le 27:13 quod si dare voluerit is qui offert addet supra aestimationis quintam
partem
Le 27:14 homo si voverit domum suam et sanctificaverit Domino considerabit
eam sacerdos utrum bona an mala sit et iuxta pretium quod ab eo fuerit
constitutum venundabitur
Le 27:15 sin autem ille qui voverat voluerit redimere eam dabit quintam partem
aestimationis supra et habebit domum
Le 27:16 quod si agrum possessionis suae voverit et consecraverit Domino iuxta
mensuram sementis aestimabitur pretium si triginta modiis hordei seritur
terra quinquaginta siclis veniet argenti
Le 27:17 si statim ab anno incipientis iobelei voverit agrum quanto valere potest
tanto aestimabitur
Le 27:18 sin autem post aliquantum temporis supputabit sacerdos pecuniam iuxta
annorum qui reliqui sunt numerum usque ad iobeleum et detrahetur ex
pretio
Le 27:19 quod si voluerit redimere agrum ille qui voverat addet quintam partem
aestimatae pecuniae et possidebit eum
Le 27:20 sin autem noluerit redimere sed alteri cuilibet fuerit venundatus ultra
eum qui voverat redimere non poterit
Le 27:21 quia cum iobelei venerit dies sanctificatus erit Domino et possessio
consecrata ad ius pertinet sacerdotum
Le 27:22 si ager emptus et non de possessione maiorum sanctificatus fuerit
Domino
Le 27:23 supputabit sacerdos iuxta annorum numerum usque ad iobeleum pretium
et dabit ille qui voverat eum Domino
Le 27:24 in iobeleo autem revertetur ad priorem dominum qui vendiderat eum et
habuerat in sortem possessionis suae
Le 27:25 omnis aestimatio siclo sanctuarii ponderabitur siclus viginti obolos habet
Le 27:26 primogenita quae ad Dominum pertinent nemo sanctificare poterit et
vovere sive bos sive ovis fuerit Domini sunt
Le 27:27 quod si inmundum est animal redimet qui obtulit iuxta aestimationem
tuam et addet quintam partem pretii si redimere noluerit vendetur alteri
quantocumque a te fuerit aestimatum
Le 27:28 omne quod Domino consecratur sive homo fuerit sive animal sive ager
non veniet nec redimi poterit quicquid semel fuerit consecratum sanctum
sanctorum erit Domino
Le 27:29 et omnis consecratio quae offertur ab homine non redimetur sed morte
morietur
Le 27:30 omnes decimae terrae sive de frugibus sive de pomis arborum Domini
sunt et illi sanctificantur
Le 27:31 si quis autem voluerit redimere decimas suas addet quintam partem
earum
Le 27:32 omnium decimarum boves et oves et caprae quae sub pastoris virga
transeunt quicquid decimum venerit sanctificabitur Domino
Le 27:33 non eligetur nec bonum nec malum nec altero commutabitur si quis
mutaverit et quod mutatum est et pro quo mutatum est sanctificabitur
Domino et non redimetur
Le 27:34 haec sunt praecepta quae mandavit Dominus Mosi ad filios Israhel in
monte Sinai
 

 

Numbers

 

Nu 1:1 locutusque est Dominus ad Mosen in deserto Sinai in tabernaculo
foederis prima die mensis secundi anno altero egressionis eorum ex
Aegypto dicens
Nu 1:2 tollite summam universae congregationis filiorum Israhel per
cognationes et domos suas et nomina singulorum quicquid sexus est
masculini
Nu 1:3 a vicesimo anno et supra omnium virorum fortium ex Israhel et
numerabitis eos per turmas suas tu et Aaron
Nu 1:4 eruntque vobiscum principes tribuum ac domorum in cognationibus suis
Nu 1:5 quorum ista sunt nomina de Ruben Elisur filius Sedeur
Nu 1:6 de Symeon Salamihel filius Surisaddai
Nu 1:7 de Iuda Naasson filius Aminadab
Nu 1:8 de Isachar Nathanahel filius Suar
Nu 1:9 de Zabulon Heliab filius Helon
Nu 1:10 filiorum autem Ioseph de Ephraim Helisama filius Ammiud de Manasse
Gamalihel filius Phadassur
Nu 1:11 de Beniamin Abidan filius Gedeonis
Nu 1:12 de Dan Ahiezer filius Amisaddai
Nu 1:13 de Aser Phegihel filius Ochran
Nu 1:14 de Gad Heliasaph filius Duhel
Nu 1:15 de Nepthali Ahira filius Henan
Nu 1:16 hii nobilissimi principes multitudinis per tribus et cognationes suas et
capita exercitus Israhel
Nu 1:17 quos tulerunt Moses et Aaron cum omni vulgi multitudine
Nu 1:18 et congregaverunt primo die mensis secundi recensentes eos per
cognationes et domos ac familias et capita et nomina singulorum a
vicesimo anno et supra
Nu 1:19 sicut praeceperat Dominus Mosi numeratique sunt in deserto Sinai
Nu 1:20 de Ruben primogenito Israhelis per generationes et familias ac domos
suas et nomina capitum singulorum omne quod sexus est masculini a
vicesimo anno et supra procedentium ad bellum
Nu 1:21 quadraginta sex milia quingenti
Nu 1:22 de filiis Symeon per generationes et familias ac domos cognationum
suarum recensiti sunt per nomina et capita singulorum omne quod sexus
est masculini a vicesimo anno et supra procedentium ad bellum
Nu 1:23 quinquaginta novem milia trecenti
Nu 1:24 de filiis Gad per generationes et familias ac domos cognationum suarum
recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra omnes qui
ad bella procederent
Nu 1:25 quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta
Nu 1:26 de filiis Iuda per generationes et familias ac domos cognationum suarum
per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad
bella procedere
Nu 1:27 recensiti sunt septuaginta quattuor milia sescenti
Nu 1:28 de filiis Isachar per generationes et familias ac domos cognationum
suarum per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui ad
bella procederent
Nu 1:29 recensiti sunt quinquaginta quattuor milia quadringenti
Nu 1:30 de filiis Zabulon per generationes et familias ac domos cognationum
suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra
omnes qui poterant ad bella procedere
