Genesis
Ge 1:1
in principio creavit Deus caelum et terramGe 1:2
terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi etspiritus Dei ferebatur super aquas
Ge 1:3
dixitque Deus fiat lux et facta est luxGe 1:4
et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit lucem ac tenebrasGe 1:5
appellavitque lucem diem et tenebras noctem factumque est vespere etmane dies unus
Ge 1:6
dixit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquasab aquis
Ge 1:7
et fecit Deus firmamentum divisitque aquas quae erant sub firmamentoab his quae erant super firmamentum et factum est ita
Ge 1:8
vocavitque Deus firmamentum caelum et factum est vespere et manedies secundus
Ge 1:9
dixit vero Deus congregentur aquae quae sub caelo sunt in locum unumet appareat arida factumque est ita
Ge 1:10
et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavitmaria et vidit Deus quod esset bonum
Ge 1:11
et ait germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignumpomiferum faciens fructum iuxta genus suum cuius semen in semet ipso
sit super terram et factum est ita
Ge 1:12
et protulit terra herbam virentem et adferentem semen iuxta genus suumlignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem secundum
speciem suam et vidit Deus quod esset bonum
Ge 1:13
factumque est vespere et mane dies tertiusGe 1:14
dixit autem Deus fiant luminaria in firmamento caeli ut dividant diem acnoctem et sint in signa et tempora et dies et annos
Ge 1:15
ut luceant in firmamento caeli et inluminent terram et factum est itaGe 1:16
fecitque Deus duo magna luminaria luminare maius ut praeesset diei etluminare minus ut praeesset nocti et stellas
Ge 1:17
et posuit eas in firmamento caeli ut lucerent super terramGe 1:18
et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras et vidit Deusquod esset bonum
Ge 1:19
et factum est vespere et mane dies quartusGe 1:20
dixit etiam Deus producant aquae reptile animae viventis et volatilesuper terram sub firmamento caeli
Ge 1:21
creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atquemotabilem quam produxerant aquae in species suas et omne volatile
secundum genus suum et vidit Deus quod esset bonum
Ge 1:22
benedixitque eis dicens crescite et multiplicamini et replete aquas marisavesque multiplicentur super terram
Ge 1:23
et factum est vespere et mane dies quintusGe 1:24
dixit quoque Deus producat terra animam viventem in genere suoiumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas factumque est
ita
Ge 1:25
et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta et omne reptileterrae in genere suo et vidit Deus quod esset bonum
Ge 1:26
et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram etpraesit piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae
omnique reptili quod movetur in terra
Ge 1:27
et creavit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavitillum masculum et feminam creavit eos
Ge 1:28
benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini et replete terramet subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et
universis animantibus quae moventur super terram
Ge 1:29
dixitque Deus ecce dedi vobis omnem herbam adferentem semen superterram et universa ligna quae habent in semet ipsis sementem generis sui
ut sint vobis in escam
Ge 1:30
et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis quaemoventur in terra et in quibus est anima vivens ut habeant ad vescendum
et factum est ita
Ge 1:31
viditque Deus cuncta quae fecit et erant valde bona et factum est vespereet mane dies sextus
Ge 2:1
igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis ornatus eorumGe 2:2
conplevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat et requievit dieseptimo ab universo opere quod patrarat
Ge 2:3
et benedixit diei septimo et sanctificavit illum quia in ipso cessaverat abomni opere suo quod creavit Deus ut faceret
Ge 2:4
istae generationes caeli et terrae quando creatae sunt in die quo fecitDominus Deus caelum et terram
Ge 2:5
et omne virgultum agri antequam oreretur in terra omnemque herbamregionis priusquam germinaret non enim pluerat Dominus Deus super
terram et homo non erat qui operaretur terram
Ge 2:6
sed fons ascendebat e terra inrigans universam superficiem terraeGe 2:7
formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae et inspiravit infaciem eius spiraculum vitae et factus est homo in animam viventem
Ge 2:8
plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio in quoposuit hominem quem formaverat
Ge 2:9
produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu et advescendum suave lignum etiam vitae in medio paradisi lignumque
scientiae boni et mali
Ge 2:10
et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad inrigandum paradisum quiinde dividitur in quattuor capita
Ge 2:11
nomen uni Phison ipse est qui circuit omnem terram Evilat ubi nascituraurum
Ge 2:12
et aurum terrae illius optimum est ibique invenitur bdellium et lapisonychinus
Ge 2:13
et nomen fluvio secundo Geon ipse est qui circuit omnem terramAethiopiae
Ge 2:14
nomen vero fluminis tertii Tigris ipse vadit contra Assyrios fluviusautem quartus ipse est Eufrates
Ge 2:15
tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso voluptatisut operaretur et custodiret illum
Ge 2:16
praecepitque ei dicens ex omni ligno paradisi comedeGe 2:17
de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas in quocumque enim diecomederis ex eo morte morieris
Ge 2:18
dixit quoque Dominus Deus non est bonum esse hominem solumfaciamus ei adiutorium similem sui
Ge 2:19
formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terrae etuniversis volatilibus caeli adduxit ea ad Adam ut videret quid vocaret ea
omne enim quod vocavit Adam animae viventis ipsum est nomen eius
Ge 2:20
appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia et universavolatilia caeli et omnes bestias terrae Adam vero non inveniebatur
adiutor similis eius
Ge 2:21
inmisit ergo Dominus Deus soporem in Adam cumque obdormisset tulitunam de costis eius et replevit carnem pro ea
Ge 2:22
et aedificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in mulieremet adduxit eam ad Adam
Ge 2:23
dixitque Adam hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea haecvocabitur virago quoniam de viro sumpta est
Ge 2:24
quam ob rem relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit uxorisuae et erunt duo in carne una
Ge 2:25
erant autem uterque nudi Adam scilicet et uxor eius et non erubescebantGe 3:1
sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terrae quae feceratDominus Deus qui dixit ad mulierem cur praecepit vobis Deus ut non
comederetis de omni ligno paradisi
Ge 3:2
cui respondit mulier de fructu lignorum quae sunt in paradiso vescemurGe 3:3
de fructu vero ligni quod est in medio paradisi praecepit nobis Deus necomederemus et ne tangeremus illud ne forte moriamur
Ge 3:4
dixit autem serpens ad mulierem nequaquam morte morieminiGe 3:5
scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo aperienturoculi vestri et eritis sicut dii scientes bonum et malum
Ge 3:6
vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrumoculis aspectuque delectabile et tulit de fructu illius et comedit deditque
viro suo qui comedit
Ge 3:7
et aperti sunt oculi amborum cumque cognovissent esse se nudosconsuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata
Ge 3:8
et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad aurampost meridiem abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in
