1:1 diligite iustitiam qui iudicatis terram sentite de Domino in

bonitate et in simplicitate cordis quaerite illum
1:2 quoniam invenitur ab his qui non temptant illum apparet
autem eis qui fidem habent in illum
1:3 perversae enim cogitationes separant a Deo probata autem
virtus corripit insipientes
1:4 quoniam in malivolam animam non intrabit sapientia nec
habitabit in corpore subdito peccatis
1:5 sanctus enim spiritus disciplinae effugiet fictum et auferet
se a cogitationibus quae sunt sine intellectu et corripietur
superveniente iniquitate
1:6 benignus est enim spiritus sapientiae et non liberabit
maledictum a labiis suis quoniam renum illius testis est Deus
et cordis eius scrutator est verus et linguae illius auditor
1:7 quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum et hoc quod
continet omnia scientiam habet vocis
1:8 propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere nec
praeteriet illum corripiens iudicium
1:9 in cogitationibus enim impii interrogatio erit sermonum
autem illius auditio ad Dominum veniet ad correptionem
iniquitatum illius
1:10 quoniam auris zeli audit omnia et tumultus murmurationum
non abscondetur
1:11 custodite ergo vos a murmuratione quae nihil prodest et a
detractione parcite linguae quoniam responsum obscurum in
vacuum non ibit os autem quod mentitur occidit animam
1:12 nolite zelare mortem in errore vitae vestrae neque
adquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum
1:13 quoniam Deus mortem non fecit nec laetatur in perditione
vivorum
1:14 creavit enim ut essent omnia et sanabiles nationes orbis
terrarum et non est in illis medicamentum exterminii nec
inferorum regnum in terra
1:15 iustitia enim inmortalis est
1:16 impii autem manibus et verbis arcessierunt illam et
aestimantes illam amicam defluxerunt et sponsionem posuerunt ad
illam quoniam digni sunt qui sunt ex parte illius
2:1 dixerunt enim apud se cogitantes non recte exiguum et cum
taedio est tempus vitae nostrae et non est refrigerium in fine
hominis et non est qui agnitus sit reversus ab inferis
2:2 quia ex nihilo nati sumus et post hoc erimus tamquam non
fuerimus quoniam fumus afflatus est in naribus nostris et sermo
scintillae ad commovendum cor nostrum
2:3 quia extincta cinis erit corpus et spiritus diffundetur
tamquam mollis aer et transiet vita nostra tamquam vestigium
nubis et sicut nebula dissolvetur quae fugata est a radiis
solis et a calore illius adgravata
2:4 et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus et nemo
memoriam habebit operum nostrorum
2:5 umbrae enim transitus est tempus nostrum et non est reversio
finis nostri quoniam consignata est et nemo revertetur
2:6 venite ergo et fruamur bonis quae sunt et utamur creaturam
tamquam in iuventute celeriter
2:7 vino pretioso et unguentis nos impleamus et non praetereat
nos flos temporis
2:8 coronemus nos rosis antequam marcescant nullum pratum sit
quod non pertranseat luxuria nostra
2:9 ubique relinquamus signa laetitiae quoniam haec est pars
nostra et haec est sors
2:10 opprimamus pauperem iustum et non parcamus viduae nec
veterani revereamur canos multi temporis
2:11 sit autem fortitudo nostra lex iniustitiae quod infirmum
est enim inutile invenitur
2:12 circumveniamus ergo iustum quoniam inutilis est nobis et
contrarius est operibus nostris et inproperat nobis peccata
legis et diffamat in nos peccata disciplinae nostrae
2:13 promittit scientiam Dei se habere et filium Dei se nominat
2:14 factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum
2:15 gravis est nobis etiam ad videndum quoniam dissimilis est
aliis vita illius et inmutatae sunt viae eius
2:16 tamquam nugaces aestimati sumus ab illo et abstinet se a
viis nostris tamquam ab inmunditiis et praefert novissima
iustorum et gloriatur patrem Deum se habere
2:17 videamus ergo si sermones illius veri sunt et temptemus
quae ventura sunt illi et sciemus quae erunt novissima illius
2:18 si enim est verus filius Dei suscipiet illum et liberabit
eum de manu contrariorum
2:19 contumelia et tormento interrogemus eum ut sciamus
reverentiam illius et probemus patientiam ipsius
2:20 morte turpissima condemnemus illum erit enim ei respectus
ex sermonibus illius
2:21 haec cogitaverunt et erraverunt excaecavit enim illos
malitia eorum
2:22 et nescierunt sacramenta Dei neque mercedem speraverunt
iustitiae nec iudicaverunt honorem animarum sanctarum
2:23 quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem et ad
imaginem suae similitudinis fecit illum
2:24 invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum
2:25 imitantur autem illum qui sunt ex parte illius
3:1 iustorum autem animae in manu Dei sunt et non tanget illos
tormentum mortis
3:2 visi sunt in oculis insipientium mori et aestimata est
adflictio exitus illorum
3:3 et quod a nobis est iter exterminii illi autem sunt in pace
3:4 et si coram hominibus tormenta passi sunt spes illorum
inmortalitate plena est
3:5 et in paucis vexati in multis bene disponentur quoniam Deus
tentavit illos et invenit illos dignos se
3:6 tamquam aurum in fornace probavit illos et quasi holocausta
hostiam accepit illos et in tempore erit respectus illorum
3:7 fulgebunt et tamquam scintillae in harundineto discurrent
3:8 iudicabunt nationes et dominabuntur populis et regnabit
Dominus illorum in perpetuum
3:9 qui confidunt in illum intellegent veritatem et fideles in
dilectione adquiescent illi quoniam donum et pax est electis
illius
3:10 impii autem secundum quae cogitaverunt correptionem
habebunt qui neglexerunt iustum et a Domino recesserunt
3:11 sapientiam enim et disciplinam qui abicit infelix est et
vacua est spes illorum et labores sine fructu et inhabitabilia
opera illorum sunt
3:12 mulieres eorum insensatae sunt et nequissimi filii eorum
3:13 maledicta creatura illorum quoniam felix sterilis
incoinquinata quae non scivit torum in delicto habebit fructum
in respectione animarum
3:14 et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem
nec cogitavit adversus Deum nequissima dabitur enim illi fidei
donum electum et sors in templo Domini acceptissima
3:15 bonorum enim laborum gloriosus est fructus et quae non
concidat radix sapientiae
3:16 filii autem adulterorum inconsummati erunt et ab iniquo
toro semen exterminabitur
3:17 et si quidem longae vitae erunt in nihilum conputabuntur et
sine honore erit novissima senectus illorum
3:18 et si celerius defuncti fuerint non habebunt spem nec in
