modicum plora supra mortuum quoniam requievit
22:12 nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui
22:13 luctus mortui septem dies fatui autem et impii omnes dies
vitae illorum
22:14 cum stulto non multum loquaris et cum insensato ne abieris
22:15 serva te ab illo ut non molestiam habeas et non
coinquinaberis in inpactu illius
22:16 deflecte ab illo et invenies requiem et non acediaberis in
stultitiam illius
22:17 super plumbum gravabitur et quod illi aliud nomen quam
fatuus
22:18 harenam et salem et massam ferri facilius est portare quam
hominem inprudentem et fatuum et impium
22:19 loramentum ligneum conligatum fundamento aedificii non
dissolvetur sic et cor confirmatum in cogitatione consilii
22:20 cogitatus sensati in omni tempore vel metu non pravabitur
22:21 sicut pali in excelsis et cementa in inpensa posita contra
faciem venti non permanebunt
22:22 sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum
timoris non resistit
22:23 sic et cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non
metuebit sic et qui in praeceptis Dei permanet semper
22:24 pungens oculum deducens lacrimas et qui pungit cor
proferet sensum
22:25 mittens lapidem in volatilia deiciet illa sic et qui
conviciatur amico dissolvit amicitiam
22:26 ad amicum et si produxeris gladium non desperes est enim
regressus ad amicum
22:27 si aperuerit os triste non timeas est enim concordatio
excepto convicio et inproperio et superbia et mysterii
revelatione et plaga dolosa in his omnibus effugiet amicus
22:28 fidem posside cum proximo in paupertate illius ut et in
bonis illius laeteris
22:29 in tempore tribulationis illius permane illi fidelis ut et
in hereditate illius coheres sis
22:30 ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltatur sic et
ante sanguinem maledicta et contumeliae et minae
22:31 amicum salutare non confundaris et a facie illius non me
abscondam et si mala mihi evenerint per illum sustineo
22:32 omnis qui audiet cavebit se ab eo
22:33 quis dabit ori meo custodiam et supra labia mea signaculum
certum uti ne cadam ab ipsis et lingua mea perdat me
23:1 Domine pater et dominator vitae meae non relinquas me ne
sinas me cadere in illis
23:2 quis superponet in me in cogitatu meo flagella et in corde
meo doctrinam sapientiae ut ignorationibus eorum non parcant
mihi et non pareant delicta illorum
23:3 et adincrescant ignorantiae meae et multiplicentur delicta
mea et peccata mea abundent et incidam in conspectu
adversariorum et gaudeat inimicus meus
23:4 Domine pater et Deus vitae meae ne derelinquas me in
cogitatu illorum
23:5 extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi et omne
desiderium averte a me
23:6 aufer a me ventris concupiscentias et concubitus
concupiscentiae ne adprehendant me et animae inreverenti et
infrunitae ne tradas me
23:7 doctrina oris doctrinam oris audite filii et qui
custodierit illam non periet in labiis suis nec scandalizabitur
in operibus nequissimis
23:8 in vanitate sua adprehendetur peccator et superbus et
maledicus scandalizabitur in illo
23:9 iurationi non adsuescat os tuum multus enim casus in illa
23:10 nominatio vero Dei non sit adsidua in ore tuo et nominibus
sanctorum non admiscearis quoniam non eris inmunis ab eis
23:11 sicut enim servus interrogatus adsidue a livore non
minuetur sic omnis iurans et nominans in toto a peccato non
purgabitur
23:12 vir multum iurans implebitur iniquitate et non discedet a
domo illius plaga
23:13 et si frustraverit delictum ipsius super ipsum erit et si
dissimulaverit delinquet dupliciter
23:14 et si in vacuum iuraverit non iustificabitur replebitur
enim retributione domus illius
23:15 est et alia loquella contraria morti non inveniatur in
hereditate Iacob
23:16 etenim a misericordibus omnia haec auferentur et in
delictis non volutabunt
23:17 indisciplinose non adsuescat os tuum est enim in illa
verbum peccati
23:18 memento patris et matris tuae in medio enim magnatorum
consistis
23:19 ne forte obliviscatur te in conspectu illorum et
adsiduitate tua infatuatus inproperium patiaris et maluisses
non nasci et diem nativitatis tuae maledicas
23:20 homo adsuetus in verbis inproperii in omnibus diebus suis
non erudietur
23:21 duo genera abundant in peccatis et tertium adducit iram et
perditionem
23:22 anima calida quasi ignis ardens non extinguetur donec
aliquid gluttiat
23:23 et homo nequam in ore carnis suae non desinet donec
incendat ignem
23:24 homini fornicario omnis panis dulcis non cessabit
transgrediens a lecto suo
23:25 omnis homo qui transgreditur lectum suum contemnens in
animam suam et dicens quis me videt
23:26 tenebrae circumdant me et parietes cooperiunt me et nemo
circumspicit me quem vereor delictorum meorum non memorabitur
Altissimus
23:27 et non intelleget quoniam omnia videt oculus illius
quoniam expellit a se timorem Dei huiusmodi hominis timor et
oculi hominum timentes illum
23:28 et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores
super solem circumspicientes omnes vias hominum et profundum
abyssi et hominum corda intuentes in absconsas partes
23:29 Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita sic
et post perfectum respicit omnia
23:30 hic in plateis civitatis vindicabitur quasi pullus equinus
fugabitur et ubi non speravit adprehendetur
23:31 et erit dedecus omnibus quod non intellexerit timorem Dei
23:32 sic et mulier omnis relinquens virum suum et statuens
hereditatem ex alieno matrimonio
23:33 primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit et secundo
virum suum dereliquit tertio in adulterio fornicata est et ex
alio viro filios statuit sibi
23:34 haec in ecclesiam adducetur et in filios eius respicietur
23:35 non tradent filii eius radices et rami eius non dabunt
fructum
23:36 derelinquent in maledictum memoriam illius et dedecus
illius non delebitur
23:37 et agnoscent qui derelicti sunt quoniam nihil melius quam
timor Dei et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini
23:38 et gloria magna est sequi Dominum longitudo enim dierum
adsumetur ab eo
24:1 sapientiae laus sapientia laudabit animam suam et in Deo
honorabitur et in medio populi sui gloriabitur
24:2 et in ecclesiis Altissimi aperiet os suum et in conspectu
virtutis illius gloriabitur
24:3 in medio populo exaltabitur et in plenitudine sancta
admirabitur
24:4 in multitudine electorum habebit laudem et inter benedictos
benedicetur dicens
24:5 ego ex ore Altissimi prodivi primogenita ante omnem
creaturam
24:6 ego in caelis feci ut oriretur lumen indeficiens et sicut
nebula texi omnem terram
24:7 ego in altis habitavi et thronus meus in columna nubis
24:8 gyrum caeli circuivi sola et in profundum abyssi penetravi
et in fluctibus maris ambulavi
24:9 et in omni terra steti et in omni populo
24:10 et in omni gente primatum habui
24:11 et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi
et in his omnibus requiem quaesivi et in hereditate eius
morabor
24:12 tunc praecepit et dixit mihi creator omnium et qui creavit
me requievit in tabernaculo meo
24:13 et dixit mihi in Iacob inhabita et in Israhel hereditare
et in electis meis ede radices
24:14 ab initio ante saeculum creata sum et usque ad futurum
saeculum non desinam et in habitatione sancta coram ipso
ministravi
24:15 et sic in Sion firmata sum et in civitate sanctificata
similiter requievi et in Hierusalem potestas mea