medio ligni paradisi
Ge 3:9
vocavitque Dominus Deus Adam et dixit ei ubi esGe 3:10
qui ait vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem etabscondi me
Ge 3:11
cui dixit quis enim indicavit tibi quod nudus esses nisi quod ex ligno dequo tibi praeceperam ne comederes comedisti
Ge 3:12
dixitque Adam mulier quam dedisti sociam mihi dedit mihi de ligno etcomedi
Ge 3:13
et dixit Dominus Deus ad mulierem quare hoc fecisti quae responditserpens decepit me et comedi
Ge 3:14
et ait Dominus Deus ad serpentem quia fecisti hoc maledictus es interomnia animantia et bestias terrae super pectus tuum gradieris et terram
comedes cunctis diebus vitae tuae
Ge 3:15
inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius ipsaconteret caput tuum et tu insidiaberis calcaneo eius
Ge 3:16
mulieri quoque dixit multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos indolore paries filios et sub viri potestate eris et ipse dominabitur tui
Ge 3:17
ad Adam vero dixit quia audisti vocem uxoris tuae et comedisti de lignoex quo praeceperam tibi ne comederes maledicta terra in opere tuo in
laboribus comedes eam cunctis diebus vitae tuae
Ge 3:18
spinas et tribulos germinabit tibi et comedes herbas terraeGe 3:19
in sudore vultus tui vesceris pane donec revertaris in terram de quasumptus es quia pulvis es et in pulverem reverteris
Ge 3:20
et vocavit Adam nomen uxoris suae Hava eo quod mater essetcunctorum viventium
Ge 3:21
fecit quoque Dominus Deus Adam et uxori eius tunicas pellicias et induiteos
Ge 3:22
et ait ecce Adam factus est quasi unus ex nobis sciens bonum et malumnunc ergo ne forte mittat manum suam et sumat etiam de ligno vitae et
comedat et vivat in aeternum
Ge 3:23
emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis ut operaretur terram dequa sumptus est
Ge 3:24
eiecitque Adam et conlocavit ante paradisum voluptatis cherubin etflammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitae
Ge 4:1
Adam vero cognovit Havam uxorem suam quae concepit et peperit Caindicens possedi hominem per Dominum
Ge 4:2
rursusque peperit fratrem eius Abel fuit autem Abel pastor ovium et Cainagricola
Ge 4:3
factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terraemunera Domino
Ge 4:4
Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum etrespexit Dominus ad Abel et ad munera eius
Ge 4:5
ad Cain vero et ad munera illius non respexit iratusque est Cainvehementer et concidit vultus eius
Ge 4:6
dixitque Dominus ad eum quare maestus es et cur concidit facies tuaGe 4:7
nonne si bene egeris recipies sin autem male statim in foribus peccatumaderit sed sub te erit appetitus eius et tu dominaberis illius
Ge 4:8
dixitque Cain ad Abel fratrem suum egrediamur foras cumque essent inagro consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum
Ge 4:9
et ait Dominus ad Cain ubi est Abel frater tuus qui respondit nescio numcustos fratris mei sum
Ge 4:10
dixitque ad eum quid fecisti vox sanguinis fratris tui clamat ad me deterra
Ge 4:11
nunc igitur maledictus eris super terram quae aperuit os suum et suscepitsanguinem fratris tui de manu tua
Ge 4:12
cum operatus fueris eam non dabit tibi fructus suos vagus et profuguseris super terram
Ge 4:13
dixitque Cain ad Dominum maior est iniquitas mea quam ut veniammerear
Ge 4:14
ecce eicis me hodie a facie terrae et a facie tua abscondar et ero vagus etprofugus in terra omnis igitur qui invenerit me occidet me
Ge 4:15
dixitque ei Dominus nequaquam ita fiet sed omnis qui occiderit Cainseptuplum punietur posuitque Dominus Cain signum ut non eum
interficeret omnis qui invenisset eum
Ge 4:16
egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra profugus adorientalem plagam Eden
Ge 4:17
cognovit autem Cain uxorem suam quae concepit et peperit Enoch etaedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Enoch
Ge 4:18
porro Enoch genuit Irad et Irad genuit Maviahel et Maviahel genuitMatusahel et Matusahel genuit Lamech
Ge 4:19
qui accepit uxores duas nomen uni Ada et nomen alteri SellaGe 4:20
genuitque Ada Iabel qui fuit pater habitantium in tentoriis atquepastorum
Ge 4:21
et nomen fratris eius Iubal ipse fuit pater canentium cithara et organoGe 4:22
Sella quoque genuit Thubalcain qui fuit malleator et faber in cunctaopera aeris et ferri soror vero Thubalcain Noemma
Ge 4:23
dixitque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae audite vocem meamuxores Lamech auscultate sermonem meum quoniam occidi virum in
vulnus meum et adulescentulum in livorem meum
Ge 4:24
septuplum ultio dabitur de Cain de Lamech vero septuagies septiesGe 4:25
cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam et peperit filium vocavitquenomen eius Seth dicens posuit mihi Deus semen aliud pro Abel quem
occidit Cain
Ge 4:26
sed et Seth natus est filius quem vocavit Enos iste coepit invocare nomenDomini
Ge 5:1
hic est liber generationis Adam in die qua creavit Deus hominem adsimilitudinem Dei fecit illum
Ge 5:2
masculum et feminam creavit eos et benedixit illis et vocavit nomeneorum Adam in die qua creati sunt
Ge 5:3
vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem etimaginem suam vocavitque nomen eius Seth
Ge 5:4
et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth octingenti anni genuitquefilios et filias
Ge 5:5
et factum est omne tempus quod vixit Adam anni nongenti triginta etmortuus est
Ge 5:6
vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit EnosGe 5:7
vixitque Seth postquam genuit Enos octingentis septem annis genuitquefilios et filias
Ge 5:8
et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum etmortuus est
Ge 5:9
vixit vero Enos nonaginta annis et genuit CainanGe 5:10
post cuius ortum vixit octingentis quindecim annis et genuit filios etfilias
Ge 5:11
factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum etmortuus est
Ge 5:12
vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit MalalehelGe 5:13
et vixit Cainan postquam genuit Malalehel octingentos quadragintaannos genuitque filios et filias
Ge 5:14
et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni et mortuus estGe 5:15
vixit autem Malalehel sexaginta quinque annos et genuit IaredGe 5:16
et vixit Malalehel postquam genuit Iared octingentis triginta annis etgenuit filios et filias
Ge 5:17
et facti sunt omnes dies Malalehel octingenti nonaginta quinque anni etmortuus est
Ge 5:18
vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit EnochGe 5:19
et vixit Iared postquam genuit Enoch octingentos annos et genuit filios etfilias
Ge 5:20
et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni et mortuus estGe 5:21
porro Enoch vixit sexaginta quinque annis et genuit MathusalamGe 5:22
et ambulavit Enoch cum Deo postquam genuit Mathusalam trecentisannis et genuit filios et filias
Ge 5:23
et facti sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque anniGe 5:24
ambulavitque cum Deo et non apparuit quia tulit eum DeusGe 5:25
vixit quoque Mathusalam centum octoginta septem annos et genuitLamech
Ge 5:26
et vixit Mathusalam postquam genuit Lamech septingentos octogintaduos annos et genuit filios et filias
Ge 5:27
et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni etmortuus est
Ge 5:28
vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filiumGe 5:29
vocavitque nomen eius Noe dicens iste consolabitur nos ab operibus etlaboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus
Ge 5:30
vixitque Lamech postquam genuit Noe quingentos nonaginta quinqueannos et genuit filios et filias
Ge 5:31
et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni etmortuus est
Ge 5:32
Noe vero cum quingentorum esset annorum genuit Sem et Ham et IafethGe 6:1
cumque coepissent homines multiplicari super terram et filiasprocreassent
Ge 6:2
videntes filii Dei filias eorum quod essent pulchrae acceperunt uxoressibi ex omnibus quas elegerant
Ge 6:3
dixitque Deus non permanebit spiritus meus in homine in aeternum quiacaro est eruntque dies illius centum viginti annorum
Ge 6:4
gigantes autem erant super terram in diebus illis postquam enim ingressisunt filii Dei ad filias hominum illaeque genuerunt isti sunt potentes a
saeculo viri famosi
Ge 6:5
videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra et cunctacogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore
Ge 6:6
paenituit eum quod hominem fecisset in terra et tactus dolore cordisintrinsecus
Ge 6:7
delebo inquit hominem quem creavi a facie terrae ab homine usque adanimantia a reptili usque ad volucres caeli paenitet enim me fecisse eos
Ge 6:8
Noe vero invenit gratiam coram DominoGe 6:9
hae generationes Noe Noe vir iustus atque perfectus fuit ingenerationibus suis cum Deo ambulavit
Ge 6:10
et genuit tres filios Sem Ham et IafethGe 6:11
corrupta est autem terra coram Deo et repleta est iniquitateGe 6:12
cumque vidisset Deus terram esse corruptam omnis quippe carocorruperat viam suam super terram
Ge 6:13
dixit ad Noe finis universae carnis venit coram me repleta est terrainiquitate a facie eorum et ego disperdam eos cum terra
Ge 6:14
fac tibi arcam de lignis levigatis mansiunculas in arca facies et bituminelinies intrinsecus et extrinsecus
Ge 6:15
et sic facies eam trecentorum cubitorum erit longitudo arcaequinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius
Ge 6:16
fenestram in arca facies et in cubito consummabis summitatem ostiumautem arcae pones ex latere deorsum cenacula et tristega facies in ea
Ge 6:17
ecce ego adducam diluvii aquas super terram ut interficiam omnemcarnem in qua spiritus vitae est subter caelum universa quae in terra sunt
consumentur
Ge 6:18
ponamque foedus meum tecum et ingredieris arcam tu et filii tui uxor tuaet uxores filiorum tuorum tecum
Ge 6:19
et ex cunctis animantibus universae carnis bina induces in arcam utvivant tecum masculini sexus et feminini
Ge 6:20
de volucribus iuxta genus suum et de iumentis in genere suo et ex omnireptili terrae secundum genus suum bina de omnibus ingredientur tecum
ut possint vivere
Ge 6:21
tolles igitur tecum ex omnibus escis quae mandi possunt et conportabisapud te et erunt tam tibi quam illis in cibum
Ge 6:22
fecit ergo Noe omnia quae praeceperat illi DeusGe 7:1
dixitque Dominus ad eum ingredere tu et omnis domus tua arcam teenim vidi iustum coram me in generatione hac
Ge 7:2
ex omnibus animantibus mundis tolle septena septena masculum etfeminam de animantibus vero non mundis duo duo masculum et
feminam
Ge 7:3
sed et de volatilibus caeli septena septena masculum et feminam utsalvetur semen super faciem universae terrae
Ge 7:4
adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadragintadiebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam quam feci
de superficie terrae
Ge 7:5
fecit ergo Noe omnia quae mandaverat ei DominusGe 7:6
eratque sescentorum annorum quando diluvii aquae inundaverunt superterram
Ge 7:7
et ingressus est Noe et filii eius uxor eius et uxores filiorum eius cum eoin arcam propter aquas diluvii
Ge 7:8
de animantibus quoque mundis et inmundis et de volucribus et ex omniquod movetur super terram
Ge 7:9
duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam masculus et femina sicutpraeceperat Deus Noe
Ge 7:10
cumque transissent septem dies aquae diluvii inundaverunt super terramGe 7:11
anno sescentesimo vitae Noe mense secundo septimodecimo die mensisrupti sunt omnes fontes abyssi magnae et cataractae caeli apertae sunt
Ge 7:12
et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadragintanoctibus
Ge 7:13
in articulo diei illius ingressus est Noe et Sem et Ham et Iafeth filii eiusuxor illius et tres uxores filiorum eius cum eis in arcam
Ge 7:14
ipsi et omne animal secundum genus suum universaque iumenta in genussuum et omne quod movetur super terram in genere suo cunctumque
volatile secundum genus suum universae aves omnesque volucres
Ge 7:15
ingressae sunt ad Noe in arcam bina et bina ex omni carne in qua eratspiritus vitae
Ge 7:16
et quae ingressa sunt masculus et femina ex omni carne introierunt sicutpraeceperat ei Deus et inclusit eum Dominus de foris
Ge 7:17
factumque est diluvium quadraginta diebus super terram et multiplicataesunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra
Ge 7:18
vehementer inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terrae porroarca ferebatur super aquas
Ge 7:19
et aquae praevaluerunt nimis super terram opertique sunt omnes montesexcelsi sub universo caelo
Ge 7:20
quindecim cubitis altior fuit aqua super montes quos operueratGe 7:21
consumptaque est omnis caro quae movebatur super terram volucrumanimantium bestiarum omniumque reptilium quae reptant super terram
universi homines
Ge 7:22
et cuncta in quibus spiraculum vitae est in terra mortua suntGe 7:23
et delevit omnem substantiam quae erat super terram ab homine usque adpecus tam reptile quam volucres caeli et deleta sunt de terra remansit
autem solus Noe et qui cum eo erant in arca
Ge 7:24
obtinueruntque aquae terras centum quinquaginta diebusGe 8:1
recordatus autem Deus Noe cunctarumque animantium et omniumiumentorum quae erant cum eo in arca adduxit spiritum super terram et
inminutae sunt aquae
Ge 8:2
et clausi sunt fontes abyssi et cataractae caeli et prohibitae sunt pluviaede caelo
Ge 8:3
reversaeque aquae de terra euntes et redeuntes et coeperunt minui postcentum quinquaginta dies
Ge 8:4
requievitque arca mense septimo vicesima septima die mensis supermontes Armeniae
Ge 8:5
at vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem decimoenim mense prima die mensis apparuerunt cacumina montium
Ge 8:6
cumque transissent quadraginta dies aperiens Noe fenestram arcae quamfecerat dimisit corvum
Ge 8:7
qui egrediebatur et revertebatur donec siccarentur aquae super terramGe 8:8
emisit quoque columbam post eum ut videret si iam cessassent aquaesuper faciem terrae
Ge 8:9
quae cum non invenisset ubi requiesceret pes eius reversa est ad eum inarcam aquae enim erant super universam terram extenditque manum et
adprehensam intulit in arcam
Ge 8:10
expectatis autem ultra septem diebus aliis rursum dimisit columbam exarca
Ge 8:11
at illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivae virentibus foliisin ore suo intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram
Ge 8:12
expectavitque nihilominus septem alios dies et emisit columbam quaenon est reversa ultra ad eum
Ge 8:13
igitur sescentesimo primo anno primo mense prima die mensis inminutaesunt aquae super terram et aperiens Noe tectum arcae aspexit viditque
quod exsiccata esset superficies terrae
Ge 8:14
mense secundo septima et vicesima die mensis arefacta est terraGe 8:15
locutus est autem Deus ad Noe dicensGe 8:16
egredere de arca tu et uxor tua filii tui et uxores filiorum tuorum tecumGe 8:17
cuncta animantia quae sunt apud te ex omni carne tam in volatilibusquam in bestiis et in universis reptilibus quae reptant super terram educ