die agnitionis adlocutionem
3:19 nationis enim iniquae dirae sunt consummationes
4:1 melior est generatio cum claritate inmortalitas est enim in
memoria illius quoniam et apud Deum nota est et apud homines
4:2 cum praesens est imitantur illam et desiderant eam cum se
duxerit et in perpetuum coronata triumphat incoinquinatorum
certaminum praemium vincens
4:3 multigena autem impiorum multitudo non erit utilis et spuria
vitulamina non dabunt radices altas nec stabile firmamentum
conlocabunt
4:4 et si in ramis in tempore germinaverint infirmiter posita a
vento commovebuntur et a nimietate ventorum eradicabuntur
4:5 confringentur rami inconsummati et fructus illorum inutilis
et acerbi ad manducandum et ad nihilum apti
4:6 ex iniquis enim omnes filii qui nascuntur testes sunt
nequitiae adversus parentes in interrogatione sua
4:7 iustus autem si morte praeoccupatus fuerit in refrigerio
erit
4:8 senectus enim venerabilis est non diuturna neque numero
annorum conputata cani sunt autem sensus hominibus
4:9 et aetas senectutis vita inmaculata
4:10 placens Deo factus dilectus et vivens inter peccatores
translatus est
4:11 raptus est ne malitia mutaret intellectum illius aut fictio
decipiat animam illius
4:12 fascinatio enim nugacitatis obscurat bona et inconstantia
concupiscentiae transvertit sensum sine malitia
4:13 consummatus in brevi explevit tempora multa
4:14 placita enim erat Deo anima illius propter hoc properavit
educere illum de medio iniquitatum populi autem videntes et non
intellegentes nec ponentes in praecordiis talia
4:15 quoniam gratia Dei et misericordia in sanctos illius et
respectus in electos illius
4:16 condemnat autem iustus mortuus vivos impios et iuventus
celerius consummata longam vitam iniusti
4:17 videbunt enim finem sapientis et non intellegent quid
cogitaverit de illo Deus et quare munierit illum Dominus
4:18 videbunt enim et contemnent illos autem Dominus inridebit
4:19 et erunt post haec decidentes sine honore et in contumelia
inter mortuos in perpetuum quoniam disrumpet illos inflatos
sine voce et commovebit illos a fundamentis et usque ad
supremum desolabuntur et erunt gementes et memoria illorum
periet
4:20 venient in cogitatione peccatorum suorum timidi et
traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum
5:1 tunc stabunt iusti in magna constantia adversus eos qui se
angustaverunt et qui abstulerunt labores illorum
5:2 videntes turbabuntur timore horribili et mirabuntur in
subitatione insperatae salutis
5:3 dicent inter se paenitentiam agentes et per angustiam
spiritus gementes hi sunt quos habuimus aliquando in risu et in
similitudine inproperii
5:4 nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam et finem
illorum sine honore
5:5 quomodo conputati sunt inter filios Dei et inter sanctos
sors illorum est
5:6 ergo erravimus a via veritatis et iustitiae lumen non luxit
nobis et sol non est ortus nobis
5:7 lassati sumus in via iniquitatis et perditionis et
ambulavimus vias difficiles viam autem Domini ignoravimus
5:8 quid nobis profuit superbia aut quid divitiarum iactatio
contulit nobis
5:9 transierunt omnia illa tamquam umbra et tamquam nuntius
percurrens
5:10 et tamquam navis quae pertransit fluctuantem aquam cuius
cum praeterierit non est vestigium invenire neque semitam
carinae illius in fluctibus
5:11 aut avis quae transvolat in aere nullum invenitur
argumentum itineris illius sed tantum sonitus est alarum
verberans levem ventum et scindens per vim itineris aerem
commotis alis transvolavit et post hoc nullum signum invenitur
itineris illius
5:12 aut tamquam sagittae emissae in locum destinatum divisus
aer continuo in se reclusus est ut ignoretur transitus illius
5:13 sic et nos nati continuo desivimus esse et virtutis quidem
signum nullum valuimus ostendere in malignitate autem nostra
consumpti sumus
5:14 talia dixerunt et peccaverunt
5:15 quoniam spes impii tamquam lanugo est quae a vento tollitur
et tamquam spuma gracilis quae a procella dispergitur et
tamquam fumus qui a vento diffusus est et tamquam memoria
hospitis unius diei praetereuntis
5:16 iusti autem in perpetuum vivent et apud Dominum est merces
eorum et cogitatio illorum apud Altissimum
5:17 ideo accipient regnum decoris et diadema speciei de manu
Domini quoniam dextera sua teget eos et brachio suo defendet
illos
5:18 accipiet armaturam zelus illius et armabit creaturam ad
ultionem inimicorum
5:19 induet pro torace iustitiam et accipiet pro galea iudicium
certum
5:20 sumet scutum inexpugnabilem aequitatem
5:21 acuet autem duram iram in lanceam et pugnabit cum illo
orbis terrarum contra insensatos
5:22 ibunt directae emissiones fulgorum et tamquam a bene
curvato arcu nubium exterminabuntur et ad certum locum
insilient
5:23 et a petrosa ira plenae mittentur grandines et scandescet
in illos aqua maris et flumina concurrent duriter
5:24 contra illos stabit spiritus virtutis et tamquam turbedo
venti dividet illos et ad heremiam perducet omnem terram
iniquitatis et malignitas evertet sedes potentium
6:1 melior est sapientia quam vires et vir prudens magis quam
fortis
6:2 audite ergo reges et intellegite discite iudices finium
terrae
6:3 praebete aures vos qui continetis multitudines et placetis
vobis in turbis nationum
6:4 quoniam data est a Domino potestas vobis et virtus ab
Altissimo qui interrogabit opera vestra et cogitationes
scrutabitur
6:5 quoniam cum essetis ministri regni illius non recte
iudicastis neque custodistis legem iustitiae neque secundum
voluntatem Dei ambulastis
6:6 horrende et cito apparebit vobis quoniam iudicium durissimum
in his qui praesunt fiet
6:7 exiguo enim conceditur misericordia potentes autem potenter
tormenta patientur
6:8 non enim subtrahet personam cuiusquam Dominus nec
reverebitur magnitudinem cuiusquam quoniam pusillum et magnum
ipse fecit et aequaliter cura est illi pro omnibus
6:9 fortioribus autem fortior instat cruciatio
6:10 ad vos ergo reges sunt hi sermones mei ut discatis
sapientiam et non excidatis
6:11 qui enim custodierint iusta iuste iustificabuntur et qui
didicerint ista invenient quid respondeant
6:12 concupiscite ergo sermones meos diligite illos et habebitis
disciplinam
6:13 clara est et quae numquam marcescat sapientia et facile
videtur ab his qui diligunt eam et invenietur ab his qui
quaerunt illam
6:14 praeoccupat qui se concupiscunt ut illis se prior ostendat
6:15 qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit adsidentem