24:16 et radicavi in populo honorificato et in parte Dei mei
hereditas illius et in plenitudine sanctorum detentio mea
24:17 quasi cedrus exaltata sum in Libano et quasi cypressus in
monte Sion
24:18 et quasi palma exaltata sum in Cades et quasi plantatio
rosae in Hiericho
24:19 quasi oliva speciosa in campis et quasi platanus exaltata
sum iuxta aquam in plateis
24:20 sicut cinnamomum et aspaltum aromatizans odorem dedi quasi
murra electa dedi suavitatem odoris
24:21 et quasi storax et galbanus et ungula et gutta et quasi
libanus non incisus vaporavi habitationem meam et quasi
balsamum non mixtum odor meus
24:22 ego quasi terebinthus extendi ramos meos et rami mei
honoris et gratiae
24:23 ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris et flores
mei fructus honoris et honestatis
24:24 ego mater pulchrae dilectionis et timoris et agnitionis et
sanctae spei
24:25 in me gratia omnis vitae et veritatis in me omnis spes
vitae et virtutis
24:26 transite ad me omnes qui concupiscitis me et a
generationibus meis implemini
24:27 spiritus enim meus super melle dulcis et hereditas mea
super mel et favum
24:28 memoria mea in generatione saeculorum
24:29 qui edunt me adhuc esurient et qui bibunt me adhuc sitient
24:30 qui audit me non confundetur et qui operantur in me non
peccabunt
24:31 qui elucidant me vitam aeternam habebunt
24:32 haec omnia liber vitae testamentum Altissimi et agnitio
veritatis
24:33 legem mandavit Moses in praeceptis iustitiarum et
hereditatem domui Iacob et Israhel promissionis
24:34 posuit David puero suo excitare regem ex ipso fortissimum
in throno honoris sedentem in sempiternum
24:35 qui implet quasi Phison sapientiam et sicut Tigris in
diebus novorum
24:36 qui adimplet quasi Eufrates sensum qui multiplicat quasi
Iordanis in tempore messis
24:37 qui mittit disciplinam sicut lucem et adsistens quasi Geon
in die vindemiae
24:38 qui perficit primus scire ipsam et infirmior non
investigavit eam
24:39 a mari enim abundavit cogitatio eius et consilium illius
abysso magna
24:40 ego sapientia effudi flumina
24:41 ego quasi tramis aquae inmensae de fluvio ego quasi
fluvius Doryx et sicut aquaeductus exivi a paradiso
24:42 dixi rigabo meum hortum plantationum et inebriabo pratus
mei fructum
24:43 et ecce facta est mihi tramis abundans et fluvius meus
propinquavit ad mare
24:44 quoniam doctrinam quasi antelucanum inlumino omnibus et
enarrabo illam usque in longinquo
24:45 penetrabo inferiores partes terrae et inspiciam omnes
dormientes et inluminabo sperantes in Deo
24:46 adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam et relinquam
illam quaerentibus sapientiam et non desinam in progenies
illorum usque in aevum sanctum
24:47 videte quoniam non soli mihi laboravi sed omnibus
exquirentibus veritatem
25:1 in tribus placitum est spiritui meo quae sunt probata coram
Deo et hominibus
25:2 concordia fratrum et amor proximorum et vir et mulier sibi
consentientes
25:3 tres species odivit anima mea et adgravor valde animae
illorum
25:4 pauperem superbum et divitem mendacem et senem fatuum et
insensatum
25:5 in iuventute tua non congregasti et quomodo invenies eam in
senectute tua
25:6 quam speciosum canitiae iudicium et presbyteris cognoscere
consilium
25:7 quam speciosa veteranis sapientia et gloriosis intellectus
et consilium
25:8 corona senum multa peritia et gloria illorum timor Dei
25:9 novem insuspicabilia cordis magnificavi et decimum dicam in
lingua hominibus
25:10 homo qui iucundatur in filiis vivens et videns
subversionem inimicorum
25:11 beatus qui inhabitat cum muliere sensata et qui in lingua
sua non est lapsus et qui non servivit indignis se
25:12 beatus qui invenit amicum verum et qui enarrat iustitiam
auri audienti
25:13 quam magnus qui invenit sapientiam et scientiam sed non
est super timentem Deum
25:14 timor Dei super omnia superposuit
25:15 beatus cui donatum est habere timorem Dei qui tenet illum
cui adsimilabitur
25:16 timor Dei initium dilectionis eius fidei autem initium
adglutinandum est ei
25:17 omnis plaga tristitia cordis est et omnis malitia nequitia
mulieris est
25:18 et omnem plagam et non plagam videbit cordis
25:19 et omnem nequitiam et non nequitiam mulieris
25:20 et omnem obductum et non obductum odientium
25:21 et omnem vindictam et non vindictam inimicorum
25:22 non est caput nequius super caput colubri
25:23 et non est ira super iram inimici commorari leoni et
draconi placebit quam habitare cum muliere nequa
25:24 nequitia mulieris inmutat faciem eius et obcaecabit vultum
suum tamquam ursus et quasi saccum ostendit in medio proximorum
eius
25:25 et audiens suspirabit modicum
25:26 brevis malitia super malitiam mulieris sors peccatorum
cadat super illam
25:27 ascensus harenosus in pedibus veterani sic mulier linguata
homini quieto
25:28 ne respicias in mulieris speciem et non concupiscas
mulierem in specie
25:29 mulieris ira et inreverentia et confusio magna
25:30 mulier si primatum habeat contraria est viro suo
25:31 cor humile et facies tristis et plaga mortis mulier nequa
25:32 manus debiles et genua dissoluta mulier quae non
beatificat virum suum
25:33 a muliere initium factum est peccati et per illam omnes
morimur
25:34 non des aquae tuae exitum nec modicum nec mulieri nequa
veniam prodeundi
25:35 si non ambulaverit ad manum tuam et confundet te in
conspectu inimicorum
25:36 a carnibus tuis abscide illam ne semper te abutatur
26:1 mulieris bonae beatus vir numerus enim annorum illorum
duplex
26:2 mulier fortis oblectat virum suum et annos vitae illius in
pace implebit
26:3 pars bona mulier bona in parte bona timentium Deum dabitur
viro pro factis bonis
26:4 divitis autem et pauperis cor bonum in omni tempore vultus
illorum hilaris
26:5 a tribus timuit cor meum et in quarto facies mea metuit
26:6 delatura civitatis et collectio populi
26:7 et calumniam mendacem super mortem omnia gravia
26:8 dolor cordis et luctus mulier zelotypa
26:9 in muliere infideli flagellum linguae omnibus communicans
26:10 sicut boum iugum quod movetur ita et mulierem nequam qui
tenet illam quasi qui adprehendat scorpionem
26:11 mulier ebriosa ira magna et contumelia et turpitudo illius
non contegetur
26:12 fornicatio mulieris in extollentia oculorum et in
palpebris illius agnoscetur
26:13 in filia non avertente se firma custodiam ne inventa
occasione utatur se
26:14 ab omni inreverentia oculis cave et ne mireris si te
neglexerit
26:15 sicut viator sitiens ad fontem os aperiet et ab omni aqua
proxima bibet et contra omnem palum sedebit et contra omnem
sagittam aperiet faretram donec deficiat
26:16 gratia mulieris sedulae delectabit virum suum et ossa
illius inpinguabit
26:17 disciplina illius datus Dei
26:18 mulier sensata et tacita non est inmutatio eruditae animae
26:19 gratia super gratiam mulier sancta et pudorata
26:20 omnis autem ponderatio non est digna continentis animae
26:21 sicut sol oriens mundo in altissimis Dei sic mulieris
bonae species in ornamentum domus eius
26:22 lucerna splendens super candelabrum sanctum et species
faciei super aetatem stabilem
26:23 columnae aureae super bases argenteas et pedes firmi super
plantas stabilis mulieris
26:24 fundamenta aeterna super petram solidam et mandata Dei in
corde mulieris sanctae
26:25 in duobus contristatum est cor meum et in tertio iracundia
mihi advenit