tecum et ingredimini super terram crescite et multiplicamini super eam
Ge 8:18
egressus est ergo Noe et filii eius uxor illius et uxores filiorum eius cumeo
Ge 8:19
sed et omnia animantia iumenta et reptilia quae repunt super terramsecundum genus suum arcam egressa sunt
Ge 8:20
aedificavit autem Noe altare Domino et tollens de cunctis pecoribus etvolucribus mundis obtulit holocausta super altare
Ge 8:21
odoratusque est Dominus odorem suavitatis et ait ad eum nequaquamultra maledicam terrae propter homines sensus enim et cogitatio humani
cordis in malum prona sunt ab adulescentia sua non igitur ultra
percutiam omnem animantem sicut feci
Ge 8:22
cunctis diebus terrae sementis et messis frigus et aestus aestas et hiempsnox et dies non requiescent
Ge 9:1
benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos crescite etmultiplicamini et implete terram
Ge 9:2
et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnesvolucres caeli cum universis quae moventur in terra omnes pisces maris
manui vestrae traditi sunt
Ge 9:3
et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum quasi holera virentiatradidi vobis omnia
Ge 9:4
excepto quod carnem cum sanguine non comedetisGe 9:5
sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarumbestiarum et de manu hominis de manu viri et fratris eius requiram
animam hominis
Ge 9:6
quicumque effuderit humanum sanguinem fundetur sanguis illius adimaginem quippe Dei factus est homo
Ge 9:7
vos autem crescite et multiplicamini et ingredimini super terram etimplete eam
Ge 9:8
haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eoGe 9:9
ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vosGe 9:10
et ad omnem animam viventem quae est vobiscum tam in volucribusquam in iumentis et pecudibus terrae cunctis quae egressa sunt de arca et
universis bestiis terrae
Ge 9:11
statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra interficietur omniscaro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium dissipans terram
Ge 9:12
dixitque Deus hoc signum foederis quod do inter me et vos et ad omnemanimam viventem quae est vobiscum in generationes sempiternas
Ge 9:13
arcum meum ponam in nubibus et erit signum foederis inter me et interterram
Ge 9:14
cumque obduxero nubibus caelum apparebit arcus meus in nubibusGe 9:15
et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente quaecarnem vegetat et non erunt ultra aquae diluvii ad delendam universam
carnem
Ge 9:16
eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor foederissempiterni quod pactum est inter Deum et inter omnem animam
viventem universae carnis quae est super terram
Ge 9:17
dixitque Deus Noe hoc erit signum foederis quod constitui inter me etinter omnem carnem super terram
Ge 9:18
erant igitur filii Noe qui egressi sunt de arca Sem Ham et Iafeth porroHam ipse est pater Chanaan
Ge 9:19
tres isti sunt filii Noe et ab his disseminatum est omne hominum genussuper universam terram
Ge 9:20
coepitque Noe vir agricola exercere terram et plantavit vineamGe 9:21
bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suoGe 9:22
quod cum vidisset Ham pater Chanaan verenda scilicet patris sui essenuda nuntiavit duobus fratribus suis foras
Ge 9:23
at vero Sem et Iafeth pallium inposuerunt umeris suis et incedentesretrorsum operuerunt verecunda patris sui faciesque eorum aversae erant
et patris virilia non viderunt
Ge 9:24
evigilans autem Noe ex vino cum didicisset quae fecerat ei filius suusminor
Ge 9:25
ait maledictus Chanaan servus servorum erit fratribus suisGe 9:26
dixitque benedictus Dominus Deus Sem sit Chanaan servus eiusGe 9:27
dilatet Deus Iafeth et habitet in tabernaculis Sem sitque Chanaan servuseius
Ge 9:28
vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annisGe 9:29
et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum etmortuus est
Ge 10:1
hae generationes filiorum Noe Sem Ham Iafeth natique sunt eis filii postdiluvium
Ge 10:2
filii Iafeth Gomer Magog et Madai Iavan et Thubal et Mosoch et ThirasGe 10:3
porro filii Gomer Aschenez et Rifath et ThogormaGe 10:4
filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et DodanimGe 10:5
ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis unusquisquesecundum linguam et familias in nationibus suis
Ge 10:6
filii autem Ham Chus et Mesraim et Fut et ChanaanGe 10:7
filii Chus Saba et Hevila et Sabatha et Regma et Sabathaca filii RegmaSaba et Dadan
Ge 10:8
porro Chus genuit Nemrod ipse coepit esse potens in terraGe 10:9
et erat robustus venator coram Domino ab hoc exivit proverbium quasiNemrod robustus venator coram Domino
Ge 10:10
fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et Archad et Chalannein terra Sennaar
Ge 10:11
de terra illa egressus est Assur et aedificavit Nineven et plateas civitatiset Chale
Ge 10:12
Resen quoque inter Nineven et Chale haec est civitas magnaGe 10:13
at vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim NepthuimGe 10:14
et Phetrusim et Cesluim de quibus egressi sunt Philisthim et CapthurimGe 10:15
Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum EttheumGe 10:16
et Iebuseum et Amorreum GergeseumGe 10:17
Eveum et Araceum SineumGe 10:18
et Aradium Samariten et Amatheum et post haec disseminati sunt populiChananeorum
Ge 10:19
factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usqueGazam donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adama et Seboim
usque Lesa
Ge 10:20
hii filii Ham in cognationibus et linguis et generationibus terrisque etgentibus suis
Ge 10:21
de Sem quoque nati sunt patre omnium filiorum Eber fratre Iafeth maioreGe 10:22
filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et AramGe 10:23
filii Aram Us et Hul et Gether et MesGe 10:24
at vero Arfaxad genuit Sala de quo ortus est EberGe 10:25
natique sunt Eber filii duo nomen uni Faleg eo quod in diebus eius divisasit terra et nomen fratris eius Iectan
Ge 10:26
qui Iectan genuit Helmodad et Saleph et Asarmoth IareGe 10:27
et Aduram et Uzal DeclaGe 10:28
et Ebal et Abimahel SabaGe 10:29
et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii IectanGe 10:30
et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montemorientalem
Ge 10:31
isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibussuis
Ge 10:32
hae familiae Noe iuxta populos et nationes suas ab his divisae suntgentes in terra post diluvium
Ge 11:1
erat autem terra labii unius et sermonum eorundemGe 11:2
cumque proficiscerentur de oriente invenerunt campum in terra Sennaaret habitaverunt in eo
Ge 11:3
dixitque alter ad proximum suum venite faciamus lateres et coquamuseos igni habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro cemento
Ge 11:4
et dixerunt venite faciamus nobis civitatem et turrem cuius culmenpertingat ad caelum et celebremus nomen nostrum antequam dividamur
in universas terras
Ge 11:5
descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrem quamaedificabant filii Adam
Ge 11:6
et dixit ecce unus est populus et unum labium omnibus coeperuntque hocfacere nec desistent a cogitationibus suis donec eas opere conpleant
Ge 11:7
venite igitur descendamus et confundamus ibi linguam eorum ut nonaudiat unusquisque vocem proximi sui
Ge 11:8
atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras etcessaverunt aedificare civitatem
Ge 11:9