enim illam foribus suis inveniet
6:16 cogitare ergo de illa sensus est consummatus et qui
vigilaverit propter illam cito erit securus
6:17 quoniam dignos se ipsa circuit quaerens et in viis ostendit
se illis hilariter et in omni providentia occurrit illis
6:18 initium enim illius verissima est disciplinae
concupiscentia
6:19 cura ergo disciplinae dilectio est et dilectio custoditio
legum illius est custoditio autem legum consummatio
incorruptionis est
6:20 incorruptio autem facit esse proximum Deo
6:21 concupiscentia itaque sapientiae deducet ad regnum
perpetuum
6:22 si ergo delectamini sedibus et stemmatibus reges populi
diligite sapientiam ut in perpetuum regnetis
6:23 []
6:24 quid est autem sapientia et quemadmodum facta sit referam
et non abscondam a vobis sacramenta Dei sed ab initio
nativitatis investigabo et ponam in lucem scientiam illius et
non praeteribo veritatem
6:25 neque cum invidia tabescente iter habebo quoniam ista non
erit particeps sapientiae
6:26 multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum et
rex sapiens populi stabilimentum est
6:27 ergo accipite disciplinam per sermones meos et proderit
vobis
7:1 sum quidem et ego mortalis homo similis omnibus et ex genere
terreno illius qui prior finctus est et in ventre matris
figuratus sum caro
7:2 decem mensuum tempore coagulatus in sanguine ex semine
hominis et delectamento somni conveniente
7:3 et ego natus accepi communem aerem et in similiter factam
decidi terram primam vocem similem omnibus emisi plorans
7:4 in involumentis nutritus sum et curis magnis
7:5 nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium
7:6 unus ergo introitus est omnibus ad vitam et similis exitus
7:7 propter hoc optavi et datus est mihi sensus et invocavi et
venit in me spiritus sapientiae
7:8 et praeposui illam regnis et sedibus et divitias nihil esse
duxi in conparatione illius
7:9 nec conparavi illi lapidem pretiosum quoniam omne aurum in
conparatione illius harena est exigua et tamquam lutum
aestimabitur argentum in conspectu illius
7:10 super salutem et speciem dilexi illam et proposui pro luce
habere illam quoniam inextinguibile est lumen illius
7:11 venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa et
innumerabilis honestas per manus illius
7:12 et laetatus sum in omnibus quoniam antecedebat ista
sapientia et ignorabam quoniam horum omnium mater est
7:13 quam sine fictione didici et sine invidia communico et
honestatem illius non abscondo
7:14 infinitus enim thesaurus est hominibus quod qui usi sunt
participes facti sunt amicitiae Dei propter disciplinae dona
commendati
7:15 mihi autem det Deus dicere ex sententia et praesumere digna
horum quae dantur quoniam ipse et sapientiae dux est et
sapientium emendator
7:16 in manu enim illius et nos et sermones nostri et omnis
sapientia et operum scientiae disciplina
7:17 ipse enim mihi dedit horum quae sunt scientiam veram ut
sciam dispositionem orbis terrarum et virtutes elementorum
7:18 initium et consummationem et medietatem temporum et
meditationem omnium morum mutationes et divisiones temporum
7:19 anni cursus et stellarum dispositiones
7:20 naturas animalium et iras bestiarum vim ventorum et
cogitationes hominum differentias arborum et virtutes radicum
7:21 et quaecumque sunt absconsa et inprovisa didici omnium enim
artifex docuit me sapientia
7:22 est enim in illa spiritus intellectus sanctus unicus
multiplex subtilis mobilis dissertus incoinquinatus certus
suavis amans bonum acutus qui nihil vetat benefacere
7:23 humanus stabilis certus securus omnem habens virtutem omnia
prospiciens et qui capiat omnes spiritus intellegibiles mundos
subtiles
7:24 omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia adtingit
autem ubique et capit propter suam munditiam
7:25 vapor est enim virtutis Dei et emanatio quaedam est
claritatis omnipotentis Dei sincera et ideo nihil inquinatum in
illa incurrit
7:26 candor est enim lucis aeternae et speculum sine macula Dei
maiestatis et imago bonitatis illius
7:27 et cum sit una omnia potest et permanens in se omnia
innovat et per nationes in animas sanctas se transfert amicos
Dei et prophetas constituit
7:28 neminem enim diligit Deus nisi eum qui cum sapientia
inhabitat
7:29 est enim haec speciosior sole et super omnem stellarum
dispositionem luci conparata invenitur prior
7:30 illi enim succedit nox sapientiam autem non vincit malitia
8:1 adtingit enim a fine usque ad finem fortiter et disponit
omnia suaviter
8:2 hanc amavi et exquisivi a iuventute mea et quaesivi sponsam
mihi adsumere et amator factus sum formae illius
8:3 generositatem glorificat contubernium habens Dei sed et
omnium Dominus dilexit illam
8:4 doctrix est enim disciplinae Dei et electrix operum illius
8:5 et si divitiae appetuntur in vita quid sapientiae
locupletius quae omnia operatur
8:6 si autem sensus operatur quis horum quae sunt magis quam
illa est artifex
8:7 et si iustitiam quis diligit labores huius magnas habent
virtutes sobrietatem enim et sapientiam docet et iustitiam et
virtutem quibus utilius nihil est in vita hominibus
8:8 et si multitudinem scientiae desiderat quis scit praeterita
et de futuris aestimat scit versutias sermonum et dissolutiones
argumentorum signa et monstra scit antequam fiant et eventus
temporum et saeculorum
8:9 proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum sciens
quoniam communicabit mecum de bonis et erit adlocutio
cogitationis et taedii mei
8:10 habebo propter hanc claritatem ad turbas et honorem apud
seniores iuvenis
8:11 acutus inveniar in iudicio et in conspectu potentium
admirabilis ero et facies principum mirabuntur me
8:12 tacentem me sustinebunt et loquentem me respicient et
sermocinante plura manus ori suo inponent
8:13 propterea habebo per hanc inmortalitatem et memoriam
aeternam his qui post me futuri sunt relinquam
8:14 disponam populos et nationes mihi erunt subiectae
8:15 timebunt me audientes reges horrendi in multitudine videbor
bonus et in bello fortis
8:16 intrans in domum meam conquiescam cum illa non enim habet
amaritudinem conversatio illius nec taedium convictus ipsius
sed laetitiam et gaudium
8:17 haec cogitans apud me et commemorans in corde meo quoniam
inmortalitas est in cogitatione sapientiae
8:18 et in amicitia illius delectatio bona et in operibus manuum
illius honestas sine defectione et in certamine loquellae