26:26 vir bellator deficiens per inopiam et vir sensatus
contemptus
26:27 et qui transgreditur a iustitia ad peccatum Deus paravit
eum ad rompheam
26:28 duae species difficiles et periculosae mihi apparuerunt
difficile exuitur negotians a neglegentia et non iustificabitur
caupo a peccatis labiae
27:1 propter inopiam multi deliquerunt et qui quaerit
locupletari avertit oculum suum
27:2 si in medio conpaginis lapidum palus figitur sic et inter
medium venditionis et emptionis angustabitur peccatis
27:3 conteretur delictum
27:4 si non in timore Domini tenueris instanter cito subvertetur
domus tua
27:5 si in pertusura cribri remanebit stercus sic aporia hominis
in cogitatu illius
27:6 vasa figuli probat fornax et homines iustos temptatio
tribulationis
27:7 sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius sic
verbum excogitatum hominis cordis
27:8 ante sermonem non conlaudes virum haec enim temptatio est
hominum
27:9 si sequaris iustitiam adprehendes illam et indues quasi
poderem honoris et inhabitabis cum ea et proteget te in
sempiternum et in die agnitionis invenies firmamentum
27:10 volatilia ad sibi similia conveniunt et veritas ad eos qui
operantur illam revertetur
27:11 leo venationi insidiatur semper sic peccata operantibus
iniquitates
27:12 homo sanctus in sapientia manet sicut sol nam stultus
sicut luna inmutatur
27:13 in medio insensatorum serva verbum tempori in medio autem
cogitantium adsiduus esto
27:14 narratio peccantium odiosa et risus illorum delictis
peccati
27:15 loquella multum iurans horripilationem capiti statuet et
inreverentia ipsius obturatio aurium
27:16 effusio sanguinis in rixa superborum et maledictio illorum
auditus gravis
27:17 qui denudat arcana amici perdet fidem et non inveniet
amicum ad animum suum
27:18 dilige proximum et coniungere fide cum illo
27:19 quod si denudaveris absconsa illius non persequeris post
eum
27:20 sicut enim homo qui perdit amicum suum sic qui perdit
amicitiam proximi sui
27:21 et sicut qui dimittit avem de manu sua sic reliquisti
proximum tuum et non eum capies
27:22 non illum sequaris quoniam longe abest effugit enim quasi
caprea de laqueo quoniam vulnerata est
27:23 conligare et maledicti est concordatio
27:24 denudare autem amici mysteria desperatio est
27:25 annuens oculo fabricat iniqua et nemo eum abiciet
27:26 in conspectu oculorum tuorum condulcabit os tuum et super
sermones tuos admirabitur novissime autem pervertet os suum et
in verbis tuis dabit scandalum
27:27 multa audivi et non coaequavi ei et Dominus odiet illum
27:28 qui in altum mittit lapidem super caput eius cadet et
plaga dolosi dividet vulnera
27:29 et qui foveam fodit in illam decidet et qui statuit
lapidem proximo offendet in eo et qui laqueum alio peribit in
illo
27:30 facienti nequissimum super ipsum devolvetur et non
agnoscet unde adveniat illi
27:31 inlusio et inproperium superborum et vindicta sicut leo
insidiabitur illi
27:32 laqueo peribunt qui oblectantur casu iustorum dolor autem
consumet illos antequam moriantur
27:33 ira et furor utraque execrabilia et vir peccator continens
erit illorum
28:1 qui vindicari vult a Deo inveniet vindictam et peccata
illius servans servabit
28:2 relinque proximo tuo nocenti te et tunc deprecanti tibi
peccata solventur
28:3 homo homini servat iram et a Deo quaerit medellam
28:4 et in hominem similem sibi non habet misericordiam et de
peccatis suis deprecatur
28:5 ipse dum caro sit reservat iram et propitiationem petit a
Deo quis exorabit pro delictis illius
28:6 memento novissimorum et desine inimicari
28:7 tabitudo enim et mors inminet in mandatis
28:8 memorare timorem Dei et non irascaris proximo
28:9 memorare testamenti Altissimi et despice ignorantiam
proximi
28:10 abstine te a lite et minues peccata
28:11 homo enim iracundus incendit litem et vir peccator
turbabit amicos et in medium pacem habentium inmittit
inimicitiam
28:12 secundum enim ligna silvae sic ignis exardescit et
secundum virtutem hominis iracundia illius erit et secundum
substantiam suam exaltabit iram suam
28:13 certamen festinatum incendit ignem et lis festinans
effundit sanguinem et lingua testificans adducit mortem
28:14 si sufflaveris quasi ignis exardebit et si expueris super
illam extinguetur utraque ex ore proficiscuntur
28:15 susurrio et bilinguis maledictus multos enim turbavit
pacem habentes
28:16 lingua tertia multos commovit et dispersit illos a gente
in gentem
28:17 civitates muratas divitum destruxit et domos magnatorum
effodit
28:18 virtutes populorum concidit et gentes fortes dissolvit
28:19 lingua tertia mulieres viritas eiecit et privavit illas
laboribus suis
28:20 qui respicit illam non habebit requiem nec habitabit cum
requie
28:21 flagelli plaga livorem facit plaga autem linguae comminuet
ossa
28:22 multi ceciderunt in ore gladii sed non sic quasi qui
interierunt per linguam suam
28:23 beatus qui tectus est a lingua nequa qui in iracundia
illius non transivit et qui non adtraxit iugum eius et in
vinculis illius non est ligatus
28:24 iugum enim illius iugum ferreum est et vinculum illius
vinculum aereum est
28:25 mors illius mors nequissima et utilis potius inferus quam
illa
28:26 perseverantia illius non permanebit sed obtinebit vias
iniustorum et in flamma sua non conburet iustos
28:27 qui derelinquunt Deum incident in illam et exardebit in
illis et non extinguetur et inmittetur in illos quasi leo et
quasi pardus laedebit illos
28:28 sepi aures tuas spinis et noli audire linguam nequam et
ori tuo facito ostia et seras
28:29 aurum tuum et argentum confla et verbis tuis facito
stateram et frenos ori tuo rectos
28:30 et adtende ne forte labaris in lingua et cadas in
conspectu inimicorum insidiantium tibi et sit casus tuus
insanabilis in mortem
29:1 de fenore qui facit misericordiam fenerat proximum et qui
praevalet manu mandata servat
29:2 fenera proximum tibi in tempore necessitatis illius et
iterum redde proximo in tempore suo
29:3 confirma verbum et fideliter age cum illo et in omni
tempore invenies quod tibi necessarium est
29:4 multi quasi inventionem aestimaverunt fenus et
praestiterunt molestiam his qui se adiuvaverunt
29:5 donec accipiant osculantur manum dantis et in
promissionibus humiliant vocem suam
29:6 et in tempore redditionis postulabit tempus et loquetur
verba acediae et murmurationum et tempus causabitur
29:7 si autem potuerit reddere aversatus solide vix reddet
dimidium et conputabit illud quasi inventionem
29:8 sin autem fraudavit illum pecunia sua et possidebit illum
inimicum gratis
29:9 et convicia et maledicta reddet illi et pro honore et
beneficio reddet illi contumeliam
29:10 multi non causa nequitiae non feneraverunt sed fraudari
gratis timuerunt
29:11 verumtamen super humilem animo fortior esto et pro
elemosyna non trahas illum
29:12 propter mandatum adsume pauperem et propter inopiam eius
ne dimittas illum vacuum
29:13 perde pecuniam pro fratre et amico et non abscondas illam
sub lapide in perditionem
29:14 pone thesaurum tuum in praeceptis Altissimi et proderit
tibi magis quam aurum
29:15 conclude elemosynam in corde pauperis et haec pro te
exorabit ab omni malo
29:16 []
29:17 []
29:18 super scutum potentis et super lanceam adversus inimicum
tuum pugnabit
29:19 vir bonus fidem facit proximo suo et qui perdiderit
confusionem derelinquet sibi