et idcirco vocatum est nomen eius Babel quia ibi confusum est labiumuniversae terrae et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum
regionum
Ge 11:10
hae generationes Sem Sem centum erat annorum quando genuit Arfaxadbiennio post diluvium
Ge 11:11
vixitque Sem postquam genuit Arfaxad quingentos annos et genuit filioset filias
Ge 11:12
porro Arfaxad vixit triginta quinque annos et genuit SaleGe 11:13
vixitque Arfaxad postquam genuit Sale trecentis tribus annis et genuitfilios et filias
Ge 11:14
Sale quoque vixit triginta annis et genuit EberGe 11:15
vixitque Sale postquam genuit Eber quadringentis tribus annis et genuitfilios et filias
Ge 11:16
vixit autem Eber triginta quattuor annis et genuit FalegGe 11:17
et vixit Eber postquam genuit Faleg quadringentis triginta annis et genuitfilios et filias
Ge 11:18
vixit quoque Faleg triginta annis et genuit ReuGe 11:19
vixitque Faleg postquam genuit Reu ducentis novem annis et genuitfilios et filias
Ge 11:20
vixit autem Reu triginta duobus annis et genuit SarugGe 11:21
vixitque Reu postquam genuit Sarug ducentis septem annis et genuitfilios et filias
Ge 11:22
vixit vero Sarug triginta annis et genuit NahorGe 11:23
vixitque Sarug postquam genuit Nahor ducentos annos et genuit filios etfilias
Ge 11:24
vixit autem Nahor viginti novem annis et genuit ThareGe 11:25
vixitque Nahor postquam genuit Thare centum decem et novem annos etgenuit filios et filias
Ge 11:26
vixitque Thare septuaginta annis et genuit Abram et Nahor et AranGe 11:27
hae sunt autem generationes Thare Thare genuit Abram et Nahor et Aranporro Aran genuit Loth
Ge 11:28
mortuusque est Aran ante Thare patrem suum in terra nativitatis suae inUr Chaldeorum
Ge 11:29
duxerunt autem Abram et Nahor uxores nomen autem uxoris AbramSarai et nomen uxoris Nahor Melcha filia Aran patris Melchae et patris
Ieschae
Ge 11:30
erat autem Sarai sterilis nec habebat liberosGe 11:31
tulit itaque Thare Abram filium suum et Loth filium Aran filium filii suiet Sarai nurum suam uxorem Abram filii sui et eduxit eos de Ur
Chaldeorum ut irent in terram Chanaan veneruntque usque Haran et
habitaverunt ibi
Ge 11:32
et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum et mortuus est inHaran
Ge 12:1
dixit autem Dominus ad Abram egredere de terra tua et de cognationetua et de domo patris tui in terram quam monstrabo tibi
Ge 12:2
faciamque te in gentem magnam et benedicam tibi et magnificabonomen tuum erisque benedictus
Ge 12:3
benedicam benedicentibus tibi et maledicam maledicentibus tibi atque inte benedicentur universae cognationes terrae
Ge 12:4
egressus est itaque Abram sicut praeceperat ei Dominus et ivit cum eoLoth septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de
Haran
Ge 12:5
tulitque Sarai uxorem suam et Loth filium fratris sui universamquesubstantiam quam possederant et animas quas fecerant in Haran et
egressi sunt ut irent in terram Chanaan cumque venissent in eam
Ge 12:6
pertransivit Abram terram usque ad locum Sychem usque ad convallemInlustrem Chananeus autem tunc erat in terra
Ge 12:7
apparuitque Dominus Abram et dixit ei semini tuo dabo terram hanc quiaedificavit ibi altare Domino qui apparuerat ei
Ge 12:8
et inde transgrediens ad montem qui erat contra orientem Bethel tetenditibi tabernaculum suum ab occidente habens Bethel et ab oriente Ai
aedificavit quoque ibi altare Domino et invocavit nomen eius
Ge 12:9
perrexitque Abram vadens et ultra progrediens ad meridiemGe 12:10
facta est autem fames in terra descenditque Abram in Aegyptum utperegrinaretur ibi praevaluerat enim fames in terra
Ge 12:11
cumque prope esset ut ingrederetur Aegyptum dixit Sarai uxori suae noviquod pulchra sis mulier
Ge 12:12
et quod cum viderint te Aegyptii dicturi sunt uxor ipsius est etinterficient me et te reservabunt
Ge 12:13
dic ergo obsecro te quod soror mea sis ut bene sit mihi propter te et vivatanima mea ob gratiam tui
Ge 12:14
cum itaque ingressus esset Abram Aegyptum viderunt Aegyptiimulierem quod esset pulchra nimis
Ge 12:15
et nuntiaverunt principes Pharaoni et laudaverunt eam apud illum etsublata est mulier in domum Pharaonis
Ge 12:16
Abram vero bene usi sunt propter illam fueruntque ei oves et boves etasini et servi et famulae et asinae et cameli
Ge 12:17
flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis et domum eiuspropter Sarai uxorem Abram
Ge 12:18
vocavitque Pharao Abram et dixit ei quidnam est quod fecisti mihi quarenon indicasti quod uxor tua esset
Ge 12:19
quam ob causam dixisti esse sororem tuam ut tollerem eam mihi inuxorem nunc igitur ecce coniux tua accipe eam et vade
Ge 12:20
praecepitque Pharao super Abram viris et deduxerunt eum et uxoremillius et omnia quae habebat
Ge 13:1
ascendit ergo Abram de Aegypto ipse et uxor eius et omnia quae habebatet Loth cum eo ad australem plagam
Ge 13:2
erat autem dives valde in possessione argenti et auriGe 13:3
reversusque est per iter quo venerat a meridie in Bethel usque ad locumubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Ai
Ge 13:4
in loco altaris quod fecerat prius et invocavit ibi nomen DominiGe 13:5
sed et Loth qui erat cum Abram fuerunt greges ovium et armenta ettabernacula
Ge 13:6
nec poterat eos capere terra ut habitarent simul erat quippe substantiaeorum multa et non quibant habitare communiter
Ge 13:7
unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Loth eo autemtempore Chananeus et Ferezeus habitabant in illa terra
Ge 13:8
dixit ergo Abram ad Loth ne quaeso sit iurgium inter me et te et interpastores meos et pastores tuos fratres enim sumus
Ge 13:9
ecce universa terra coram te est recede a me obsecro si ad sinistram ierisego ad dexteram tenebo si tu dexteram elegeris ego ad sinistram pergam
Ge 13:10
elevatis itaque Loth oculis vidit omnem circa regionem Iordanis quaeuniversa inrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et
Gomorram sicut paradisus Domini et sicut Aegyptus venientibus in
Segor
Ge 13:11
elegitque sibi Loth regionem circa Iordanem et recessit ab orientedivisique sunt alterutrum a fratre suo
Ge 13:12
Abram habitavit in terra Chanaan Loth moratus est in oppidis quae erantcirca Iordanem et habitavit in Sodomis
Ge 13:13
homines autem Sodomitae pessimi erant et peccatores coram Dominonimis
Ge 13:14
dixitque Dominus ad Abram postquam divisus est Loth ab eo leva oculostuos et vide a loco in quo nunc es ad aquilonem et ad meridiem ad
orientem et ad occidentem
Ge 13:15
omnem terram quam conspicis tibi dabo et semini tuo usque insempiternum
Ge 13:16
faciamque semen tuum sicut pulverem terrae si quis potest hominumnumerare pulverem semen quoque tuum numerare poterit
Ge 13:17
surge et perambula terram in longitudine et in latitudine sua quia tibidaturus sum eam
Ge 13:18
movens igitur Abram tabernaculum suum venit et habitavit iuxtaconvallem Mambre quod est in Hebron aedificavitque ibi altare Domino
Ge 14:1
factum est autem in illo tempore ut Amrafel rex Sennaar et Arioch rexPonti et Chodorlahomor rex Aelamitarum et Thadal rex Gentium
Ge 14:2
inirent bellum contra Bara regem Sodomorum et contra Bersa regemGomorrae et contra Sennaab regem Adamae et contra Semeber regem
Seboim contraque regem Balae ipsa est Segor
Ge 14:3
omnes hii convenerunt in vallem Silvestrem quae nunc est mare SalisGe 14:4
duodecim enim annis servierant Chodorlahomor et tertiodecimo annorecesserunt ab eo
Ge 14:5
igitur anno quartodecimo venit Chodorlahomor et reges qui erant cum eopercusseruntque Rafaim in Astharothcarnaim et Zuzim cum eis et Emim