illius sapientia et praeclaritas in communicatione sermonum
ipsius circuibam quaerens ut mihi illam adsumerem
8:19 puer autem eram ingeniosus et sortitus sum animam bonam
8:20 et cum essem magis bonus veni ad corpus incoinquinatum
8:21 et ut scivi quoniam aliter non possum esse continens nisi
Deus det et hoc ipsum erat sapientiae scire cuius esset hoc
donum adii Dominum et deprecatus sum illum et dixi ex totis
praecordiis meis
9:1 Deus parentum et Domine misericordiae tuae qui fecisti omnia
verbo tuo
9:2 et sapientia tua constituisti hominem ut dominetur creaturae
quae a te facta est
9:3 ut disponat orbem terrarum in aequitate et iustitia et in
directione cordis iudicium iudicet
9:4 da mihi sedium tuarum adsistricem sapientiam et noli me
reprobare a pueris tuis
9:5 quoniam ego servus tuus et filius ancillae tuae sum homo
infirmus et exigui temporis et minor ad intellectum iudicii et
legum
9:6 et si quis erit consummatus inter filios hominum si afuerit
ab illo sapientia tua in nihilum conputabitur
9:7 tu me elegisti regem populo tuo et iudicem filiorum tuorum
et filiarum
9:8 dixisti aedificare templum in monte sancto tuo et in
civitate habitationis tuae aram similitudinem tabernaculi
sancti tui quod praeparasti ab initio
9:9 et tecum sapientia quae novit opera tua quae et adfuit tunc
cum orbem terrarum faceres et sciebat quid placitum esset
oculis tuis et quid directum in praeceptis tuis
9:10 mitte illam de sanctis caelis tuis et mitte illam a sede
magnitudinis tuae ut mecum sit et mecum laboret et sciam quid
acceptum sit apud te
9:11 scit enim illa omnia et intellegit et deducet me in
operibus meis sobrie et custodiet me in sua potentia
9:12 et erunt accepta opera mea et disponam populum tuum iuste
et ero dignus sedium patris mei
9:13 quis enim hominum poterit scire consilium Dei aut quis
poterit cogitare quid velit Dominus
9:14 cogitationes enim mortalium timidae et incertae
providentiae nostrae
9:15 corpus enim quod corrumpitur adgravat animam et deprimit
terrena inhabitatio sensum multa cogitantem
9:16 et difficile aestimamus quae in terra sunt et quae in
prospectu sunt invenimus cum labore quae in caelis sunt autem
quis investigavit
9:17 sensum autem tuum quis scivit nisi tu dederis sapientiam et
miseris sanctum spiritum tuum de altissimis
9:18 et sic correctae sunt semitae eorum qui in terris sunt et
quae tibi placent didicerunt homines
9:19 et per sapientiam sanati sunt
10:1 haec illum qui primus finctus est patrem orbis terrarum cum
solus esset creatus custodivit
10:2 et eduxit illum a delicto suo et dedit illi virtutem
continendi omnia
10:3 ab hac ut recessit iniustus in ira sua per iram homicidii
fraternitatis deperiit
10:4 propter quem cum aqua deleret terram iterum sanavit
sapientia per contemptibile lignum iustum gubernans
10:5 haec et in consensu nequitiae cum se nationes contulissent
scivit iustum et servavit sine querella Deo et in filii
misericordia fortem custodivit
10:6 haec iustum a pereuntibus impiis liberavit fugientem
descendentem ignem in Pentapoli
10:7 cuius in testimonium nequitiae fumigabunda constat deserta
terra et incerto tempore fructus habentes arbores et
incredibilis animae memoria stans figmentum salis
10:8 sapientiam enim praetereuntes non tantum in hoc lapsi sunt
ut ignorarent bona sed et insipientiae suae reliquerunt
hominibus memoriam ut in his quae peccaverunt nec latere
potuissent
10:9 sapientia autem hos qui se observant a doloribus liberavit
10:10 haec profugum irae fratris iustum deduxit per vias rectas
et ostendit illi regnum Dei et dedit illi scientiam sanctorum
honestavit illum in laboribus et conplevit labores illius
10:11 in fraude circumvenientium illum adfuit et honestum illum
fecit
10:12 custodivit illum ab inimicis et a seductoribus tutavit eum
et certamen forte dedit illi ut vinceret ut sciret quoniam
omnium potentior est sapientia
10:13 haec venditum iustum non dereliquit sed a peccatoribus
liberavit illum descendit cum illo in foveam
10:14 et in vinculis non dereliquit illum donec adferret illi
sceptrum regni et potentiam adversus eos qui eum deprimebant et
mendaces ostendit qui maculaverunt ipsum et dedit illi
claritatem aeternam
10:15 haec populum iustum et semen sine querella liberavit a
nationibus quae illum conprimebant
10:16 intravit in animam servi Domini et stetit contra reges
horrendos in portentis et signis
10:17 et reddidit iustis mercedem laborum suorum et deduxit
illos in via mirabili et fuit illis in velamento diei et in
luce stellarum nocte
10:18 transtulit illos mare Rubrum et transvexit illos per aquam
nimiam
10:19 inimicos autem illorum demersit in mare et ab altitudine
inferorum eduxit illos ideo iusti tulerunt spolia impiorum
10:20 et decantaverunt Domine nomen sanctum tuum et victricem
manum tuam laudaverunt pariter
10:21 quoniam sapientia aperuit os mutorum et linguas infantium
fecit dissertas
11:1 direxit opera illorum in manibus prophetae sancti
11:2 iter fecerunt per deserta quae non inhabitabantur et in
locis secretis fixerunt casas
11:3 steterunt contra hostes et de inimicis se vindicaverunt
11:4 sitierunt et invocaverunt te et data est illis de petra
altissima aqua et requies sitis de lapide duro
11:5 per quae enim poenas passi sunt inimici illorum
11:6 per haec cum illis deesset bene cum illis actum est
11:7 nam pro fonte quidem sempiterni fluminis humanum sanguinem
dedisti iniustis
11:8 qui comminuerentur in traductione infantum occisorum
dedisti illis abundantem aquam insperate
11:9 ostendens per sitim quae tunc fuit quemadmodum tuos
exaltares et adversarios illorum necares
11:10 cum enim temptati sunt et quidem cum misericordia
disciplinam accipientes scierunt quemadmodum cum ira iudicati
impii tormenta paterentur
11:11 hos quidem tamquam pater monens probasti illos autem
tamquam durus rex interrogans condemnasti
11:12 absentes enim et praesentes similiter torquebantur
11:13 duplex enim illos acceperat taedium et gemitus cum memoria
praeteritorum
11:14 cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi
commemorati sunt Dominum
11:15 quem enim in expositione prava proiectum deriserunt in
finem eventus mirati sunt non similiter iustis faciens
11:16 pro cogitationibus autem insensatis iniquitates illorum
quod quidam errantes colebant mutos serpentes et bestias
supervacuas inmisisti illis multitudinem mutorum animalium in
vindictam
11:17 ut scirent quia per quae peccat quis per haec et torquetur