Nu 1:31 quinquaginta septem milia quadringenti
Nu 1:32 de filiis Ioseph filiorum Ephraim per generationes et familias ac domos
cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo
anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere
Nu 1:33 quadraginta milia quingenti
Nu 1:34 porro filiorum Manasse per generationes et familias ac domos
cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti
annis et supra omnes qui poterant ad bella procedere
Nu 1:35 triginta duo milia ducenti
Nu 1:36 de filiis Beniamin per generationes et familias ac domos cognationum
suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra
omnes qui poterant ad bella procedere
Nu 1:37 triginta quinque milia quadringenti
Nu 1:38 de filiis Dan per generationes et familias ac domos cognationum suarum
recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui
poterant ad bella procedere
Nu 1:39 sexaginta duo milia septingenti
Nu 1:40 de filiis Aser per generationes et familias ac domos cognationum suarum
recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes
qui poterant ad bella procedere
Nu 1:41 quadraginta milia et mille quingenti
Nu 1:42 de filiis Nepthali per generationes et familias ac domos cognationum
suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra
omnes qui poterant ad bella procedere
Nu 1:43 quinquaginta tria milia quadringenti
Nu 1:44 hii sunt quos numeraverunt Moses et Aaron et duodecim principes
Israhel singulos per domos cognationum suarum
Nu 1:45 fueruntque omnes filiorum Israhel per domos et familias suas a vicesimo
anno et supra qui poterant ad bella procedere
Nu 1:46 sescenta tria milia virorum quingenti quinquaginta
Nu 1:47 Levitae autem in tribu familiarum suarum non sunt numerati cum eis
Nu 1:48 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Nu 1:49 tribum Levi noli numerare neque ponas summam eorum cum filiis
Israhel
Nu 1:50 sed constitue eos super tabernaculum testimonii cuncta vasa eius et
quicquid ad caerimonias pertinet ipsi portabunt tabernaculum et omnia
utensilia eius et erunt in ministerio ac per gyrum tabernaculi metabuntur
Nu 1:51 cum proficiscendum fuerit deponent Levitae tabernaculum cum castra
metanda erigent quisquis externorum accesserit occidetur
Nu 1:52 metabuntur autem castra filii Israhel unusquisque per turmas et cuneos
atque exercitum suum
Nu 1:53 porro Levitae per gyrum tabernaculi figent tentoria ne fiat indignatio
super multitudinem filiorum Israhel et excubabunt in custodiis
tabernaculi testimonii
Nu 1:54 fecerunt ergo filii Israhel iuxta omnia quae praeceperat Dominus Mosi
Nu 2:1 locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
Nu 2:2 singuli per turmas signa atque vexilla et domos cognationum suarum
castrametabuntur filiorum Israhel per gyrum tabernaculi foederis
Nu 2:3 ad orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui eritque princeps
filiorum eius Naasson filius Aminadab
Nu 2:4 et omnis de stirpe eius summa pugnantium septuaginta quattuor milia
sescentorum
Nu 2:5 iuxta eum castrametati sunt de tribu Isachar quorum princeps fuit
Nathanahel filius Suar
Nu 2:6 et omnis numerus pugnatorum eius quinquaginta quattuor milia
quadringenti
Nu 2:7 in tribu Zabulon princeps fuit Heliab filius Helon
Nu 2:8 omnis de stirpe eius exercitus pugnatorum quinquaginta septem milia
quadringenti
Nu 2:9 universi qui in castris Iudae adnumerati sunt fuerunt centum octoginta
sex milia quadringenti et per turmas suas primi egredientur
Nu 2:10 in castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur
filius Sedeur
Nu 2:11 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta sex
milia quingenti
Nu 2:12 iuxta eum castrametati sunt de tribu Symeon quorum princeps fuit
Salamihel filius Surisaddai
Nu 2:13 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quinquaginta
novem milia trecenti
Nu 2:14 in tribu Gad princeps fuit Heliasaph filius Duhel
Nu 2:15 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta
quinque milia sescenti quinquaginta
Nu 2:16 omnes qui recensiti sunt in castris Ruben centum quinquaginta milia et
mille quadringenti quinquaginta per turmas suas in secundo loco
proficiscentur
Nu 2:17 levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum et turmas
eorum quomodo erigetur ita et deponetur singuli per loca et ordines suos
proficiscentur
Nu 2:18 ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim quorum princeps
fuit Helisama filius Ammiud
Nu 2:19 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia
quingenti
Nu 2:20 et cum eis tribus filiorum Manasse quorum princeps fuit Gamalihel filius
Phadassur
Nu 2:21 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt triginta duo milia
ducenti
Nu 2:22 in tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis
Nu 2:23 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui recensiti sunt triginta quinque
milia quadringenti
Nu 2:24 omnes qui numerati sunt in castris Ephraim centum octo milia centum
per turmas suas tertii proficiscentur
Nu 2:25 ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan quorum princeps fuit
Ahiezer filius Amisaddai
Nu 2:26 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt sexaginta duo milia
septingenti
Nu 2:27 iuxta eum fixere tentoria de tribu Aser quorum princeps fuit Phegihel
filius Ochran
Nu 2:28 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia et
mille quingenti
Nu 2:29 de tribu filiorum Nepthalim princeps fuit Ahira filius Henan
Nu 2:30 cunctus exercitus pugnatorum eius quinquaginta tria milia quadringenti