in Savecariathaim
Ge 14:6
et Chorreos in montibus Seir usque ad campestria Pharan quae est insolitudine
Ge 14:7
reversique sunt et venerunt ad fontem Mesfat ipsa est Cades etpercusserunt omnem regionem Amalechitarum et Amorreum qui
habitabat in Asasonthamar
Ge 14:8
et egressi sunt rex Sodomorum et rex Gomorrae rexque Adamae et rexSeboim necnon et rex Balae quae est Segor et direxerunt contra eos
aciem in valle Silvestri
Ge 14:9
scilicet adversum Chodorlahomor regem Aelamitarum et Thadal regemGentium et Amrafel regem Sennaar et Arioch regem Ponti quattuor reges
adversus quinque
Ge 14:10
vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis itaque rexSodomorum et Gomorrae terga verterunt cecideruntque ibi et qui
remanserant fugerunt ad montem
Ge 14:11
tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrae et universaquae ad cibum pertinent et abierunt
Ge 14:12
necnon et Loth et substantiam eius filium fratris Abram qui habitabat inSodomis
Ge 14:13
et ecce unus qui evaserat nuntiavit Abram Hebraeo qui habitabat inconvalle Mambre Amorrei fratris Eschol et fratris Aner hii enim
pepigerant foedus cum Abram
Ge 14:14
quod cum audisset Abram captum videlicet Loth fratrem suumnumeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et
persecutus est eos usque Dan
Ge 14:15
et divisis sociis inruit super eos nocte percussitque eos et persecutus estusque Hoba quae est ad levam Damasci
Ge 14:16
reduxitque omnem substantiam et Loth fratrem suum cum substantiaillius mulieres quoque et populum
Ge 14:17
egressus est autem rex Sodomorum in occursum eius postquam reversusest a caede Chodorlahomor et regum qui cum eo erant in valle Save quae
est vallis Regis
Ge 14:18
at vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum erat enimsacerdos Dei altissimi
Ge 14:19
benedixit ei et ait benedictus Abram Deo excelso qui creavit caelum etterram
Ge 14:20
et benedictus Deus excelsus quo protegente hostes in manibus tuis suntet dedit ei decimas ex omnibus
Ge 14:21
dixit autem rex Sodomorum ad Abram da mihi animas cetera tolle tibiGe 14:22
qui respondit ei levo manum meam ad Dominum Deum excelsumpossessorem caeli et terrae
Ge 14:23
quod a filo subteminis usque ad corrigiam caligae non accipiam exomnibus quae tua sunt ne dicas ego ditavi Abram
Ge 14:24
exceptis his quae comederunt iuvenes et partibus virorum qui veneruntmecum Aner Eschol et Mambre isti accipient partes suas
Ge 15:1
his itaque transactis factus est sermo Domini ad Abram per visionemdicens noli timere Abram ego protector tuus sum et merces tua magna
nimis
Ge 15:2
dixitque Abram Domine Deus quid dabis mihi ego vadam absque liberiset filius procuratoris domus meae iste Damascus Eliezer
Ge 15:3
addiditque Abram mihi autem non dedisti semen et ecce vernaculusmeus heres meus erit
Ge 15:4
statimque sermo Domini factus est ad eum dicens non erit hic heres tuussed qui egredietur de utero tuo ipsum habebis heredem
Ge 15:5
eduxitque eum foras et ait illi suspice caelum et numera stellas si potes etdixit ei sic erit semen tuum
Ge 15:6
credidit Domino et reputatum est ei ad iustitiamGe 15:7
dixitque ad eum ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldeorum ut daremtibi terram istam et possideres eam
Ge 15:8
at ille ait Domine Deus unde scire possum quod possessurus sim eamGe 15:9
respondens Dominus sume inquit mihi vaccam triennem et capramtrimam et arietem annorum trium turturem quoque et columbam
Ge 15:10
qui tollens universa haec divisit per medium et utrasque partes contra sealtrinsecus posuit aves autem non divisit
Ge 15:11
descenderuntque volucres super cadavera et abigebat eas AbramGe 15:12
cumque sol occumberet sopor inruit super Abram et horror magnus ettenebrosus invasit eum
Ge 15:13
dictumque est ad eum scito praenoscens quod peregrinum futurum sitsemen tuum in terra non sua et subicient eos servituti et adfligent
quadringentis annis
Ge 15:14
verumtamen gentem cui servituri sunt ego iudicabo et post haecegredientur cum magna substantia
Ge 15:15
tu autem ibis ad patres tuos in pace sepultus in senectute bonaGe 15:16
generatione autem quarta revertentur huc necdum enim conpletae suntiniquitates Amorreorum usque ad praesens tempus
Ge 15:17
cum ergo occubuisset sol facta est caligo tenebrosa et apparuit clibanusfumans et lampas ignis transiens inter divisiones illas
Ge 15:18
in die illo pepigit Dominus cum Abram foedus dicens semini tuo daboterram hanc a fluvio Aegypti usque ad fluvium magnum flumen Eufraten
Ge 15:19
Cineos et Cenezeos et CedmoneosGe 15:20
et Hettheos et Ferezeos Rafaim quoqueGe 15:21
et Amorreos et Chananeos et Gergeseos et IebuseosGe 16:1
igitur Sarai uxor Abram non genuerat liberos sed habens ancillamaegyptiam nomine Agar
Ge 16:2
dixit marito suo ecce conclusit me Dominus ne parerem ingredere adancillam meam si forte saltem ex illa suscipiam filios cumque ille
adquiesceret deprecanti
Ge 16:3
tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitarecoeperant in terra Chanaan et dedit eam viro suo uxorem
Ge 16:4
qui ingressus est ad eam at illa concepisse se videns despexit dominamsuam
Ge 16:5
dixitque Sarai ad Abram inique agis contra me ego dedi ancillam meamin sinum tuum quae videns quod conceperit despectui me habet iudicet
Dominus inter me et te
Ge 16:6
cui respondens Abram ecce ait ancilla tua in manu tua est utere ea utlibet adfligente igitur eam Sarai fugam iniit
Ge 16:7
cumque invenisset illam angelus Domini iuxta fontem aquae insolitudine qui est in via Sur
Ge 16:8
dixit ad eam Agar ancilla Sarai unde venis et quo vadis quae respondit afacie Sarai dominae meae ego fugio
Ge 16:9
dixitque ei angelus Domini revertere ad dominam tuam et humiliare submanibus ipsius
Ge 16:10
et rursum multiplicans inquit multiplicabo semen tuum et nonnumerabitur prae multitudine
Ge 16:11
ac deinceps ecce ait concepisti et paries filium vocabisque nomen eiusIsmahel eo quod audierit Dominus adflictionem tuam
Ge 16:12
hic erit ferus homo manus eius contra omnes et manus omnium contraeum et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula
Ge 16:13
vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam Tu Deus qui vidistime dixit enim profecto hic vidi posteriora videntis me
Ge 16:14
propterea appellavit puteum illum puteum Viventis et videntis me ipseest inter Cades et Barad
Ge 16:15
peperitque Abrae filium qui vocavit nomen eius IsmahelGe 16:16
octoginta et sex annorum erat quando peperit ei Agar IsmahelemGe 17:1
postquam vero nonaginta et novem annorum esse coeperat apparuit eiDominus dixitque ad eum ego Deus omnipotens ambula coram me et
esto perfectus
Ge 17:2
ponamque foedus meum inter me et te et multiplicabo te vehementernimis
Ge 17:3
cecidit Abram pronus in faciemGe 17:4
dixitque ei Deus ego sum et pactum meum tecum erisque pater multarumgentium
Ge 17:5
nec ultra vocabitur nomen tuum Abram sed appellaberis Abraham quiapatrem multarum gentium constitui te
Ge 17:6
faciamque te crescere vehementissime et ponam in gentibus regesque exte egredientur
Ge 17:7
et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te ingenerationibus suis foedere sempiterno ut sim Deus tuus et seminis tui
post te
Ge 17:8
daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuae omnem terramChanaan in possessionem aeternam eroque Deus eorum
Ge 17:9
dixit iterum Deus ad Abraham et tu ergo custodies pactum meum etsemen tuum post te in generationibus suis
Ge 17:10