11:18 non enim inpossibilis erat omnipotens manus tua quae
creavit orbem terrarum ex materia invisa inmittere illis
multitudinem ursorum aut audaces leones
11:19 aut novi generis ira plenas et ignotas bestias aut vaporem
igneum spirantes aut odorem fumi proferentes aut horrendas ab
oculis scintillas emittentes
11:20 quarum non solum laesura poterat illos exterminare sed et
aspectus per timorem occidere
11:21 sed et sine his uno spiritu occidi poterant persecutionem
passi ab ipsis factis suis et dispersi per spiritum virtutis
tuae sed omnia mensura et numero et pondere disposuisti
11:22 multum enim valere tibi soli superat semper et virtuti
brachii tui quis resistet
11:23 quoniam tamquam momentum staterae sic ante te est orbis
terrarum et tamquam gutta roris antelucani quae descendit in
terram
11:24 sed misereris omnium quoniam omnia potes et dissimulas
peccata hominum propter paenitentiam
11:25 diligis enim omnia quae sunt et nihil odisti horum quae
fecisti nec enim odiens aliquid constituisti
11:26 quomodo autem posset aliquid permanere nisi tu voluisses
aut quod a te vocatum non esset conservaretur
11:27 parcis autem omnibus quoniam tua sunt Domine qui animas
amas
12:1 bonus enim spiritus tuus est in omnibus
12:2 propter quod hos qui exerrant partibus corripis et de
quibus peccant admonens adloqueris ut relicta malitia credant
in te Domine
12:3 et illos enim antiquos inhabitatores sanctae tuae terrae
odiens
12:4 quoniam odibilia tibi opera faciebant per medicamina et
sacrificia iniusta
12:5 et filiorum necatores sine misericordia et comestores
viscerum hominum devorationem et sanguinis a medio sacramento
tuo
12:6 et auctores parentes animarum inauxiliatarum voluisti
perdere per manus parentum nostrorum
12:7 ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei quae
tibi omnium carior est terra
12:8 sed et his tamquam hominibus pepercisti et misisti
antecessores exercitus tui vespas ut illos paulatim
exterminarent
12:9 non quia inpotens eras in bello subicere impios iustis aut
bestiis saevis aut verbo duro simul exterminare
12:10 sed partibus iudicans dabas locum paenitentiae non
ignorans quoniam nequa est natio illorum et naturalis malitia
ipsorum et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in
perpetuum
12:11 semen enim erat maledictum ab initio nec timens aliquem
veniam dabas peccatis illorum
12:12 quis enim dicet tibi quid fecisti aut quis stabit contra
iudicium tuum aut quis in conspectum tuum veniet vindex
iniquorum hominum aut quis tibi inputabit si nationes perierint
quas tu fecisti
12:13 nec enim est alius Deus quam tu cuius cura est de omnibus
ut ostendas quoniam non iniuste iudicasti
12:14 neque rex neque tyrannus in conspectu tuo inquirent de his
quos perdidisti
12:15 cum sis ergo iustus iuste omnia disponis ipsum quoque qui
non debet puniri condemnas exterum aestimas a tua virtute
12:16 virtus enim tua iustitiae initium est et ob hoc quod
omnium Dominus es omnibus te parcere facis
12:17 virtutem enim ostendis tu qui non crederis esse in virtute
consummatus et hos qui sciunt audaciam traducis
12:18 tu autem dominator virtutis cum tranquillitate iudicas et
cum magna reverentia disponis nos subest enim tibi cum voles
posse
12:19 docuisti autem populum tuum per talia opera quoniam
oportet iustum esse et humanum et bonae spei fecisti filios
tuos quoniam das locum in peccatis paenitentiae
12:20 si enim inimicos servorum tuorum et debitos morti cum
tanta cruciasti adtentione et liberasti dans tempus et locum
per quae possint mutari a malitia
12:21 cum quanta diligentia iudicasti filios tuos quorum
parentibus iuramenta et conventiones dedisti bonarum
promissionum
12:22 cum ergo nobis disciplinam das inimicos nostros
multipliciter flagellas ut bonitatem tuam cogitemus iudicantes
et cum de nobis iudicatur speremus misericordiam
12:23 unde et illis qui in vita sua insensate et iniuste
vixerunt per haec quae coluerunt dedisti summa tormenta
12:24 etenim in erroris via diutius erraverunt deos aestimantes
haec quae in animalibus sunt supervacua infantum insensatorum
more viventes
12:25 propter hoc tamquam pueris insensatis iudicium in derisum
dedisti
12:26 qui autem ludibriis increpationis non correpti sunt dignum
Dei iudicium experti sunt
12:27 in his enim quae patiebantur moleste ferebant in quibus
patientes indignabantur per haec quos putabant deos in ipsis
cum exterminarentur videntes illum quem olim negabant se nosse
Deum verum agnoverunt propter quod et finis condemnationis
illis veniet
13:1 vani sunt autem omnes homines quibus non subest scientia
Dei et de his quae videntur bona non potuerunt intellegere eum
qui est neque operibus adtendentes agnoverunt quis esset
artifex
13:2 sed aut ignem aut spiritum aut citatum aerem aut gyrum
stellarum aut nimiam aquam aut solem et lunam rectores orbis
terrarum deos putaverunt
13:3 quorum si specie delectati deos putaverunt sciant quanto
dominator eorum speciosior est speciei enim generator haec
omnia constituit
13:4 aut si virtutem et opera eorum mirati sunt intellegant ab
ipsis quoniam qui haec constituit fortior est illis
13:5 a magnitudine enim speciei et creaturae cognoscibiliter
poterit horum creator videri
13:6 sed tamen adhuc in his minor est querella et hii enim
fortassis errant Deum quaerentes et volentes invenire
13:7 etenim cum in operibus illius conversentur inquirunt et
persuasum habent quoniam bona sunt quae videntur
13:8 iterum autem nec his debet ignosci
13:9 si enim tantum potuerunt scire ut possent aestimare
saeculum quomodo huius Dominum non facilius invenerunt
13:10 infelices autem sunt et inter mortuos spes illorum est qui
appellaverunt deos opera manuum hominum aurum et argentum artis
inventionem similitudines animalium aut lapidem inutilem opus
manus antiquae
13:11 aut si quis artifex faber de silva lignum rectum secaverit
et huius docte eradat omnem corticem et arte sua usus
diligenter fabricet vas utile in conversatione vitae
13:12 reliquias autem eius operis ad praeparationem escae
abutatur
13:13 et reliquum horum quod ad nullos usus facit lignum curvum
et verticibus plenum sculpat diligenter per vacuitatem suam et
per scientiam artis suae figuret illud et adsimilet illud
imagini hominis
13:14 aut alicui ex animalibus illud conparet perliniens lubrica
et rubicundum faciens fuco colorem illius et omnem maculam quae
in illo est perliniens
13:15 et faciat ei dignam habitationem in pariete ponens illud