29:20 gratiam fideiussoris ne obliviscaris dedit enim pro te
animam suam
29:21 repromissorem fugit peccator et inmundus
29:22 bona repromissoris sibi adscribit peccator et ingratus
sensu derelinquet liberantem se
29:23 vir repromittit de proximo suo et cum perdiderit
reverentiam relinquetur ab eo
29:24 repromissio nequissima multos perdidit dirigentes et
commovit illos quasi fluctus maris
29:25 viros potentes gyrans migrare fecit et vagati sunt in
gentibus alienis
29:26 peccator transgrediens mandata Domini incidet in
promissionem nequa et qui conatur multa agere incidet in
iudicium
29:27 recupera proximum secundum virtutem tuam et adtende tibi
ne incidas
29:28 initium vitae aqua et panis et vestimentum et domus
protegens turpitudinem
29:29 melior victus pauperis sub tegimen asserum quam epulae
splendidae in peregre sine domicilio
29:30 super minimum et magnum placeat tibi et inproperium
peregrinationis non audies
29:31 vita nequa hospitandi de domo in domum et ubi hospitabitur
non fiducialiter aget nec aperiet os
29:32 hospitabit et pascet et potabit ingratos et ad haec amara
audiet
29:33 transi hospes et orna mensam et quae in manu habes ciba
ceteros
29:34 exi a facie honoris amicorum meorum necessitudine domus
meae hospitio mihi factus est frater
29:35 gravia haec homini habenti sensum correptio domus et
inproperium feneratoris
30:1 de filiis qui diligit filium suum adsiduat illi flagella ut
laetetur in novissimo suo
30:2 qui docet filium suum laudabitur in illo et in medio
domesticorum in illo gloriabitur
30:3 qui docet filium suum in zelum mittit inimicum et in medio
amicorum gloriabitur in illo
30:4 mortuus est pater illius et quasi non est mortuus similem
enim reliquit sibi post se
30:5 in vita ipsius vidit et laetatus est in illo in obitu
illius non est contristatus nec confusus est coram inimicis
30:6 reliquit enim defensorem domus et amicis reddentem gratiam
30:7 pro animabus filiorum conligabit vulnera sua et super omnem
vocem turbabuntur viscera eius
30:8 equus indomitus evadit durus et filius remissus evadit
praeceps
30:9 lacta filium et paventem te faciet lude cum eo et
contristabit te
30:10 non conrideas illi ne doleas et in novissimo obstupescent
dentes tui
30:11 non des illi potestatem in iuventute et ne despicias
cogitatus illius
30:12 curva cervicem eius in iuventute et tunde latera illius
dum infans est ne forte induret et non credat tibi et erit tibi
dolor animae
30:13 doce filium tuum et operare in illum ne in turpitudinem
illius offendas
30:14 melior est pauper sanus et fortis viribus quam dives
inbecillis et flagellatus malitia
30:15 salus animae in sanctitate iustitiae et melior omni auro
et argento et corpus validum quam census inmensus
30:16 non est census super censum salutis corporis et non est
oblectatio super cordis gaudium
30:17 melior est mors quam vita amara et requies aeterna quam
languor perseverans
30:18 bona absconsa in ore cluso quasi adpositiones epularum
circumpositae sepulchro
30:19 quid proderit libatio idolo nec enim manducat nec
odorabitur
30:20 sic qui effugatur a Domino et portans mercedes iniquitatis
30:21 videns oculis et ingemescens sicut spado conplectens
virginem et suspirans
30:22 tristitiam non des animae tuae et non adfligas temet ipsum
in consilio tuo
30:23 iucunditas cordis haec est vita hominis et thesaurus sine
defectione sanctitatis et exultatio viri est longevitas
30:24 miserere animae tuae placens Deo et contine et congrega
cor tuum in sanctitate eius et tristitiam longe expelle a te
30:25 multos enim occidit tristitia et non est utilitas in illa
30:26 zelus et iracundia minuit dies et ante tempus senectam
adducit cogitatus
30:27 splendidum cor bonum in epulis epulae enim illius
diligenter fiunt
31:1 vigilia honestatis tabefacit carnes et cogitatus illius
auferet somnum
31:2 cogitatus praesentiae avertit sensum et infirmitas gravis
sobriam facit animam
31:3 laboravit dives in congregatione substantiae et in requie
sua replebitur bonorum suorum
31:4 laboravit pauper in diminutione victus et in fine inops fit
31:5 qui aurum diligit non iustificabitur et qui insequitur
consumptionem replebitur ex ea
31:6 multi dati sunt in auri casus et facta est in facie ipsius
perditio illorum
31:7 lignum offensionis est aurum sacrificantium vae illis qui
sectantur illud et omnis inprudens deperiet in illo
31:8 beatus dives qui inventus est sine macula et qui post aurum
non abiit nec speravit in pecunia et thesauris
31:9 quis est hic et laudabimus eum fecit enim mirabilia in vita
sua
31:10 quis probatus est in illo et perfectus est et erit illi in
gloria aeterna qui potuit transgredi et non est transgressus et
facere mala et non fecit
31:11 ideo stabilita sunt bona illius in Deo et elemosynas
illius enarrabit ecclesia sanctorum
31:12 de continentia supra mensam magnam sedisti non aperias
super illam faucem tuam prior
31:13 non dicas simulata sunt quae super illa sunt
31:14 memento quoniam malum oculus nequa
31:15 nequius oculo quid creatum est ideo ab omni facie sua
lacrimabitur cum viderit
31:16 ne extendas manum tuam prior et invidia contaminatus
obrubescas
31:17 nec conprimaris in convivio
31:18 intellege proximi tui ex te ipso
31:19 utere quasi homo frugi quae tibi adponuntur et non cum
manducas multum odio habearis
31:20 cessa prior causa disciplinae et noli nimius esse ne forte
offendas
31:21 et si in medio multorum sedisti prior illis non extendas
manum tuam nec prior poscas bibere
31:22 quam sufficiens est homini erudito vinum exiguum et in
dormiendo non laborabis ab illo et non senties dolorem
31:23 vigilia et cholera et tortura viro infrunito
31:24 somnus sanitatis in homine parco dormiet usque in mane et
anima illius cum ipso delectabitur
31:25 et si coactus fueris in edendo multum surge e medio et
vome et refrigerabit te et non adduces corpori tuo infirmitates
31:26 audi me fili et ne spernas me et in novissimo invenies mea
verba
31:27 in omnibus operibus tuis esto velox et omnis infirmitas
non occurret tibi
31:28 splendidum in panibus benedicent labia multorum et
testimonium veritatis illius fidele
31:29 in nequissimo pane murmurabit civitas et testimonium
nequitiae illius verum est
31:30 diligentes in vino noli provocare multos enim exterminavit
vinum
31:31 ignis probat ferrum durum sic vinum corda superborum
arguet in ebrietate potatum
31:32 aequavit in vita vinum hominibus si bibas illud moderate
eris sobrius
31:33 quae est vita quae minuitur vino
31:34 quid defraudat vitam mors
31:35 vinum in iucunditate creatum est non in ebrietate ab
initio
31:36 exultatio animae et cordis vinum moderate potatum
31:37 sanitas est et corpori et animae
31:38 vinum multum potatum inritationem et iram et ruinas multas
facit
31:39 amaritudo animae vinum multum potatum
31:40 ebrietatis animositas inprudentis offensio minorans
virtutem et faciens vulnera
31:41 in convivio vini non arguas proximum et non despicias eum
in iucunditate illius
31:42 verba inproperii non dicas illi et non premas illum in
repetendo
32:1 rectorem te posuerunt noli extolli esto in illis quasi unus
ex ipsis
32:2 curam illorum habe et sic conside et omni cura tua
explicita recumbe
32:3 ut laeteris propter illos et ornamentum gratiae accipias
coronam et dignationem consequaris conrogationis
32:4 loquere maior natu decet enim te
32:5 primum verbum diligenti scientiam et non inpedias musica