Nu 2:31 omnes qui numerati sunt in castris Dan fuerunt centum quinquaginta
septem milia sescenti et novissimi proficiscentur
Nu 2:32 hic numerus filiorum Israhel per domos cognationum suarum et turmas
divisi exercitus sescenta tria milia quingenti quinquaginta
Nu 2:33 Levitae autem non sunt numerati inter filios Israhel sic enim praecepit
Dominus Mosi
Nu 2:34 feceruntque filii Israhel iuxta omnia quae mandaverat Dominus
castrametati sunt per turmas suas et profecti per familias ac domos
patrum suorum
Nu 3:1 haec sunt generationes Aaron et Mosi in die qua locutus est Dominus ad
Mosen in monte Sinai
Nu 3:2 et haec nomina filiorum Aaron primogenitus eius Nadab dein Abiu et
Eleazar et Ithamar
Nu 3:3 haec nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt et quorum
repletae et consecratae manus ut sacerdotio fungerentur
Nu 3:4 mortui sunt Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu
Domini in deserto Sinai absque liberis functique sunt sacerdotio Eleazar
et Ithamar coram Aaron patre suo
Nu 3:5 locutus est Dominus ad Mosen dicens
Nu 3:6 adplica tribum Levi et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut
ministrent ei et excubent
Nu 3:7 et observent quicquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo
testimonii
Nu 3:8 et custodiant vasa tabernaculi servientes in ministerio eius
Nu 3:9 dabisque dono Levitas
Nu 3:10 Aaron et filiis eius quibus traditi sunt a filiis Israhel Aaron autem et
filios eius constitues super cultum sacerdotii externus qui ad
ministrandum accesserit morietur
Nu 3:11 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Nu 3:12 ego tuli Levitas a filiis Israhel pro omni primogenito qui aperit vulvam in
filiis Israhel eruntque Levitae mei
Nu 3:13 meum est enim omne primogenitum ex quo percussi primogenitos in
terra Aegypti sanctificavi mihi quicquid primum nascitur in Israhel ab
homine usque ad pecus mei sunt ego Dominus
Nu 3:14 locutus est Dominus ad Mosen in deserto Sinai dicens
Nu 3:15 numera filios Levi per domos patrum suorum et familias omnem
masculum ab uno mense et supra
Nu 3:16 numeravit Moses ut praeceperat Dominus
Nu 3:17 et inventi sunt filii Levi per nomina sua Gerson et Caath et Merari
Nu 3:18 filii Gerson Lebni et Semei
Nu 3:19 filii Caath Amram et Iessaar Hebron et Ozihel
Nu 3:20 filii Merari Mooli et Musi
Nu 3:21 de Gerson fuere familiae duae lebnitica et semeitica
Nu 3:22 quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra
septem milia quingentorum
Nu 3:23 hii post tabernaculum metabuntur ad occidentem
Nu 3:24 sub principe Eliasaph filio Lahel
Nu 3:25 et habebunt excubias in tabernaculo foederis
Nu 3:26 ipsum tabernaculum et operimentum eius tentorium quod trahitur ante
fores tecti foederis et cortinas atrii tentorium quoque quod adpenditur in
introitu atrii tabernaculi et quicquid ad ritum altaris pertinet funes
tabernaculi et omnia utensilia eius
Nu 3:27 cognatio Caath habebit populos Amramitas et Iessaaritas et Hebronitas et
Ozihelitas hae sunt familiae Caathitarum recensitae per nomina sua
Nu 3:28 omnes generis masculini ab uno mense et supra octo milia sescenti
habebunt excubias sanctuarii
Nu 3:29 et castrametabuntur ad meridianam plagam
Nu 3:30 princepsque eorum erit Elisaphan filius Ozihel
Nu 3:31 et custodient arcam mensamque et candelabrum altaria et vasa sanctuarii
in quibus ministratur et velum cunctamque huiuscemodi supellectilem
Nu 3:32 princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis erit
super excubitores custodiae sanctuarii
Nu 3:33 at vero de Merari erunt populi Moolitae et Musitae recensiti per nomina
sua
Nu 3:34 omnes generis masculini ab uno mense et supra sex milia ducenti
Nu 3:35 princeps eorum Surihel filius Abiahihel in plaga septentrionali
castrametabuntur
Nu 3:36 erunt sub custodia eorum tabulae tabernaculi et vectes et columnae ac
bases earum et omnia quae ad cultum huiuscemodi pertinent
Nu 3:37 columnaeque atrii per circuitum cum basibus suis et paxilli cum funibus
Nu 3:38 castrametabuntur ante tabernaculum foederis id est ad orientalem plagam
Moses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio
filiorum Israhel quisquis alienus accesserit morietur
Nu 3:39 omnes Levitae quos numeraverunt Moses et Aaron iuxta praeceptum
Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra
fuerunt viginti duo milia
Nu 3:40 et ait Dominus ad Mosen numera primogenitos sexus masculini de filiis
Israhel a mense uno et supra et habebis summam eorum
Nu 3:41 tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israhel ego sum
Dominus et pecora eorum pro universis primogenitis pecoris filiorum
Israhel
Nu 3:42 recensuit Moses sicut praeceperat Dominus primogenitos filiorum
Israhel
Nu 3:43 et fuerunt masculi per nomina sua a mense uno et supra viginti duo milia
ducenti septuaginta tres
Nu 3:44 locutusque est Dominus ad Mosen
Nu 3:45 tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israhel et pecora Levitarum pro
pecoribus eorum eruntque Levitae mei ego sum Dominus
Nu 3:46 in pretio autem ducentorum septuaginta trium qui excedunt numerum
Levitarum de primogenitis filiorum Israhel
Nu 3:47 accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii siclus
habet obolos viginti
Nu 3:48 dabisque pecuniam Aaron et filiis eius pretium eorum qui supra sunt
Nu 3:49 tulit igitur Moses pecuniam eorum qui fuerant amplius et quos
redemerant a Levitis
Nu 3:50 pro primogenitis filiorum Israhel mille trecentorum sexaginta quinque