hoc est pactum quod observabitis inter me et vos et semen tuum post tecircumcidetur ex vobis omne masculinum
Ge 17:11
et circumcidetis carnem praeputii vestri ut sit in signum foederis inter meet vos
Ge 17:12
infans octo dierum circumcidetur in vobis omne masculinum ingenerationibus vestris tam vernaculus quam empticius circumcidetur et
quicumque non fuerit de stirpe vestra
Ge 17:13
eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternumGe 17:14
masculus cuius praeputii caro circumcisa non fuerit delebitur anima illade populo suo quia pactum meum irritum fecit
Ge 17:15
dixit quoque Deus ad Abraham Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai sedSarram
Ge 17:16
et benedicam ei et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum eritque innationes et reges populorum orientur ex eo
Ge 17:17
cecidit Abraham in faciem et risit dicens in corde suo putasne centenarionascetur filius et Sarra nonagenaria pariet
Ge 17:18
dixitque ad Deum utinam Ismahel vivat coram teGe 17:19
et ait Deus ad Abraham Sarra uxor tua pariet tibi filium vocabisquenomen eius Isaac et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum
et semini eius post eum
Ge 17:20
super Ismahel quoque exaudivi te ecce benedicam ei et augebo etmultiplicabo eum valde duodecim duces generabit et faciam illum in
gentem magnam
Ge 17:21
pactum vero meum statuam ad Isaac quem pariet tibi Sarra tempore istoin anno altero
Ge 17:22
cumque finitus esset sermo loquentis cum eo ascendit Deus ab AbrahamGe 17:23
tulit autem Abraham Ismahelem filium suum et omnes vernaculosdomus suae universosque quos emerat cunctos mares ex omnibus viris
domus suae et circumcidit carnem praeputii eorum statim in ipsa die
sicut praeceperat ei Deus
Ge 17:24
nonaginta novem erat annorum quando circumcidit carnem praeputii suiGe 17:25
et Ismahel filius eius tredecim annos impleverat tempore circumcisionissuae
Ge 17:26
eadem die circumcisus est Abraham et Ismahel filius eiusGe 17:27
et omnes viri domus illius tam vernaculi quam empticii et alienigenaepariter circumcisi sunt
Ge 18:1
apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostiotabernaculi sui in ipso fervore diei
Ge 18:2
cumque elevasset oculos apparuerunt ei tres viri stantes propter eumquos cum vidisset cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi et
adoravit in terra
Ge 18:3
et dixit Domine si inveni gratiam in oculis tuis ne transeas servum tuumGe 18:4
sed adferam pauxillum aquae et lavate pedes vestros et requiescite subarbore
Ge 18:5
ponam buccellam panis et confortate cor vestrum postea transibitisidcirco enim declinastis ad servum vestrum qui dixerunt fac ut locutus es
Ge 18:6
festinavit Abraham in tabernaculum ad Sarram dixitque ei adcelera triasata similae commisce et fac subcinericios panes
Ge 18:7
ipse vero ad armentum cucurrit et tulit inde vitulum tenerrimum etoptimum deditque puero qui festinavit et coxit illum
Ge 18:8
tulit quoque butyrum et lac et vitulum quem coxerat et posuit coram eisipse vero stabat iuxta eos sub arbore
Ge 18:9
cumque comedissent dixerunt ad eum ubi est Sarra uxor tua illerespondit ecce in tabernaculo est
Ge 18:10
cui dixit revertens veniam ad te tempore isto vita comite et habebitfilium Sarra uxor tua quo audito Sarra risit post ostium tabernaculi
Ge 18:11
erant autem ambo senes provectaeque aetatis et desierant Sarrae fierimuliebria
Ge 18:12
quae risit occulte dicens postquam consenui et dominus meus vetulus estvoluptati operam dabo
Ge 18:13
dixit autem Dominus ad Abraham quare risit Sarra dicens num vereparitura sum anus
Ge 18:14
numquid Deo est quicquam difficile iuxta condictum revertar ad te hoceodem tempore vita comite et habebit Sarra filium
Ge 18:15
negavit Sarra dicens non risi timore perterrita Dominus autem non estinquit ita sed risisti
Ge 18:16
cum ergo surrexissent inde viri direxerunt oculos suos contra Sodomamet Abraham simul gradiebatur deducens eos
Ge 18:17
dixitque Dominus num celare potero Abraham quae gesturus sumGe 18:18
cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam et benedicendaesint in illo omnes nationes terrae
Ge 18:19
scio enim quod praecepturus sit filiis suis et domui suae post se utcustodiant viam Domini et faciant iustitiam et iudicium ut adducat
Dominus propter Abraham omnia quae locutus est ad eum
Ge 18:20
dixit itaque Dominus clamor Sodomorum et Gomorrae multiplicatus estet peccatum earum adgravatum est nimis
Ge 18:21
descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me opereconpleverint an non est ita ut sciam
Ge 18:22
converteruntque se inde et abierunt Sodomam Abraham vero adhucstabat coram Domino
Ge 18:23
et adpropinquans ait numquid perdes iustum cum impioGe 18:24
si fuerint quinquaginta iusti in civitate peribunt simul et non parces locoilli propter quinquaginta iustos si fuerint in eo
Ge 18:25
absit a te ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio fiatque iustussicut impius non est hoc tuum qui iudicas omnem terram nequaquam
facies iudicium
Ge 18:26
dixitque Dominus ad eum si invenero Sodomis quinquaginta iustos inmedio civitatis dimittam omni loco propter eos
Ge 18:27
respondens Abraham ait quia semel coepi loquar ad Dominum meumcum sim pulvis et cinis
Ge 18:28
quid si minus quinquaginta iustis quinque fuerint delebis propter quinqueuniversam urbem et ait non delebo si invenero ibi quadraginta quinque
Ge 18:29
rursumque locutus est ad eum sin autem quadraginta inventi fuerint quidfacies ait non percutiam propter quadraginta
Ge 18:30
ne quaeso inquit indigneris Domine si loquar quid si inventi fuerint ibitriginta respondit non faciam si invenero ibi triginta
Ge 18:31
quia semel ait coepi loquar ad Dominum meum quid si inventi fuerint ibiviginti dixit non interficiam propter viginti
Ge 18:32
obsecro inquit ne irascaris Domine si loquar adhuc semel quid si inventifuerint ibi decem dixit non delebo propter decem
Ge 18:33
abiit Dominus postquam cessavit loqui ad Abraham et ille reversus est inlocum suum
Ge 19:1
veneruntque duo angeli Sodomam vespere sedente Loth in foribuscivitatis qui cum vidisset surrexit et ivit obviam eis adoravitque pronus
in terra
Ge 19:2
et dixit obsecro domini declinate in domum pueri vestri et manete ibilavate pedes vestros et mane proficiscimini in viam vestram qui dixerunt
minime sed in platea manebimus
Ge 19:3
conpulit illos oppido ut deverterent ad eum ingressisque domum illiusfecit convivium coxit azyma et comederunt
Ge 19:4
prius autem quam irent cubitum viri civitatis vallaverunt domum a puerousque ad senem omnis populus simul
Ge 19:5
vocaveruntque Loth et dixerunt ei ubi sunt viri qui introierunt ad te nocteeduc illos huc ut cognoscamus eos
Ge 19:6
egressus ad eos Loth post tergum adcludens ostium aitGe 19:7
nolite quaeso fratres mei nolite malum hoc facereGe 19:8
habeo duas filias quae necdum cognoverunt virum educam eas ad vos etabutimini eis sicut placuerit vobis dummodo viris istis nihil faciatis mali
quia ingressi sunt sub umbraculum tegminis mei
Ge 19:9
at illi dixerunt recede illuc et rursus ingressus es inquiunt ut advenanumquid ut iudices te ergo ipsum magis quam hos adfligemus vimque
faciebant Loth vehementissime iam prope erat ut refringerent fores
Ge 19:10
et ecce miserunt manum viri et introduxerunt ad se Loth cluseruntqueostium
Ge 19:11
et eos qui erant foris percusserunt caecitate a minimo usque ad maximumita ut ostium invenire non possent
Ge 19:12