32:6 ubi auditus est non effundas sermonem et inportune noli
extolli in sapientia tua
32:7 gemmula carbunculi in ornamento auri et conparatio
musicorum in convivio vini
32:8 sicut in fabricatione auri signum est zmaragdi sic numerus
musicorum in iucundo et moderato vino
32:9 audi tacens et pro reverentia accedet tibi bona gratia
32:10 adulescens loquere in tua causa vix
32:11 si bis interrogatus fueris habeat caput responsum tuum
32:12 in multis esto quasi inscius et audi tacens simul et
quaerens
32:13 in medio magnatorum non praesumas et ubi sunt senes non
multum loquaris
32:14 ante grandinem praeibit coruscatio et pro reverentia
accedet tibi bona gratia
32:15 et hora surgendi non te trices praecurre autem prior in
domum tuam et illic avocare et illic lude
32:16 et age conceptiones tuas et non in delictis et verbo
superbo
32:17 et super his omnibus benedicito Dominum qui fecit te et
inebriantem te ab omnibus bonis suis
32:18 qui timet Deum excipiet doctrinam eius et qui vigilaverint
ad illum invenient benedictionem
32:19 qui quaerit legem replebitur ab ea et qui insidiose agit
scandalizabitur in ea
32:20 qui timent Dominum invenient iudicium iustum et iustitias
quasi lucem accendent
32:21 peccator homo devitabit correptionem et secundum
voluntatem suam inveniet conparationem
32:22 vir consilii non disperiet intellegentia alienus et
superbus non pertimescit timorem
32:23 etiam postquam fecit cum eo sine consilio et suis
insectationibus arguetur
32:24 fili sine consilio nihil facias et post factum non
paeniteberis
32:25 in via ruinae non eas et non offendes in lapides ne credas
te viae laboriosae ne ponas animae tuae scandalum
32:26 et a filiis tuis cave et a domesticis tuis adtende
32:27 in omni opere crede ex fide animae tuae haec est enim
conservatio mandatorum
32:28 qui credit Deo adtendit mandatis et qui confident in illo
non minorabuntur
33:1 timenti Dominum non occurrent mala sed in temptatione Deus
illum conservat et liberabit a malis
33:2 sapiens non odit mandata et iustitias et non inludetur
quasi in procella navis
33:3 homo sensatus credit legi Dei et lex illi fidelis
33:4 qui interrogationem manifestat parabit verbum et sic
deprecatus exaudietur et conservabit disciplinam et tunc
respondebit
33:5 praecordia fatui quasi rota carri et quasi axis versatilis
cogitatus illius
33:6 equus admissarius sicut amicus subsannator sub omni
suprasedenti hinnit
33:7 quare dies diem superat et iterum lux lucem et annus annum
a sole
33:8 a Domini scientia separati sunt facto sole et praeceptum
custodiente
33:9 et inmutavit tempora et dies festos ipsorum et in illis
dies festos celebraverunt ad horam
33:10 ex ipsis exaltavit et magnificavit Deus et ex ipsis posuit
in numerum dierum et homines omnes de solo et ex terra unde
creatus est Adam
33:11 in multitudine disciplinae Domini separavit eos et
inmutavit vias eorum
33:12 et ex ipsis benedixit et exaltavit et ex ipsis
sanctificavit et ad se adplicavit et ex ipsis maledixit et
humiliavit et convertit illos a separatione ipsorum
33:13 quasi lutum figuli in manus ipsius plasmare illud et
disponere
33:14 omnes viae eius secundum dispositionem eius sic homo in
manu illius qui se fecit reddet illis secundum iudicium suum
33:15 contra malum bonum est et contra mortem vita sic et contra
virum iustum peccator et sic intuere in omnia opera Altissimi
duo duo unum contra unum
33:16 et ego novissimus vigilavi et quasi qui colligit acinos
post vindemiatores
33:17 in benedictione Dei et ipse speravi et quasi qui vindemiat
replevi torcular
33:18 respicite quoniam non soli mihi laboravi sed omnibus
exquirentibus disciplinam
33:19 audite me magnati et omnes populi et rectores ecclesiae
auribus percipite
33:20 filio et mulieri fratri et amico non des potestatem super
te in vita tua non dederis alio possessionem tuam ne forte
paeniteat te et depreceris pro illis
33:21 dum adhuc superes et adspiras non inmutabit te omnis caro
33:22 melius est enim ut filii tui te rogent quam te respicere
in manus filiorum tuorum
33:23 in omnibus operibus tuis praecellens esto
33:24 ne dederis maculam in gloriam tuam in die consummationis
dierum vitae tuae et in tempore exitus tui distribue
hereditatem tuam
33:25 cibaria et virga et onus asino panis et disciplina et opus
servo
33:26 operatur in disciplina et quaerit requiescere laxa manus
illi et quaerit libertatem
33:27 iugum et lorum curvant collum durum et servum inclinant
operationes adsiduae
33:28 servo malivolo tortura et conpedes mitte illum in
operatione ne vacet
33:29 multam enim malitiam docuit otiositas
33:30 in opera constitue eum sic enim condecet illi quod si non
obaudierit grava illum conpedibus et non amplifices super omnem
carnem verum sine iudicio nihil facias grave
33:31 si est tibi servus sit tibi quasi anima tua quasi fratrem
sic eum tracta quoniam in sanguine animae parasti eum
33:32 si laeseris illum iniuste
33:33 et extollens discesserit quem quaeres et in qua via
quaeras illum nescis
34:1 vana spes et mendacium insensato viro et somnia extollunt
inprudentes
34:2 quasi qui adprehendit umbram et persequitur ventum sic et
qui adtendit ad visa mendacia
34:3 hoc secundum hoc visio somniorum ante faciem hominis
similitudo hominis
34:4 ab inmundo quid mundabitur et a mendace quid verum dicetur
34:5 divinatio erroris et auguria mendacia et somnia
malefacientium vanitas est
34:6 et sicut parturientis cor tuum fantasiam patitur nisi ab
Altissimo fuerit emissa visitatio ne dederis in illis cor tuum
34:7 multos enim errare fecerunt somnia et exciderunt sperantes
in illis
34:8 sine mendacio consummabitur verbum et sapientia in ore
fidelis conplanabitur
34:9 qui non temptatus est quid scit vir in multis expertus
cogitavit multa et qui multa didicit enarrabit intellectum
34:10 qui non est expertus pauca recognoscit qui autem in multis
factus est multiplicabit malitiam
34:11 []
34:12 multa vidi errando et plurimas verborum consuetudines
34:13 aliquotiens usque ad mortem periclitatus sum horum causa
et liberatus sum gratia Dei
34:14 spiritus timentium Deum quaeretur et in respectu illius
benedicentur
34:15 spes enim illorum in salvantem illos et oculi Dei in
diligentes se
34:16 qui timet Dominum nihil trepidabit et non pavebit quoniam
ipse est spes eius
34:17 timentis Dominum beata est anima eius
34:18 ad quem respicit et quis est fortitudo eius
34:19 oculi Domini super timentes eum protector potentiae
firmamentum virtutis tegimen ardoris et umbraculum meridiani
34:20 et precatio offensionis et adiutorium casus exaltans
animam et inluminans oculos dans sanitatem vitam et
benedictionem
34:21 immolans ex iniquo oblatio est maculata et non sunt
beneplacitae subsannationes iniustorum
34:22 Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et
iustitiae
34:23 dona iniquorum non probat Altissimus in oblationibus
iniquorum nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur
peccatis
34:24 qui offert sacrificium ex substantia pauperum quasi qui
victimat filium in conspectu patris sui
34:25 panis egentium vita pauperis est qui defraudat illum homo
sanguinis
34:26 qui aufert in sudore panem quasi qui occidit proximum suum
34:27 qui effundit sanguinem et qui fraudem facit mercedem
mercennario
34:28 unus aedificans et unus destruens quid prodest illis nisi
labor