confirmans ferro
13:16 ne forte cadat prospiciens illi sciens quoniam non potest
se adiuvare imago enim est et opus est illi adiutorio
13:17 et de substantia sua et filiis suis et nuptiis votum
faciens inquirit non erubescit loqui cum illo qui sine anima
est
13:18 et pro sanitate quidem infirmum deprecatur et pro vita
mortuum rogat et in adiutorium inutilem invocat
13:19 et pro itinere petit ab hoc qui ambulare non potest et de
adquirendo et de operando et de omnium rerum eventu petit ab eo
qui in omnibus est inutilis
14:1 iterum alius navigare cogitans et per feros fluctus
incipiens iter facere ligno portante se fragilius lignum
invocat
14:2 illud enim cupiditas adquirendi excogitavit et artifex
sapientia fabricavit sua
14:3 tua autem pater gubernat providentia quoniam dedisti et in
mari viam et inter fluctus semitam firmissimam
14:4 ostendens quoniam potes ex omnibus sanare etiam si sine
rate aliquis adeat
14:5 sed ut non esset vacua sapientiae tuae opera propter hoc
etiam exiguo ligno credunt homines animas suas et transeuntes
mare per ratem liberati sunt
14:6 sed ab initio cum perirent superbi gigantes spes orbis
terrarum ad ratem confugiens remisit saeculo semen nativitatis
quae manu tua erat gubernata
14:7 benedictum est enim lignum per quod fit iustitia
14:8 per manus autem quod fit maledictum et ipsum et qui fecit
illud quia ille quidem operatus est illud autem cum esset
fragile Deus cognominatus est
14:9 similiter autem odio sunt Deo impius et impietas eius
14:10 etenim quod factum est cum illo qui fecit tormenta
patietur
14:11 propter hoc et idolis nationum non erit respectus quoniam
creaturae Dei in odium factae sunt et in temptationem animis
hominum et in muscipulum pedibus insipientium
14:12 initium enim fornicationis est exquisitio idolorum et
adinventio illorum corruptio vitae est
14:13 neque erant ab initio neque erunt in perpetuum
14:14 supervacuitas enim hominum venit in orbem terrarum et ideo
brevis illorum finis inventus est
14:15 acerbo enim luctu dolens pater cito sibi filii rapti
faciens imaginem illum qui tunc homo mortuus fuerat nunc
tamquam deum colere coepit et constituit inter servos suos
sacra et sacrificia
14:16 deinde interveniente tempore convalescente iniqua
consuetudine hic error tamquam lex custodita est et tyrannorum
imperio colebantur figmenta
14:17 hos quos in palam honorare non poterant homines propter
quod longe essent e longinquo figura illorum adlata evidentem
imaginem regis quem honorare volebant fecerunt ut illum qui
aberat tamquam praesentem colerent sua sollicitudine
14:18 provexit autem ad horum culturam et hos qui ignorabant
artificis eximia diligentia
14:19 ille enim volens placere illi qui se adsumpsit elaboravit
arte sua ut similitudinem in melius figuraret
14:20 multitudo autem adducta per speciem operis eum qui ante
tempus tamquam homo honoratus fuerat nunc deum existimaverunt
14:21 et haec fuit vitae humanae deceptio quoniam aut adfectui
aut regibus deservientes homines incommunicabile nomen
lapidibus et lignis inposuerunt
14:22 et non sufficerat errasse eos circa Dei scientiam sed et
in magno viventes inscientiae bello tot et tam magna mala pacem
appellant
14:23 aut enim filios suos sacrificantes aut obscura sacrificia
facientes aut insaniae plenas vigilias habentes
14:24 neque vitam neque nuptias mundas iam custodiunt sed alius
alium per invidiam occidit aut adulterans contristat
14:25 et omnia commixta sunt sanguis homicidium furtum et fictio
corruptio infidelitas turbatio et periurium tumultus bonorum
14:26 Domini inmemoratio animarum inquinatio nativitatis
inmutatio nuptiarum inconstantia moechiae et inpudicitia
14:27 infandorum enim idolorum cultura omnis mali causa est et
initium et finis
14:28 aut enim dum laetantur insaniunt aut vaticinantur falsa
aut vivunt iniuste aut periurant cito
14:29 dum enim confidunt in idolis quae sunt sine anima male
iurantes renoceri se non sperant
14:30 utraque ergo illis evenient digne quoniam male senserunt
de Deo adtendentes idolis et iniuste iuraverunt in dolo
contemnentes iustitiam
14:31 non enim iurantium est virtus sed peccantium poena
perambulat semper in iniustorum praevaricationem
15:1 tu autem Deus noster suavis et verus es patiens et
misericordia disponens omnia
15:2 etenim si peccaverimus tui sumus scientes magnitudinem tuam
et si non peccaverimus scimus quoniam apud te sumus conputati
15:3 nosse enim te consummata iustitia est et scire iustitiam et
virtutem tuam radix est inmortalitatis
15:4 non enim in errorem induxit nos hominum malae artis
excogitatio nec umbra picturae labor sine fructu effigies
sculpta per varios colores
15:5 cuius aspectus insensato dat concupiscentiam et diligit
mortuae imaginis effigiem sine anima
15:6 malorum amatores digni qui spem in talibus habent et qui
faciunt illos et qui diligunt et qui colunt
15:7 sed et figulus mollem terram premens laboriose fingit ad
usus nostros unumquodque vas et de eodem luto fingit quae munda
sunt in usum vasa similiter et quae his sunt contraria horum
autem vasorum qui sit usus iudex est figulus
15:8 et cum labore vanum deum de eodem fingit luto ille qui
paulo ante de terra factus fuerat et post pusillum se ducit
unde acceptus est repetitus debitum animae quem habebat
15:9 sed est illi cura non quia laboraturus est nec quoniam
brevis illi vita est sed concertatur aurificibus et argentariis
sed et aerarios imitatur et gloriam praefert quoniam res
supervacuas fingit
15:10 cinis est cor eius et terra supervacua spes illius et luto
vilior vita illius
15:11 quoniam ignoravit qui se finxit et qui inspiravit illi
animam quae operatur et qui insuflavit spiritum vitalem
15:12 sed aestimaverunt ludum esse vitam nostram et
conversationem vitae conpositam ad lucrum et oportere
undecumque etiam ex malo adquirere
15:13 hic enim super omnes scit se delinquere qui ex terrae
materia fragilia vasa et sculptilia fingit
15:14 omnes enim insipientes et infelices supra modum animae
superbi sunt inimici populi tui et imperantes illi
15:15 quoniam omnia idola nationum aestimaverunt deos quibus
neque oculorum visus est ad videndum neque nares ad
percipiendum spiritum neque aures ad audiendum nec digiti
manuum ad tractandum sed et pedes eorum pigri ad ambulandum
15:16 homo enim fecit illos et qui spiritum mutuatus est is
finxit illos nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere
15:17 cum sit enim mortalis mortuum fingit manibus iniquis
