1:1 hic psalmus proprie scriptus David et extra numerum cum

pugnavit cum Goliad pusillus eram inter fratres meos et
adulescentior in domo patris mei pascebam oves patris mei
1:2 manus meae fecerunt organum digiti mei aptaverunt psalterium
1:3 et quis adnuntiabit Domino meo ipse Dominus ipse omnium
exaudiet
1:4 ipse misit angelum suum et tulit me de ovibus patris mei et
unxit me in misericordia unctionis suae
1:5 fratres mei boni et magni et non fuit beneplacitum in eis
Domino
1:6 exivi obviam alienigenae et maledixit mihi in simulacris
suis
1:7 ego autem evaginato ab eo ipsius gladio amputavi caput eius
et abstuli obprobrium de filiis Israhel