34:29 unus orans et unus maledicens cuius vocem exaudiet Deus
34:30 qui baptizatur a mortuo et iterum tangit illum quid
proficit lavatione illius
34:31 sic homo qui ieiunat in peccatis suis et iterum eadem
faciens quid proficit humiliando se orationem illius quis
exaudiet
35:1 qui conservat legem multiplicat orationem
35:2 sacrificium salutare adtendere mandatis et discedere ab
omni iniquitate
35:3 et deprecatio recedere ab iniustitia
35:4 []
35:5 []
35:6 non apparebis ante conspectum Dei vacuus
35:7 haec enim omnia propter mandatum Domini fiunt
35:8 oblatio iusti inpinguat altare et odor suavitatis est in
conspectu Altissimi
35:9 sacrificium iusti acceptum est et memoriam eius non
obliviscetur Dominus
35:10 bono animo gloriam redde Deo et non minuas primitias
manuum tuarum
35:11 in omni dato hilarem fac vultum tuum et in exultatione
sanctifica decimas tuas
35:12 da Altissimo secundum datum eius et in bono oculo ad
inventionem fac manuum tuarum
35:13 quoniam Dominus retribuens est et septies tantum reddet
tibi
35:14 noli offerre munera prava non enim suscipiet illa
35:15 et noli inspicere sacrificium iniustum quoniam Dominus
iudex est et non est apud illum gloria personae
35:16 non accipiet Dominus personam in pauperem et precationem
laesi exaudiet
35:17 non despiciet preces pupilli nec viduam si effundat
loquellam gemitus
35:18 nonne lacrima ad maxillam descendit et exclamatio
35:19 a maxilla ascendit et Dominus exauditor delectans in illis
35:20 qui adorat Deum in oblectatione suscipietur et precatio
illius usque ad nubes propinquabit
35:21 oratio humiliantis se nubes penetrabit et donec propinquet
non conrogabitur et non discedet donec aspiciat Altissimus
35:22 et Dominus non longinquabit sed iudicabit iustos et faciet
iudicium et Fortissimus non habebit in illis patientiam ut
contribulet dorsum ipsorum
35:23 et gentibus reddet vindictam donec tollat plenitudinem
superborum et sceptra iniquorum contribulet
35:24 donec reddat hominibus secundum actus suos et secundum
opera Adae et secundum praesumptionem illius
35:25 donec iudicet iudicium plebis suae et oblectabit iustos
misericordia sua
35:26 speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis quasi
nubes pluviae in tempore siccitatis
36:1 miserere nostri Deus omnium et respice nos et ostende nobis
lucem miserationum tuarum
36:2 et inmitte timorem tuum super gentes quae non exquisierunt
te et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia
tua
36:3 adleva manum tuam super gentes alienas ut videant potentiam
tuam
36:4 sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis sic
in conspectu nostro magnificaberis in illis
36:5 ut cognoscant te sicut et nos agnovimus quoniam non est
Deus praeter te Domine
36:6 innova signa et inmuta mirabilia
36:7 glorifica manum et brachium dextrum
36:8 excita furorem et effunde iram
36:9 extolle adversarium et adflige inimicum
36:10 festina tempus et memento finis ut enarrent mirabilia tua
36:11 in ira flammae devoretur qui salvatur et qui pessimant
plebem tuam inveniant perditionem
36:12 contere caput principum inimicorum dicentium non est alius
praeter nos
36:13 congrega omnes tribus Iacob et cognoscant quia non est
Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua et hereditabis eos sicut
ab initio
36:14 miserere plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum et
Israhel quem coaequasti primogenito tuo
36:15 miserere civitati sanctificationis tuae Hierusalem
civitati requiei tuae
36:16 reple Sion inenarrabilibus verbis tuis et gloria tua
populum tuum
36:17 da testimonium quia ab initio creaturae tuae sunt et
suscita precationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetae
priores
36:18 da mercedem sustinentibus te ut prophetae tui fideles
inveniantur et exaudi orationes servorum tuorum
36:19 secundum benedictionem Aaron de populo tuo et dirige nos
in via iustitiae et sciant omnes qui inhabitant terram quia tu
es Deus conspector saeculorum
36:20 omnem escam manducabit venter et est cibus cibo melior
36:21 fauces contingit cibum ferae et cor sensatum verba
mendacia
36:22 cor pravum dabit tristitiam et homo peritus resistet illi
36:23 omnem masculum excipiet mulier et est filia melior filiae
36:24 species mulieris exhilarat faciem viri sui et super omnem
concupiscentiam hominis superducit desiderium
36:25 si est lingua curationis et mitigationis misericordiae non
est vir illius contra filios hominum
36:26 qui possidet mulierem inchoat possessionem adiutorium
contra illum est et columna ut requies
36:27 ubi non est sepis diripietur possessio et ubi non est
mulier gemescit egens
36:28 cui credit qui non habet nidum et deflectens ubicumque
obscuraverit quasi succinctus latro exiliens de civitate in
civitatem
37:1 omnis amicus dicet et ego amicitiam copulavi sed est amicus
solo nomine amicus nonne tristitia inest usque ad mortem
37:2 sodalis autem et amicus ad inimicitiam convertentur
37:3 o praesumptio nequissima unde creata es cooperire aridam
malitiam et dolositatem illius
37:4 sodalis amico coniucundatur in oblectatione et in tempore
tribulationis adversarius erit
37:5 sodalis amico condolet causa ventris et contra hostem
accipiet scutum
37:6 non obliviscaris amici tui in animo tuo et non inmemor sis
illius in operibus tuis
37:7 noli consiliari cum socero tuo et a zelantibus te absconde
consilium
37:8 omnis consiliarius prodit consilium sed est consiliarius in
semet ipso
37:9 a consiliario serva animam tuam prius scito quae sit illius
necessitas et ipse enim animo suo cogitabit
37:10 ne forte mittat sudem in terram et dicat tibi
37:11 bona est via tua et stet e contrario videre quid tibi
eveniat
37:12 cum viro inreligioso tracta de sanctitate et cum iniusto
de iustitia et cum muliere de ea quae aemulatur cum timido de
bello cum negotiatore de traiecticio cum emptore de venditione
cum viro livido de gratiis agendis
37:13 cum impio de pietate cum inhonesto de honestate cum
operario agri de omni opere
37:14 cum operario annuali de consummatione anni cum servo pigro
de multa operatione non adtendas his in omni consilio
37:15 cum viro sancto adsiduus esto quemcumque cognoveris
observantem timorem Dei
37:16 cuius anima est secundum animam tuam quicumque titubaverit
in tenebris non condolebit tibi
37:17 et cor boni consilii statue non est enim tibi aliud pluris
illo
37:18 anima viri sancti enuntiat aliquando vera quam septem
circumspectores sedentes ad speculandum
37:19 et in his omnibus deprecare Altissimum ut dirigat in
veritate viam tuam
37:20 ante omnem operam verbum verax praecedat te et ante omnem
actum consilium stabile
37:21 verbum nequa inmutabit cor quattuor partes oriuntur bonum
et malum vita et mors et dominatrix illorum est adsidua lingua
37:22 vir peritus multos erudivit et animae suae suavis est
37:23 qui sofistice loquitur odibilis est omni re defraudabitur
37:24 non est enim data illi a Domino gratia omni enim sapientia
defraudatus est
37:25 est sapiens animae suae sapiens et fructus sensus illius
laudabilis
37:26 vir sapiens plebem suam erudit et fructus sensus eius
fideles sunt
37:27 vir sapiens implebitur benedictione et videntes illum
laudabunt
37:28 vita viri in numero dierum dies autem Israhel
innumerabiles sunt
37:29 sapiens in populo hereditabit honorem et nomen illius erit
vivens in aeternum