melior est enim ipse his quos colit quia ipse quidem vixit cum
esset mortalis illi autem numquam
15:18 sed et animalia miserrima colunt insensate enim conparata
his aliis sunt deteriora
15:19 sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest
conspicere effugit autem Dei laudem et benedictionem eius
16:1 propter hoc per his similia passi sunt digne tormenta et
per multitudinem bestiarum exterminati sunt
16:2 pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum quibus
dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem escam
parans eis ortygometram
16:3 ut illi quidem concupiscentes escam propter ea quae illis
ostensa et missa sunt etiam a necessaria concupiscentia
averterentur hi autem in brevi inopes facti novam gustaverunt
escam
16:4 oportebat enim illis quidem sine excusatione supervenire
interitum exercentibus tyrannidem his autem tantum ostendere
quemadmodum inimici illorum exterminabantur
16:5 etenim cum supervenit illis saeva bestiarum ira morsibus
perversarum colubrarum exterminabantur
16:6 non in perpetuum permansit ira tua sed ad correptionem in
brevi turbati sunt signum habentes salutis ad commemorationem
mandati legis tuae
16:7 qui enim conversus est non per hoc quod videbat sanabatur
sed per te omnium salvatorem
16:8 et in hoc autem ostendisti inimicis nostris quia tu es qui
liberas ab omni malo
16:9 illos enim lucustarum et muscarum occiderunt morsus et non
est inventa sanitas animae illorum quia digni erant ab
huiusmodi exterminari
16:10 filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes
misericordia enim tua adveniens sanabat illos
16:11 in memoria enim sermonum tuorum examinabantur et
salvabantur ne in altam incidentes oblivionem non possent tuo
uti adiutorio
16:12 etenim neque herba neque malagma sanavit illos sed tuus
Domine sermo qui sanat omnia
16:13 tu enim vitae et mortis habes potestatem et deducis ad
portas mortis et reducis
16:14 homo autem occidit quidem per malitiam animam suam et cum
exibit spiritus non revertetur nec revocabit animam quae
recepta est
16:15 sed tuam manum effugere inpossibile est
16:16 negantes enim nosse te impii per fortitudinem brachii tui
flagellati sunt novis aquis et grandinibus et pluviis
persecutionem passi et per ignem consummati
16:17 quod enim mirabile erat in aqua quae omnia extinguit plus
ignis valebat vindex est enim orbis iustorum
16:18 quodam enim tempore mansuetabatur ignis ne conburerentur
quae ad impios missa erant animalia sed ut ipsi videntes
scirent quoniam Dei iudicio patiuntur persecutionem
16:19 et quodam tempore in aqua super virtutem ignis ardebat ut
iniquae terrae nationem exterminaret
16:20 pro quibus angelorum esca nutristi populum tuum et paratum
panem e caelo praestitisti illis sine labore omne delectamentum
in se habentem et omnis saporis suavitatem
16:21 substantia enim tua dulcedinem tuam quam in filios habes
ostendebat et serviens uniuscuiusque voluntati ad quod quis
volebat convertebatur
16:22 nix autem et glacies sustinebant vim ignis et non
tabescebant ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat
ignis ardens in grandine et pluvia coruscans
16:23 hoc autem iterum ut nutrirentur iusti etiam suae virtutis
oblitus est
16:24 creatura enim tibi factori deserviens excandescit in
tormentum adversus iniustos et lenior fit ad benefaciendum pro
his qui in te confidunt
16:25 propter hoc et tunc in omnia transfigurata omnium nutrici
gratiae tuae deserviebant ad voluntatem horum qui a te
desiderati sunt
16:26 ut scirent filii tui quos dilexisti Domine quoniam non
nativitatis fructus pascunt homines sed sermo tuus hos qui in
te crediderint conservat
16:27 quod enim ab igni non poterat exterminari statim ab exiguo
radio solis calefactum tabescebat
16:28 ut notum omnibus esset quoniam oportet praevenire solem ad
benedictionem tuam et ad orientem lucis tibi adorare
16:29 ingrati enim fides tamquam hibernalis glacies tabescit et
disperiet tamquam aqua supervacua
17:1 magna enim sunt iudicia tua et inenarrabilia verba tua
propter hoc indisciplinatae animae erraverunt
17:2 dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi
sanctae vinculis tenebrarum et longae noctis conpediti inclusi
sub tectis fugitivi perpetuae providentiae iacuerunt
17:3 et dum putant se latere in obscuris peccatis tenebroso
oblivionis velamento dispersi sunt paventes horrende et cum
admiratione nimia perturbati
17:4 neque enim quae continebat illos spelunca sine timore
custodiebat quoniam sonitus descendens perturbabat illos et
personae tristes apparentes pavorem illis praestabant
17:5 et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen praebere nec
siderum limpidae flammae inluminare poterant illam noctem
horrendam
17:6 apparebat autem illis subitaneus ignis timore plenus et
timore percussi illius quae non videbatur faciei aestimabant
deteriora esse quae videbantur
17:7 et magicae artis adpositi erant derisus et sapientiae
gloriae correptio cum contumelia
17:8 illi enim qui promittebant timores turbationes expellere se
ab anima languente hi cum derisu pleni timore languebant
17:9 nam et si nihil illos ex monstris perturbabat transitu
animalium et serpentium sibilatione commoti tremebundi peribant
et aerem quem nulla ratione quis effugere posset negantes se
videre
17:10 cum sit enim timida nequitia dat testimonium condemnata
semper enim praesumit saeva conturbata conscientia
17:11 nihil enim est timor nisi praesumptionis adiutorium
proditio cogitationis auxiliorum
17:12 et dum ab intro minor est expectatio maiorem putat
scientiam eius causae de qua tormentum praestat
17:13 illi autem qui inpotentem vere noctem et ab infimis et ab
altissimis inferis supervenientem eundem somnum dormientes
17:14 aliquando monstrorum exagitabantur timore aliquando animae
deficiebant traductione subitaneus enim illis et insperatus
timor supervenerat
17:15 deinde si quicumque ex illis decidisset custodiebatur in
carcere sine ferro reclusus
17:16 si enim rusticus quis erat aut pastor aut agri laborum
operarius praeoccupatus esset ineffugibilem sustinebat
necessitatem
17:17 una enim catena tenebrarum omnes erant conligati sive
spiritus sibilans aut inter spissos ramos avium sonus suavis
aut vis aquae decurrentis nimium
17:18 aut sonus validus praecipitarum petrarum aut ludentium
animalium cursus invisus aut mugientium valida bestiarum vox
aut resonans de altissimis montibus echo deficientes faciebat