siclorum iuxta pondus sanctuarii
Nu 3:51 et dedit eam Aaroni et filiis eius iuxta verbum quod praeceperat sibi
Dominus
Nu 4:1 locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
Nu 4:2 tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per domos et familias
suas
Nu 4:3 a tricesimo anno et supra usque ad quinquagesimum annum omnium qui
ingrediuntur ut stent et ministrent in tabernaculo foederis
Nu 4:4 hic est cultus filiorum Caath tabernaculum foederis et sanctum
sanctorum
Nu 4:5 ingredientur Aaron et filii eius quando movenda sunt castra et deponent
velum quod pendet ante fores involventque eo arcam testimonii
Nu 4:6 et operient rursum velamine ianthinarum pellium extendentque desuper
pallium totum hyacinthinum et inducent vectes
Nu 4:7 mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio et ponent
cum ea turibula et mortariola cyatos et crateras ad liba fundenda panes
semper in ea erunt
Nu 4:8 extendentque desuper pallium coccineum quod rursum operient
velamento ianthinarum pellium et inducent vectes
Nu 4:9 sument et pallium hyacinthinum quo operient candelabrum cum lucernis
et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei quae ad
concinnandas lucernas necessaria sunt
Nu 4:10 et super omnia ponent operimentum ianthinarum pellium et inducent
vectes
Nu 4:11 nec non et altare aureum involvent hyacinthino vestimento et extendent
desuper operimentum ianthinarum pellium inducentque vectes
Nu 4:12 omnia vasa quibus ministratur in sanctuario involvent hyacinthino pallio
et extendent desuper operimentum ianthinarum pellium inducentque
vectes
Nu 4:13 sed et altare mundabunt cinere et involvent illud purpureo vestimento
Nu 4:14 ponentque cum eo omnia vasa quibus in ministerio eius utuntur id est
ignium receptacula fuscinulas ac tridentes uncinos et vatilla cuncta vasa
altaris operient simul velamine ianthinarum pellium et inducent vectes
Nu 4:15 cumque involverint Aaron et filii eius sanctuarium et omnia vasa eius in
commotione castrorum tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta et
non tangant vasa sanctuarii ne moriantur ista sunt onera filiorum Caath
in tabernaculo foederis
Nu 4:16 super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis ad cuius pertinet curam
oleum ad concinnandas lucernas et conpositionis incensum et sacrificium
quod semper offertur et oleum unctionis et quicquid ad cultum
tabernaculi pertinet omniumque vasorum quae in sanctuario sunt
Nu 4:17 locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
Nu 4:18 nolite perdere populum Caath de medio Levitarum
Nu 4:19 sed hoc facite eis ut vivant et non moriantur si tetigerint sancta
sanctorum Aaron et filii eius intrabunt ipsique disponent opera
singulorum et divident quid portare quis debeat
Nu 4:20 alii nulla curiositate videant quae sunt in sanctuario priusquam
involvantur alioquin morientur
Nu 4:21 locutus est Dominus ad Mosen dicens
Nu 4:22 tolle summam etiam filiorum Gerson per domos ac familias et
cognationes suas
Nu 4:23 a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta numera omnes qui
ingrediuntur et ministrant in tabernaculo foederis
Nu 4:24 hoc est officium familiae Gersonitarum
Nu 4:25 ut portent cortinas tabernaculi et tectum foederis operimentum aliud et
super omnia velamen ianthinum tentoriumque quod pendet in introitu
foederis tabernaculi
Nu 4:26 cortinas atrii et velum in introitu quod est ante tabernaculum omnia quae
ad altare pertinent funiculos et vasa ministerii
Nu 4:27 iubente Aaron et filiis eius portabunt filii Gerson et scient singuli cui
debeant oneri mancipari
Nu 4:28 hic est cultus familiae Gersonitarum in tabernaculo foederis eruntque sub
manu Ithamar filii Aaron sacerdotis
Nu 4:29 filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum recensebis
Nu 4:30 a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta omnes qui
ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum foederis testimonii
Nu 4:31 haec sunt onera eorum portabunt tabulas tabernaculi et vectes eius
columnas et bases earum
Nu 4:32 columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis et funibus
suis omnia vasa et supellectilem ad numerum accipient sicque portabunt
Nu 4:33 hoc est officium familiae Meraritarum et ministerium in tabernaculo
foederis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis
Nu 4:34 recensuerunt igitur Moses et Aaron et principes synagogae filios Caath
per cognationes et domos patrum suorum
Nu 4:35 a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui
ingrediuntur ad ministerium tabernaculi foederis
Nu 4:36 et inventi sunt duo milia septingenti quinquaginta
Nu 4:37 hic est numerus populi Caath qui intrat tabernaculum foederis hos
numeravit Moses et Aaron iuxta sermonem Domini per manum Mosi
Nu 4:38 numerati sunt et filii Gerson per cognationes et domos patrum suorum
Nu 4:39 a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui
ingrediuntur ut ministrent in tabernaculo foederis
Nu 4:40 et inventi sunt duo milia sescenti triginta
Nu 4:41 hic est populus Gersonitarum quos numeraverunt Moses et Aaron iuxta
verbum Domini
Nu 4:42 numerati sunt et filii Merari per cognationes et domos patrum suorum
Nu 4:43 a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui
ingrediuntur ad explendos ritus tabernaculi foederis
Nu 4:44 et inventi sunt tria milia ducenti
Nu 4:45 hic est numerus filiorum Merari quos recensuerunt Moses et Aaron iuxta
imperium Domini per manum Mosi
Nu 4:46 omnes qui recensiti sunt de Levitis et quos fecit ad nomen Moses et