37:30 fili in vita tua tempta animam tuam et si fuerit nequam
non des illi potestatem
37:31 non enim omnia omnibus expediunt et non omni animae omne
genus placet
37:32 noli avidus esse in omni epulatione et non te effundas
super omnem escam
37:33 in multis enim escis erit infirmitas et aplestia
adpropinquabit usque ad cholera
37:34 propter aplestiam multi obierunt qui autem abstinens est
adiciet vitam
38:1 honora medicum propter necessitatem etenim illum creavit
Altissimus
38:2 a Deo est omnis medella et a rege accipiet dationem
38:3 disciplina medici exaltabit caput illius et in conspectu
magnatorum conlaudabitur
38:4 Altissimus creavit de terra medicinam et vir prudens non
abhorrebit illi
38:5 nonne a ligno indulcata est amara aqua
38:6 ad agnitionem hominum virtutis illorum et dedit homini
scientiam Altissimus honorari in mirabilibus suis
38:7 in his curans mitigavit dolorem et unguentarius facit
pigmentum suavitatis et unctiones conficiet suavitatis et non
consummabuntur opera eius
38:8 pax enim Dei super faciem terrae
38:9 fili in tua infirmitate non despicias sed ora ad Dominum et
ipse curabit te
38:10 averte a delicto et dirige manus et ab omni delicto munda
cor tuum
38:11 da suavitatem et memoriam similaginis et inpingua
oblationem et da locum medico
38:12 etenim illum Dominus creavit et non discedat a te quoniam
opera eius sunt necessaria
38:13 est enim tempus quando in manus eorum incurras
38:14 ipsi vero Dominum deprecabuntur ut dirigat requiem eorum
et sanitatem propter conversationem illorum
38:15 qui delinquit in conspectu eius qui fecit eum incidat in
manus medici
38:16 fili in mortuum produc lacrimas et quasi dira passus
incipe plorare et secundum iudicium contine corpus illius et
non despicias sepulturam illius
38:17 propter delaturam amare fer luctum illius uno die et
consolare propter tristitiam
38:18 []
38:19 a tristitia enim festinat mors et cooperiet virtutem et
tristitia cordis flectet cervicem
38:20 in abductione permanet tristitia et substantia inopis
secundum cor eius
38:21 non dederis in tristitia cor tuum sed repelle eam a te et
memento novissimorum
38:22 noli oblivisci neque enim est conversio et huic nihil
proderis et te ipsum pessimabis
38:23 memor esto iudicii mei sic enim erit et tuum mihi heri et
tibi hodie
38:24 in requie mortui requiescere fac memoriam eius et
consolare illum in exitu spiritus sui
38:25 sapientiam scribe in tempore vacuitatis et qui minoratur
actu sapientiam percipiet qua sapientia replebitur
38:26 qui tenet aratrum et non gloriatur in iaculo stimulo boves
agit et conversatur in operibus eorum et narratio eius in
filiis taurorum
38:27 cor suum dabit ad versandos sulcos et vigilia eius in
sagina vaccarum
38:28 sic omnis faber et architectus qui noctem tamquam diem
transigit qui sculpit signacula sculptilia et adsiduitas eius
variat picturam cor suum dabit in similitudinem picturae et
vigilia sua perficit opus
38:29 sic faber ferrarius sedens iuxta incudem et considerans
opus ferri vapor ignis uret carnes eius et in calore fornacis
concertatur
38:30 vox mallei innovabit aurem eius et contra similitudinem
vasi oculi eius
38:31 cor suum dabit in consummationem operum et vigilia sua
ornabit in consummatione
38:32 sic figulus sedens ad opus suum convertens pedibus suis
rotam qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum
et innumera est omnis operatio eius
38:33 in brachio suo formabit lutum et ante pedes suos curvabit
virtutem suam
38:34 cor suum dabit ut consummet linitionem et vigilia sua
mundabit fornacem
38:35 omnes hi in manibus suis speraverunt et unusquisque in
arte sua sapiens est
38:36 sine his omnibus non aedificatur civitas
38:37 et non inhabitabunt nec inambulabunt et in ecclesiam non
transilient
38:38 super sellam iudicis non sedebunt et testamentum iudicii
non intellegent neque palam facient disciplinam et iudicium et
in parabolis non invenientur
38:39 sed creaturam aevi confirmabunt et deprecatio illorum in
operatione artis adcommodantes animam suam et conquirentes in
lege Altissimi
39:1 sapientiam omnium antiquorum exquiret et in prophetiis
vacabit
39:2 narrationem virorum nominatorum conservabit et in versutias
parabolarum simul introibit
39:3 occulta proverbiorum exquiret et in absconditis parabolarum
conversabitur
39:4 in medio magnatorum ministrabit et in conspectu praesidis
apparebit
39:5 in terram alienarum gentium pertransiet bona enim et mala
in hominibus temptavit
39:6 cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum qui fecit
illum et in conspectu Altissimi deprecabitur
39:7 aperiet os suum in oratione et pro delictis suis
deprecabitur
39:8 si enim Dominus magnus voluerit spiritu intellegentiae
replebit illum
39:9 et ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiae suae et in
oratione confitebitur Domino
39:10 ipse diriget consilium eius et disciplinam et in
absconditis suis consiliabitur
39:11 ipse palam faciet disciplinam doctrinae suae et in lege
testamenti Domini gloriabitur
39:12 conlaudabunt multi sapientiam eius et usque in saeculum
non delebitur
39:13 non recedet memoria eius et nomen eius requiretur a
generatione in generationem
39:14 sapientiam eius enarrabunt gentes et laudem eius nuntiabit
ecclesia
39:15 si inmanserit nomen derelinquet mille et si requieverit
proderit illi
39:16 adhuc consiliabor ut enarrem ut furore enim repletus sum
39:17 in voce dicit obaudite me divini fructus et quasi rosa
plantata super rivum aquarum fructificate
39:18 quasi libanus odorem suavitatis habete
39:19 florete flores quasi lilium date odorem et frondete in
gratiam et conlaudate canticum et benedicite Dominum in
operibus suis
39:20 date nomini eius magnificentiam et confitemini illi in
voce labiorum vestrorum in canticis labiorum et cinyris et sic
dicetis in confessione
39:21 opera Domini universa bona valde
39:22 in verbo eius stetit aqua sicut congeries et in sermone
oris eius sicut exceptoria aquarum
39:23 quoniam in praecepto ipsius placor fit et non est
minoratio in salute illius
39:24 opera omnis carnis coram illo et non est quicquam
absconditum ab oculis eius
39:25 a saeculo usque in saeculum respicit et nihil est mirabile
in conspectu eius
39:26 non est dicere quid est hoc aut quid est illud omnia enim
in tempore suo quaerentur
39:27 benedictio illius quasi fluvius inundavit
39:28 et quomodo cataclysmus aridam inebriavit sic ira ipsius
gentes quae non exquisierunt eum hereditabit
39:29 quomodo convertit aquas et siccata est terra et viae
illius viis illorum directae sunt sic peccatoribus offensiones
in ira eius
39:30 bona bonis creata sunt ab initio sic nequissimis bona et
mala
39:31 initium necessariae rei vitae hominum aqua ignis et ferrum
lac et panis similagineus et mel et botrus uvae et oleum et
vestimentum
39:32 haec omnia sanctis in bona sic et impiis et peccatoribus
in mala convertentur
39:33 sunt spiritus qui ad vindictam creati sunt et in furore
suo confirmaverunt tormenta sua
39:34 in tempore consummationis effundent virtutem et furorem
eius qui fecit illos confundent
39:35 ignis grando famis et mors omnia haec ad vindictam creata
sunt
39:36 bestiarum dentes et scorpii et serpentes et romphea
vindicans in exterminium impios
39:37 in mandatis eius epulabuntur et super terram in
necessitatem praeparabuntur et in temporibus suis non
praeterient verbum