dixerunt autem ad Loth habes hic tuorum quempiam generum aut filiosaut filias omnes qui tui sunt educ de urbe hac
Ge 19:13
delebimus enim locum istum eo quod increverit clamor eorum coramDomino qui misit nos ut perdamus illos
Ge 19:14
egressus itaque Loth locutus est ad generos suos qui accepturi erant filiaseius et dixit surgite egredimini de loco isto quia delebit Dominus
civitatem hanc et visus est eis quasi ludens loqui
Ge 19:15
cumque esset mane cogebant eum angeli dicentes surge et tolle uxoremtuam et duas filias quas habes ne et tu pariter pereas in scelere civitatis
Ge 19:16
dissimulante illo adprehenderunt manum eius et manum uxoris acduarum filiarum eius eo quod parceret Dominus illi
Ge 19:17
et eduxerunt eum posueruntque extra civitatem ibi locutus est ad eumsalva animam tuam noli respicere post tergum nec stes in omni circa
regione sed in monte salvum te fac ne et tu simul pereas
Ge 19:18
dixitque Loth ad eos quaeso Domine miGe 19:19
quia invenit servus tuus gratiam coram te et magnificasti misericordiamtuam quam fecisti mecum ut salvares animam meam nec possum in
monte salvari ne forte adprehendat me malum et moriar
Ge 19:20
est civitas haec iuxta ad quam possum fugere parva et salvabor in eanumquid non modica est et vivet anima mea
Ge 19:21
dixitque ad eum ecce etiam in hoc suscepi preces tuas ut non subvertamurbem pro qua locutus es
Ge 19:22
festina et salvare ibi quia non potero facere quicquam donec ingrediarisilluc idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor
Ge 19:23
sol egressus est super terram et Loth ingressus est in SegorGe 19:24
igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem aDomino de caelo
Ge 19:25
et subvertit civitates has et omnem circa regionem universos habitatoresurbium et cuncta terrae virentia
Ge 19:26
respiciensque uxor eius post se versa est in statuam salisGe 19:27
Abraham autem consurgens mane ubi steterat prius cum DominoGe 19:28
intuitus est Sodomam et Gomorram et universam terram regionis illiusviditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum
Ge 19:29
cum enim subverteret Deus civitates regionis illius recordatus estAbrahae et liberavit Loth de subversione urbium in quibus habitaverat
Ge 19:30
ascenditque Loth de Segor et mansit in monte duae quoque filiae eiuscum eo timuerat enim manere in Segor et mansit in spelunca ipse et duae
filiae eius
Ge 19:31
dixitque maior ad minorem pater noster senex est et nullus virorumremansit in terra qui possit ingredi ad nos iuxta morem universae terrae
Ge 19:32
veni inebriemus eum vino dormiamusque cum eo ut servare possimus expatre nostro semen
Ge 19:33
dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa et ingressa est maiordormivitque cum patre at ille non sensit nec quando accubuit filia nec
quando surrexit
Ge 19:34
altera quoque die dixit maior ad minorem ecce dormivi heri cum patremeo demus ei bibere vinum etiam hac nocte et dormies cum eo ut
salvemus semen de patre nostro
Ge 19:35
dederunt et illa nocte patri vinum ingressaque minor filia dormivit cumeo et nec tunc quidem sensit quando concubuerit vel quando illa
surrexerit
Ge 19:36
conceperunt ergo duae filiae Loth de patre suoGe 19:37
peperitque maior filium et vocavit nomen eius Moab ipse est paterMoabitarum usque in praesentem diem
Ge 19:38
minor quoque peperit filium et vocavit nomen eius Ammon id est filiuspopuli mei ipse est pater Ammanitarum usque hodie
Ge 20:1
profectus inde Abraham in terram australem habitavit inter Cades et Suret peregrinatus est in Geraris
Ge 20:2
dixitque de Sarra uxore sua soror mea est misit ergo Abimelech rexGerarae et tulit eam
Ge 20:3
venit autem Deus ad Abimelech per somnium noctis et ait ei en morierispropter mulierem quam tulisti habet enim virum
Ge 20:4
Abimelech vero non tetigerat eam et ait Domine num gentem ignorantemet iustam interficies
Ge 20:5
nonne ipse dixit mihi soror mea est et ipsa ait frater meus est insimplicitate cordis mei et munditia manuum mearum feci hoc
Ge 20:6
dixitque ad eum Deus et ego scio quod simplici corde feceris et ideocustodivi te ne peccares in me et non dimisi ut tangeres eam
Ge 20:7
nunc igitur redde uxorem viro suo quia propheta est et orabit pro te etvives si autem nolueris reddere scito quod morte morieris tu et omnia
quae tua sunt
Ge 20:8
statimque de nocte consurgens Abimelech vocavit omnes servos suos etlocutus est universa verba haec in auribus eorum timueruntque omnes
viri valde
Ge 20:9
vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei quid fecisti nobisquid peccavimus in te quia induxisti super me et super regnum meum
peccatum grande quae non debuisti facere fecisti nobis
Ge 20:10
rursusque expostulans ait quid vidisti ut hoc faceresGe 20:11
respondit Abraham cogitavi mecum dicens forsitan non est timor Dei inloco isto et interficient me propter uxorem meam
Ge 20:12
alias autem et vere soror mea est filia patris mei et non filia matris meaeet duxi eam uxorem
Ge 20:13
postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei dixi ad eam hancmisericordiam facies mecum in omni loco ad quem ingrediemur dices
quod frater tuus sim
Ge 20:14
tulit igitur Abimelech oves et boves et servos et ancillas et deditAbraham reddiditque illi Sarram uxorem suam
Ge 20:15
et ait terra coram vobis est ubicumque tibi placuerit habitaGe 20:16
Sarrae autem dixit ecce mille argenteos dedi fratri tuo hoc erit tibi invelamen oculorum ad omnes qui tecum sunt et quocumque perrexeris
mementoque te deprehensam
Ge 20:17
orante autem Abraham sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasqueeius et pepererunt
Ge 20:18
concluserat enim Deus omnem vulvam domus Abimelech propterSarram uxorem Abraham
Ge 21:1
visitavit autem Dominus Sarram sicut promiserat et implevit quaelocutus est
Ge 21:2
concepitque et peperit filium in senectute sua tempore quo praedixerat eiDeus
Ge 21:3
vocavitque Abraham nomen filii sui quem genuit ei Sarra IsaacGe 21:4
et circumcidit eum octavo die sicut praeceperat ei DeusGe 21:5
cum centum esset annorum hac quippe aetate patris natus est IsaacGe 21:6
dixitque Sarra risum fecit mihi Deus quicumque audierit conridebit mihiGe 21:7
rursumque ait quis auditurum crederet Abraham quod Sarra lactaretfilium quem peperit ei iam seni
Ge 21:8
crevit igitur puer et ablactatus est fecitque Abraham grande convivium indie ablactationis eius
Ge 21:9
cumque vidisset Sarra filium Agar Aegyptiae ludentem dixit ad AbrahamGe 21:10
eice ancillam hanc et filium eius non enim erit heres filius ancillae cumfilio meo Isaac
Ge 21:11
dure accepit hoc Abraham pro filio suoGe 21:12
cui dixit Deus non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tuaomnia quae dixerit tibi Sarra audi vocem eius quia in Isaac vocabitur tibi
semen
Ge 21:13
sed et filium ancillae faciam in gentem magnam quia semen tuum estGe 21:14
surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae inposuitscapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam quae cum abisset errabat
in solitudine Bersabee
Ge 21:15
cumque consumpta esset aqua in utre abiecit puerum subter unamarborum quae ibi erant
Ge 21:16
et abiit seditque e regione procul quantum potest arcus iacere dixit enimnon videbo morientem puerum et sedens contra levavit vocem suam et
flevit
Ge 21:17
exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini Agar decaelo dicens quid agis Agar noli timere exaudivit enim Deus vocem
pueri de loco in quo est
G