Aaron et principes Israhel per cognationes et domos patrum suorum
Nu 4:47 a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum ingredientes
ad ministerium tabernaculi et onera portanda
Nu 4:48 fuerunt simul octo milia quingenti octoginta
Nu 4:49 iuxta verbum Domini recensuit eos Moses unumquemque iuxta officium
et onera sua sicut praeceperat ei Dominus
Nu 5:1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Nu 5:2 praecipe filiis Israhel ut eiciant de castris omnem leprosum et qui semine
fluit pollutusque est super mortuo
Nu 5:3 tam masculum quam feminam eicite de castris ne contaminent ea cum
habitaverim vobiscum
Nu 5:4 feceruntque ita filii Israhel et eiecerunt eos extra castra sicut locutus erat
Dominus Mosi
Nu 5:5 locutus est Dominus ad Mosen dicens
Nu 5:6 loquere ad filios Israhel vir sive mulier cum fecerint ex omnibus peccatis
quae solent hominibus accidere et per neglegentiam transgressi fuerint
mandatum Domini atque deliquerint
Nu 5:7 confitebuntur peccatum suum et reddent ipsum caput quintamque partem
desuper ei in quem peccaverint
Nu 5:8 sin autem non fuerit qui recipiat dabunt Domino et erit sacerdotis
excepto ariete qui offertur pro expiatione ut sit placabilis hostia
Nu 5:9 omnes quoque primitiae quas offerunt filii Israhel ad sacerdotem
pertinent
Nu 5:10 et quicquid in sanctuarium offertur a singulis et traditur manibus
sacerdotis ipsius erit
Nu 5:11 locutus est Dominus ad Mosen dicens
Nu 5:12 loquere ad filios Israhel et dices ad eos vir cuius uxor erraverit
maritumque contemnens
Nu 5:13 dormierit cum altero viro et hoc maritus deprehendere non quiverit sed
latet adulterium et testibus argui non potest quia non est inventa in stupro
Nu 5:14 si spiritus zelotypiae concitaverit virum contra uxorem suam quae vel
polluta est vel falsa suspicione appetitur
Nu 5:15 adducet eam ad sacerdotem et offeret oblationem pro illa decimam
partem sati farinae hordiaciae non fundet super eam oleum nec inponet
tus quia sacrificium zelotypiae est et oblatio investigans adulterium
Nu 5:16 offeret igitur eam sacerdos et statuet coram Domino
Nu 5:17 adsumetque aquam sanctam in vase fictili et pauxillum terrae de
pavimento tabernaculi mittet in eam
Nu 5:18 cumque steterit mulier in conspectu Domini discoperiet caput eius et
ponet super manus illius sacrificium recordationis et oblationem
zelotypiae ipse autem tenebit aquas amarissimas in quibus cum
execratione maledicta congessit
Nu 5:19 adiurabitque eam et dicet si non dormivit vir alienus tecum et si non
polluta es deserto mariti toro non te nocebunt aquae istae amarissimae in
quas maledicta congessi
Nu 5:20 sin autem declinasti a viro tuo atque polluta es et concubuisti cum altero
Nu 5:21 his maledictionibus subiacebis det te Dominus in maledictionem
exemplumque cunctorum in populo suo putrescere faciat femur tuum et
tumens uterus disrumpatur
Nu 5:22 ingrediantur aquae maledictae in ventrem tuum et utero tumescente
putrescat femur et respondebit mulier amen amen
Nu 5:23 scribetque sacerdos in libello ista maledicta et delebit ea aquis
amarissimis in quas maledicta congessit
Nu 5:24 et dabit ei bibere quas cum exhauserit
Nu 5:25 tollet sacerdos de manu eius sacrificium zelotypiae et elevabit illud
coram Domino inponetque super altare ita dumtaxat ut prius
Nu 5:26 pugillum sacrificii tollat de eo quod offertur et incendat super altare et
sic potum det mulieri aquas amarissimas
Nu 5:27 quas cum biberit si polluta est et contempto viro adulterii rea
pertransibunt eam aquae maledictionis et inflato ventre conputrescet
femur eritque mulier in maledictionem et in exemplum omni populo
Nu 5:28 quod si polluta non fuerit erit innoxia et faciet liberos
Nu 5:29 ista est lex zelotypiae si declinaverit mulier a viro suo et si polluta fuerit
Nu 5:30 maritusque zelotypiae spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu
Domini et fecerit ei sacerdos iuxta omnia quae scripta sunt
Nu 5:31 maritus absque culpa erit et illa recipiet iniquitatem suam
Nu 6:1 locutus est Dominus ad Mosen dicens
Nu 6:2 loquere ad filios Israhel et dices ad eos vir sive mulier cum fecerit votum
ut sanctificentur et se voluerint Domino consecrare
Nu 6:3 vino et omni quod inebriare potest abstinebunt acetum ex vino et ex
qualibet alia potione et quicquid de uva exprimitur non bibent uvas
recentes siccasque non comedent
Nu 6:4 cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur quicquid ex vinea
esse potest ab uva passa usque ad acinum non comedent
Nu 6:5 omni tempore separationis suae novacula non transibit super caput eius
usque ad conpletum diem quo Domino consecratur sanctus erit crescente
caesarie capitis eius
Nu 6:6 omni tempore consecrationis suae super mortuum non ingredietur
Nu 6:7 nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere
contaminabitur quia consecratio Dei sui super caput eius est
Nu 6:8 omnes dies separationis suae sanctus erit Domino
Nu 6:9 sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo polluetur caput
consecrationis eius quod radet ilico et in eadem die purgationis suae et
rursum septima
Nu 6:10 in octavo autem die offeret duos turtures vel duos pullos columbae
sacerdoti in introitu foederis testimonii
Nu 6:11 facietque sacerdos unum pro peccato et alterum in holocaustum et
deprecabitur pro eo quia peccavit super mortuo sanctificabitque caput
eius in die illo
Nu 6:12 et consecrabit Domino dies separationis illius offerens agnum anniculum