39:38 propterea ab initio confirmatus et consiliatus sum et
cogitavi et in scripta dimisi
39:39 omnia opera Domini bona et omne opus hora sua
subministrabit
39:40 non est dicere hoc illo nequius est omnia enim in tempore
suo conprobabuntur
39:41 et nunc in omni corde et ore conlaudate et benedicite
nomen Domini
40:1 occupatio magna creata est omnibus hominibus et iugum grave
super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in
diem sepulturae in matrem omnium
40:2 cogitationes eorum et timores cordis adinventio
expectationis et dies finitionis
40:3 residentes super sedem gloriosam usque ad humiliatum in
terra et cinere
40:4 ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam usque ad eum
qui operitur lino crudo furor zelus tumultus fluctuatio et
timor mortis iracundia perseverans et contentio
40:5 et in tempore refectionis in cubile somnus noctis inmutat
scientiam eius
40:6 modicum tamquam nihil in requie et ab eo in somnis quasi in
die respectus
40:7 conturbatus est in visu cordis sui tamquam qui evaserit in
die belli in tempore salutis suae exsurrexit et admirans ad
nullum timorem
40:8 cum omni carne ab homine usque ad pecus et super peccatores
septuplum
40:9 ad haec mors sanguis contentio et romphea oppressiones
famis et contritio et flagella
40:10 super iniquos creata sunt haec omnia et propter illos
factus est cataclysmus
40:11 omnia quae de terra sunt in terram convertentur et aquae
omnes in mare convertentur
40:12 omne munus et iniquitas delebitur et fides in saeculum
stabit
40:13 substantiae iniustorum sicut fluvius siccabuntur et sicut
tonitruum magnum in pluvia manebunt
40:14 in aperiendo manus suas laetabitur sic praevaricatores in
consummatione tabescent
40:15 nepotes impiorum non multiplicabunt ramos et radices
inmundae super cacumen petrae sonant
40:16 viriditas super omnem aquam et ad oram fluminis ante omnem
faenum evelletur
40:17 gratia sicut paradisus in benedictionibus et misericordia
in saeculo permanet
40:18 vita sibi sufficientis operarii condulcabitur et in ea
invenies thesaurum
40:19 fili aedificatio civitatis confirmabit nomen et super haec
mulier inmaculata conputatur
40:20 vinum et musica laetificant cor et super utraque dilectio
sapientiae
40:21 tibiae et psalterium suavem faciunt melodiam et super
utraque lingua suavis
40:22 gratiam et speciem desiderabit oculus tuus et super hoc
viride sationis
40:23 amicus et sodalis in tempore convenientes et super
utrosque mulier cum viro
40:24 fratres in adiutorium in tempore tribulationis et super
eos misericordia liberabit
40:25 aurum et argentum constituet pedem et super utrumque
consilium beneplacitum
40:26 facultates et virtutes exaltant cor et super haec timor
Domini
40:27 non est in timore Domini minoratio et non est in eo
inquirere adiutorium
40:28 timor Domini sicut paradisus benedictionis et super omnem
gloriam operuerunt illum
40:29 fili in tempore vitae tuae ne indigeas melius est enim
mori quam indigere
40:30 vir respiciens in mensam alienam non est vita eius in
cogitatione victus alit enim animam suam cibis alienis
40:31 vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se
40:32 in ore inprudentis condulcabitur inopia et in ventre eius
ignis ardebit
41:1 o mors quam amara est memoria tua homini pacem habenti in
substantiis suis
41:2 viro quieto et cuius viae directae sunt in omnibus et adhuc
valenti accipere cibum
41:3 o mors bonum est iudicium tuum homini indigenti et qui
minoratur viribus
41:4 defecto aetate et cui de omnibus cura est et incredibili
qui perdit sapientiam
41:5 noli metuere iudicium mortis memento quae ante te fuerunt
et quae superventura sunt tibi hoc iudicium a Domino omni carni
41:6 et quid superveniet in beneplacita Altissimi sive decem
sive centum sive mille anni
41:7 non est enim in inferno accusatio vitae
41:8 filii abominationum fiunt filii peccatorum et qui
conversantur secus domos impiorum
41:9 filiorum peccatorum periet hereditas et cum semine illorum
adsiduitas obprobrii
41:10 de patre impio queruntur filii quoniam propter illum sunt
in obprobrio
41:11 vae vobis viri impii qui dereliquistis legem Domini
altissimi
41:12 et si nati fueritis in maledictione nascemini et si mortui
fueritis in maledictione erit pars vestra
41:13 omnia quae de terra sunt in terram convertentur sic impii
a maledicto in perditionem
41:14 luctus hominum in corpore ipsorum nomen autem impiorum
delebitur
41:15 curam habe de bono nomine hoc enim magis permanebit tibi
quam mille thesauri magni pretiosi
41:16 bonae vitae numerus dierum bonum autem nomen permanebit in
aevo
41:17 disciplinam in pace conservate filii sapientia enim
abscondita et thesaurus occultus quae utilitas in utrisque
41:18 melior est homo qui abscondit stultitiam suam quam homo
qui abscondit sapientiam suam
41:19 verumtamen reveremini in his quae procedunt de ore meo
41:20 non est enim bonum omnem inreverentiam observare et non
omnia omnibus beneplacent in fide
41:21 erubescite matrem et patrem de fornicatione et a
praesidente et potente de mendacio
41:22 a principe et iudice de delicto a synagoga et plebe de
iniquitate
41:23 a socio et amico de iniustitia de loco in quo habitas
41:24 de furto de veritate Dei et testamento de discubitu in
panibus et ab offuscatione dati et accepti
41:25 a salutantibus de silentio a respectu mulieris fornicariae
et ab aversione vultus cognati
41:26 ne avertas faciem a proximo tuo ab auferendo partem et non
restituendo
41:27 ne respicias mulierem alieni viri et ne scruteris ancillam
eius neque steteris ad lectum eius
41:28 ab amicis de sermonibus inproperii et cum dederis ne
inproperes
42:1 non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis
absconditi et eris vere sine confusione et invenies gratiam in
conspectu omnium hominum ne pro his omnibus confundaris et ne
accipias personam ut delinquas
42:2 de lege Altissimi et testamento et de iudicio iustificare
impium
42:3 de verbo sociorum et viatorum et de datione hereditatis
amicorum
42:4 de aequalitate staterae et ponderum et de adquisitione
multorum et paucorum
42:5 de correptione emptionis et negotiatorum et de multa
disciplina filiorum servo pessimo latus sanguinare
42:6 super mulierem nequam bonum est signum
42:7 ubi manus multae sunt cl
de et quodcumque trades numera et
adpende datum vero et acceptum omne describe
42:8 de disciplina insensati et fatui et de senioribus qui
iudicantur ab adulescentibus et eris eruditus in omnibus et
probabilis in conspectu omnium virorum
42:9 filia patri abscondita est vigilia et sollicitudo eius
auferet somnum ne forte in adulescentia sua adultera efficiatur
et commorata cum viro odibilis fiat
42:10 nequando polluatur in virginitate sua et in paternis suis
gravida inveniatur ne forte cum viro commorata transgrediatur
aut certe sterilis efficiatur
42:11 super filiam luxuriosam confirma custodiam nequando faciat
te in obprobrium venire inimicis a detractatione in civitate et
abiectione plebis et confundat te in multitudine populi
42:12 omni homini noli intendere in specie et in medio mulierum
noli commorari
42:13 de vestimentis enim procedit tinea et a muliere iniquitas
viri
42:14 melior est iniquitas viri quam benefaciens mulier et
mulier confundens in obprobrium
42:15 memor ero igitur operum Domini et quae vidi adnuntiabo in
sermonibus Domini opera eius
42:16 sol inluminans per omn