illos prae timore
17:19 omnis enim orbis terrarum limpido luminabatur lumine et
non inpeditis operibus continebatur
17:20 solis autem illis superposita erat gravis nox imago
tenebrarum quae superventura illis erat ipsi ergo sibi erant
graviores tenebris
18:1 sanctis autem tuis maxima erat lux et horum quidem vocem
audiebant sed figuram non videbant et quia non et ipsi per
eadem passi erant magnificabant
18:2 et qui ante laesi erant quoniam non laedebantur gratias
agebant et ut esset differentia donum petebant
18:3 propter quod igni ardentem columnam ducem habuerunt ignotae
viae et solem sine laesura boni hospitii praestitisti
18:4 digni quidem illi carere luce et pati carcerem tenebrarum
qui inclusos custodiebant filios tuos per quos incipiebat
incorruptum legis lumen saeculo dari
18:5 cum cogitarent iustorum occidere infantes et uno exposito
filio et liberato in traductionem illorum multitudinem filiorum
abstulisti et pariter illos perdidisti in aquam validam
18:6 illa nox ante cognita est a parentibus nostris ut vere
scientes quibus iuramentis crediderunt animaequiores essent
18:7 suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem iustorum
iniustorum autem exterminatio
18:8 sicut enim laesisti adversarios sic nos provocans
magnificasti
18:9 absconse enim sacrificabant iusti pueri bonorum et
iustitiae legem in concordia disposuerunt similiter bona et
mala percepturos iustos patri iam decantantes laudes
18:10 resonabat autem inconveniens inimicorum vox et flebilis
audiebatur planctus ploratorum infantium
18:11 simili autem poena servus cum domino adflictus et
popularis homo regi similia passus
18:12 similiter ergo omnes uno nomine mortis mortuos habebant
innumerabiles nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant quoniam
uno momento quae erat praeclarior natio illorum exterminata est
18:13 de omnibus enim non credentes propter veneficia tunc cum
fuit exterminium primogenitorum spoponderunt populum Dei se
esse
18:14 cum enim quietum silentium contineret omnia et nox in suo
cursu medium iter haberet
18:15 omnipotens sermo tuus de caelo a regalibus sedibus durus
debellator in mediam exterminii terram prosilivit
18:16 gladius acutus insimulatum imperium tuum portans et stans
replevit omnia morte et usque ad caelum adtingebat stans in
terra
18:17 tum continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos et
timores supervenerunt insperati
18:18 et alius alibi proiectus semivivus propter quam moriebatur
causam demonstrabat
18:19 visiones enim quae illos turbaverunt haec praemonebant ne
inscii quare mala patiebantur perirent
18:20 tetigit autem tunc et iustos temptatio mortis et commotio
in heremo facta est multitudinis sed non diu permansit ira
18:21 properans enim homo sine querella propugnavit proferens
servitutis suae scutum orationem et per incensum deprecationem
allegans restitit irae et finem inposuit necessitati ostendens
quoniam tuus est famulus
18:22 vicit autem turbas non virtute corporis nec armatura
potentiae sed verbo vexatorem subiecit iuramenta parentum et
testamentum commemorans
18:23 cum enim iam acervatim cecidissent super alterutrum mortui
interstetit et amputavit impetum et divisit illam quae ad vivos
ducebat viam
18:24 in veste enim poderis quam habebat totus erat orbis
terrarum et parentum magnalia in quattuor ordinibus lapidum
erant sculpta et magnificentia tua in diademate capitis illius
erat scripta
18:25 haec autem his cessit qui exterminabat et haec extimuit
erat enim sola temptatio irae sufficiens
19:1 impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira
supervenit praesciebat enim et futura illorum
19:2 quoniam ipsi cum reversi essent ut se ducerent et cum magna
sollicitudine praemisissent illos consequebantur illos
paenitentia acti
19:3 adhuc enim inter manus habentes luctus et deplorantes ad
monumenta mortuorum aliam sibi adsumpserunt cogitationem
inscientiae et quos rogantes proiecerunt hos tamquam fugitivos
persequebantur
19:4 ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas et horum
quae acciderant memorationem amittebant
19:5 ut eam quae deerat tormentis replerent punitionem et
populus quidem tuus mirabiliter transiret illi autem novam
mortem invenirent
19:6 omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur
deserviens tuis praeceptis ut pueri tui custodirentur inlaesi
19:7 nam nubis castra eorum adumbrabat et ex aqua quae ante erat
terra arida apparuit et ex mari Rubro via sine inpedimento et
campus germinans de profundo nimio
19:8 per quem omnis natio transivit quae tegebatur tua manu
videntes mirabilia monstra
19:9 tamquam equi enim depaverunt et tamquam agni exultaverunt
magnificantes te Domine qui liberasti illos
19:10 memores enim erant adhuc eorum quae in incolatu illorum
facta fuerant quemadmodum pro natione animalium eduxit terra
muscas et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum
19:11 novissime autem viderunt novam creaturam avium cum abducti
concupiscentia postulaverunt escam epulationis
19:12 in adlocutione enim desiderii ascendit illis de mari
ortygometra et vexationes peccatoribus supervenerunt non sine
illis quae ante facta erant argumentis per vim fluminum iuste
enim patiebantur secundum suas nequitias
19:13 etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt alii
quidem ignotos non recipiebant advenas alii autem bonos
hospites in servitutem accipiebant
19:14 et non solum hoc sed et alius quis respectus erit illorum
quoniam inviti recipiebant extraneos
19:15 qui autem cum laetitia receperunt hos qui eisdem usi erant
iustitiis saevissimis adflixerunt doloribus
19:16 percussi sunt autem caecitate sicut illi in foribus iusti
cum subitaneis cooperti essent tenebris unusquisque ostii sui
transitum quaerebat
19:17 in se enim elementa dum convertuntur sicut in organo
qualitatis sonus inmutatur et omnia suum sonum custodiunt unde
est aestimare et ex ipso certo visu
19:18 agrestia enim in aquatica convertebantur et quaecumque
erant natantia in terram transiebant
19:19 ignis in aqua valebat supra suam virtutem et aqua
extinguentis naturae obliviscebatur
19:20 flammae e contrario corruptibilium animalium non
vexaverunt carnes coambulantium nec dissolvebant illam quae
facile dissolvitur sicut glacies bonam escam in omnibus enim
Domine magnificasti populum tuum et honorasti et non despexisti
in omni tempore et in omni loco adsistens eis

Built by Text2Html