pro peccato ita tamen ut dies priores irriti fiant quoniam polluta est
sanctificatio eius
Nu 6:13 ista est lex consecrationis cum dies quos ex voto decreverat conplebuntur
adducet eum ad ostium tabernaculi foederis
Nu 6:14 et offeret oblationem eius Domino agnum anniculum inmaculatum in
holocaustum et ovem anniculam inmaculatam pro peccato et arietem
inmaculatum hostiam pacificam
Nu 6:15 canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sunt oleo et lagana
absque fermento uncta oleo ac libamina singulorum
Nu 6:16 quae offeret sacerdos coram Domino et faciet tam pro peccato quam in
holocaustum
Nu 6:17 arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino offerens simul
canistrum azymorum et libamenta quae ex more debentur
Nu 6:18 tunc radetur nazareus ante ostium tabernaculi foederis caesarie
consecrationis suae tolletque capillos eius et ponet super ignem qui est
subpositus sacrificio pacificorum
Nu 6:19 et armum coctum arietis tortamque absque fermento unam de canistro et
laganum azymum unum et tradet in manibus nazarei postquam rasum
fuerit caput eius
Nu 6:20 susceptaque rursum ab eo elevabit in conspectu Domini et sanctificata
sacerdotis erunt sicut pectusculum quod separari iussum est et femur
post haec potest bibere nazareus vinum
Nu 6:21 ista est lex nazarei cum voverit oblationem suam Domino tempore
consecrationis suae exceptis his quae invenerit manus eius iuxta quod
mente devoverat ita faciet ad perfectionem sanctificationis suae
Nu 6:22 locutus est Dominus ad Mosen dicens
Nu 6:23 loquere Aaron et filiis eius sic benedicetis filiis Israhel et dicetis eis
Nu 6:24 benedicat tibi Dominus et custodiat te
Nu 6:25 ostendat Dominus faciem suam tibi et misereatur tui
Nu 6:26 convertat Dominus vultum suum ad te et det tibi pacem
Nu 6:27 invocabunt nomen meum super filios Israhel et ego benedicam eis
Nu 7:1 factum est autem in die qua conplevit Moses tabernaculum et erexit illud
unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis altare similiter et vasa
eius
Nu 7:2 obtulerunt principes Israhel et capita familiarum qui erant per singulas
tribus praefecti eorum qui numerati fuerant
Nu 7:3 munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bubus unum
plaustrum obtulere duo duces et unum bovem singuli obtuleruntque ea in
conspectu tabernaculi
Nu 7:4 ait autem Dominus ad Mosen
Nu 7:5 suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi et tradas ea Levitis
iuxta ordinem ministerii sui
Nu 7:6 itaque cum suscepisset Moses plaustra et boves tradidit eos Levitis
Nu 7:7 duo plaustra et quattuor boves dedit filiis Gerson iuxta id quod habebant
necessarium
Nu 7:8 quattuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia
et cultum suum sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis
Nu 7:9 filiis autem Caath non dedit plaustra et boves quia in sanctuario serviunt
et onera propriis portant umeris
Nu 7:10 igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris die qua unctum est
oblationem suam ante altare
Nu 7:11 dixitque Dominus ad Mosen singuli duces per singulos dies offerant
munera in dedicationem altaris
Nu 7:12 primo die obtulit oblationem suam Naasson filius Aminadab de tribu
Iuda
Nu 7:13 fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum
fiala argentea habens septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii
utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Nu 7:14 mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso
Nu 7:15 bovem et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Nu 7:16 hircumque pro peccato
Nu 7:17 et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque
agnos anniculos quinque haec est oblatio Naasson filii Aminadab
Nu 7:18 secundo die obtulit Nathanahel filius Suar dux de tribu Isachar
Nu 7:19 acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam
argenteam habentem septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque
plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Nu 7:20 mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso
Nu 7:21 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Nu 7:22 hircumque pro peccato
Nu 7:23 et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque
agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Nathanahel filii Suar
Nu 7:24 tertio die princeps filiorum Zabulon Heliab filius Helon
Nu 7:25 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam
argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque
plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Nu 7:26 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
Nu 7:27 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Nu 7:28 hircumque pro peccato
Nu 7:29 et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque
agnos anniculos quinque haec est oblatio Heliab filii Helon
Nu 7:30 die quarto princeps filiorum Ruben Helisur filius Sedeur
Nu 7:31 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam
argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque
plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Nu 7:32 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
Nu 7:33 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Nu 7:34 hircumque pro peccato
Nu 7:35 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque
agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisur filii Sedeur
Nu 7:36 die quinto princeps filiorum Symeon Salamihel filius Surisaddai
Nu 7:37 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam
argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque
plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Nu 7:38 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
Nu 7:39 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Nu 7:40 hircumque pro peccato
Nu 7:41 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque
agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Salamihel filii Surisaddai
Nu 7:42 die sexto princeps filiorum Gad Heliasaph filius Duhel
Nu 7:43 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam
argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque
plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Nu 7:44 mortariolum aureum adpendens siclos decem plenum incenso
Nu 7:45 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Nu 7:46 hircumque pro peccato
Nu 7:47 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque
agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Heliasaph filii Duhel
Nu 7:48 die septimo princeps filiorum Ephraim Helisama filius Ammiud
Nu 7:49 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam
argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque
plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Nu 7:50 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
Nu 7:51 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Nu 7:52 hircumque pro peccato
Nu 7:53 et in hostias pacificas boves duos arietes quinque hircos quinque agnos
anniculos quinque haec fuit oblatio Helisama filii Ammiud
Nu 7:54 die octavo princeps filiorum Manasse Gamalihel filius Phadassur
Nu 7:55 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam
argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque
plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Nu 7:56 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
Nu 7:57 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Nu 7:58 hircumque pro peccato
Nu 7:59 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque
agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Gamalihel filii Phadassur
Nu 7:60 die nono princeps filiorum Beniamin Abidan filius Gedeonis
Nu 7:61 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam
argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque
plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Nu 7:62 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
Nu 7:63 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Nu 7:64 hircumque pro peccato
Nu 7:65 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque
agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Abidan filii Gedeonis
Nu 7:66 die decimo princeps filiorum Dan Ahiezer filius Amisaddai
Nu 7:67 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam
argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque
plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Nu 7:68 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
Nu 7:69 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Nu 7:70 hircumque pro peccato
Nu 7:71 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque
agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Ahiezer filii Amisaddai
Nu 7:72 die undecimo princeps filiorum Aser Phagaihel filius Ochran
Nu 7:73 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam
argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque
plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Nu 7:74 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
Nu 7:75 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Nu 7:76 hircumque pro peccato
Nu 7:77 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque
agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Phagaihel filii Ochran
Nu 7:78 die duodecimo princeps filiorum Nepthalim Achira filius Henan
Nu 7:79 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam
argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque
plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Nu 7:80 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
Nu 7:81 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Nu 7:82 hircumque pro peccato
Nu 7:83 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque
agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Achira filii Henan
Nu 7:84 haec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israhel in die qua
consecratum est acetabula argentea duodecim fialae argenteae duodecim
mortariola aurea duodecim
Nu 7:85 ita ut centum triginta argenti siclos haberet unum acetabulum et
septuaginta siclos una fiala id est in commune vasorum omnium ex
argento sicli duo milia quadringenti pondere sanctuarii
Nu 7:86 mortariola aurea duodecim plena incenso denos siclos adpendentia
pondere sanctuarii id est simul auri sicli centum viginti
Nu 7:87 boves de armento in holocaustum duodecim arietes duodecim agni
anniculi duodecim et libamenta eorum hirci duodecim pro peccato
Nu 7:88 hostiae pacificorum boves viginti quattuor arietes sexaginta hirci
sexaginta agni anniculi sexaginta haec oblata sunt in dedicatione altaris
quando unctum est
Nu 7:89 cumque ingrederetur Moses tabernaculum foederis ut consuleret
oraculum audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat
super arcam testimonii inter duos cherubin unde et loquebatur ei
Nu 8:1 locutus est Dominus ad Mosen dicens
Nu 8:2 loquere Aaroni et dices ad eum cum posueris septem lucernas contra eam
partem quam candelabrum respicit lucere debebunt
Nu 8:3 fecitque Aaron et inposuit lucernas super candelabrum ut praeceperat
Dominus Mosi
Nu 8:4 haec autem erat factura candelabri ex auro ductili tam medius stipes
quam cuncta ex utroque calamorum latera nascebantur iuxta exemplum
quod ostendit Dominus Mosi ita operatus est candelabrum
Nu 8:5 et locutus est Dominus ad Mosen dicens
Nu 8:6 tolle Levitas de medio filiorum Israhel et purificabis eos
Nu 8:7 iuxta hunc ritum aspergantur aqua lustrationis et radant omnes pilos
carnis suae cumque laverint vestimenta sua et mundati fuerint
Nu 8:8 tollant bovem de armentis et libamentum eius similam oleo conspersam
bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato
Nu 8:9 et adplicabis Levitas coram tabernaculo foederis convocata omni
multitudine filiorum Israhel
Nu 8:10 cumque Levitae fuerint coram Domino ponent filii Israhel manus suas
super eos
Nu 8:11 et offeret Aaron Levitas munus in conspectu Domini a filiis Israhel ut
serviant in ministerio eius
Nu 8:12 Levitae quoque ponent manus suas super capita boum e quibus unum
facies pro peccato et alterum in holocaustum Domini ut depreceris pro
eis
Nu 8:13 statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum eius et consecrabis
oblatos Domino
Nu 8:14 ac separabis de medio filiorum Israhel ut sint mei
Nu 8:15 et postea ingrediantur tabernaculum foederis ut serviant mihi sicque
purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini quoniam dono
donati sunt mihi a filiis Israhel
Nu 8:16 pro primogenitis quae aperiunt omnem vulvam in Israhel accepi eos
Nu 8:17 mea sunt omnia primogenita filiorum Israhel tam ex hominibus quam ex
iumentis ex die quo percussi omnem primogenitum in terra Aegypti
sanctificavi eos mihi
Nu 8:18 et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israhel
Nu 8:19 tradidique eos dono Aaroni et filiis eius de medio populi ut serviant mihi
pro Israhel in tabernaculo foederis et orent pro eis ne sit in populo plaga
si ausi fuerint accedere ad sanctuarium
Nu 8:20 feceruntque Moses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israhel super
Levitas quae praeceperat Dominus Mosi
Nu 8:21 purificatique sunt et laverunt vestimenta sua elevavitque eos Aaron in
conspectu Domini et oravit pro eis
Nu 8:22 ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum foederis coram
Aaron et filiis eius sicut praeceperat Dominus Mosi de Levitis ita factum
est
Nu 8:23 locutus est Dominus ad Mosen dicens
Nu 8:24 haec est lex Levitarum a viginti quinque annis et supra ingredientur ut
ministrent in tabernaculo foederis
Nu 8:25 cumque quinquagesimum annum aetatis impleverint servire cessabunt
Nu 8:26 eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo foederis ut custodiant
quae sibi fuerint commendata opera autem ipsa non faciant sic dispones
Levitas in custodiis suis
Nu 9:1 locutus est Dominus ad Mosen in deserto Sinai anno secundo postquam
egressi sunt de terra Aegypti mense primo dicens
Nu 9:2 faciant filii Israhel phase in tempore suo
Nu 9:3 quartadecima die mensis huius ad vesperam iuxta omnes caerimonias et
iustificationes eius
Nu 9:4 praecepitque Moses filiis Israhel ut facerent phase
Nu 9:5 qui fecerunt tempore suo quartadecima die mensis ad vesperam in monte
Sinai iuxta omnia quae mandaverat Dominus Mosi fecerunt filii Israhel
Nu 9:6 ecce autem quidam inmundi super animam hominis qui non poterant
facere pascha in die illo accedentes ad Mosen et Aaron
Nu 9:7 dixerunt eis inmundi sumus super animam hominis quare fraudamur ut
non valeamus offerre oblationem Domino in tempore suo inter filios
Israhel
Nu 9:8 quibus respondit Moses state ut consulam quid praecipiat Dominus de
vobis
Nu 9:9 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Nu 9:10 loquere filiis Israhel homo qui fuerit inmundus super anima sive in via
procul in gente vestra faciat phase Domino
Nu 9:11 mense secundo quartadecima die mensis ad vesperam cum azymis et
lactucis agrestibus comedent illud
Nu 9:12 non relinquent ex eo quippiam usque mane et os eius non confringent
omnem ritum phase observabunt
Nu 9:13 si quis autem et mundus est et in itinere non fuit et tamen non fecit phase
exterminabitur anima illa de populis suis quia sacrificium Domino non
obtulit tempore suo peccatum suum ipse portabit
Nu 9:14 peregrinus quoque et advena si fuerit apud vos faciet phase Domini iuxta
caerimonias et iustificationes eius praeceptum idem erit apud vos tam
advenae quam indigenae
Nu 9:15 igitur die qua erectum est tabernaculum operuit illud nubes a vespere
autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane
Nu 9:16 sic fiebat iugiter per diem operiebat illud nubes et per noctem quasi
species ignis
Nu 9:17 cumque ablata fuisset nubes quae tabernaculum protegebat tunc
proficiscebantur filii Israhel et in loco ubi stetisset nubes ibi
castrametabantur
Nu 9:18 ad imperium Domini proficiscebantur et ad imperium illius figebant
tabernaculum cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum
manebant in eodem loco
Nu 9:19 et si evenisset ut multo tempore maneret super illud erant filii Israhel in
excubiis Domini et non proficiscebantur
Nu 9:20 quotquot diebus fuisset nubes super tabernaculum ad imperium Domini
erigebant tentoria et ad imperium illius deponebant
Nu 9:21 si fuisset nubes a vespere usque mane et statim diluculo tabernaculum
reliquisset proficiscebantur et si post diem et noctem recessisset
dissipabant tentoria
Nu 9:22 si biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum
manebant filii Israhel in eodem loco et non proficiscebantur statim autem
ut recessisset movebant c