mensis cum essem in medio captivorum iuxta fluvium Chobar
aperti sunt caeli et vidi visiones Dei
1:2 in quinta mensis ipse est annus quintus transmigrationis
regis Ioachin
1:3 factum est verbum Domini ad Hiezecihel filium Buzi
sacerdotem in terra Chaldeorum secus flumen Chobar et facta est
super eum ibi manus Domini
1:4 et vidi et ecce ventus turbinis veniebat ab aquilone et
nubes magna et ignis involvens et splendor in circuitu eius et
de medio eius quasi species electri id est de medio ignis
1:5 et ex medio eorum similitudo quattuor animalium et hic
aspectus eorum similitudo hominis in eis
1:6 et quattuor facies uni et quattuor pinnae uni
1:7 et pedes eorum pedes recti et planta pedis eorum quasi
planta pedis vituli et scintillae quasi aspectus aeris
candentis
1:8 et manus hominis sub pinnis eorum in quattuor partibus et
facies et pinnas per quattuor partes habebant
1:9 iunctaeque erant pinnae eorum alterius ad alterum non
revertebantur cum incederent sed unumquodque ante faciem suam
gradiebatur
1:10 similitudo autem vultus eorum facies hominis et facies
leonis a dextris ipsorum quattuor facies autem bovis a
sinistris ipsorum quattuor et facies aquilae ipsorum quattuor
1:11 et facies eorum et pinnae eorum extentae desuper duae
pinnae singulorum iungebantur et duae tegebant corpora eorum
1:12 et unumquodque coram facie sua ambulabat ubi erat impetus
spiritus illuc gradiebantur nec revertebantur cum ambularent
1:13 et similitudo animalium aspectus eorum quasi carbonum ignis
ardentium et quasi aspectus lampadarum haec erat visio
discurrens in medio animalium splendor ignis et de igne fulgor
egrediens
1:14 et animalia ibant et revertebantur in similitudinem
fulguris coruscantis
1:15 cumque aspicerem animalia apparuit rota una super terram
iuxta animalia habens quattuor facies
1:16 et aspectus rotarum et opus earum quasi visio maris et una
similitudo ipsarum quattuor et aspectus earum et opera quasi
sit rota in medio rotae
1:17 per quattuor partes earum euntes ibant et non revertebantur
cum ambularent
1:18 statura quoque erat rotis et altitudo et horribilis
aspectus et totum corpus plenum oculis in circuitu ipsarum
quattuor
1:19 cumque ambularent animalia ambulabant pariter et rotae
iuxta ea et cum elevarentur animalia de terra elevabantur simul
et rotae
1:20 quocumque ibat spiritus illuc eunte spiritu et rotae
pariter levabantur sequentes eum spiritus enim vitae erat in
rotis
1:21 cum euntibus ibant et cum stantibus stabant et cum elevatis
a terra pariter elevabantur et rotae sequentes ea quia spiritus
vitae erat in rotis
1:22 et similitudo super caput animalium firmamenti quasi
aspectus cristalli horribilis et extenti super capita eorum
desuper
1:23 sub firmamento autem pinnae eorum rectae alterius ad
alterum unumquodque duabus alis velabat corpus suum et alterum
similiter velabatur
1:24 et audiebam sonum alarum quasi sonum aquarum multarum quasi
sonum sublimis Dei cum ambularent quasi sonus erat multitudinis
ut sonus castrorum cumque starent dimittebantur pinnae eorum
1:25 nam cum fieret vox supra firmamentum quod erat super caput
eorum stabant et submittebant alas suas
1:26 et super firmamentum quod erat inminens capiti eorum quasi
aspectus lapidis sapphyri similitudo throni et super
similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper
1:27 et vidi quasi speciem electri velut aspectum ignis
intrinsecus eius per circuitum a lumbis eius et desuper et a
lumbis eius usque deorsum vidi quasi speciem ignis splendentis
in circuitu
1:28 velut aspectum arcus cum fuerit in nube in die pluviae hic
erat aspectus splendoris per gyrum
2:1 haec visio similitudinis gloriae Domini et vidi et cecidi in
faciem meam et audivi vocem loquentis et dixit ad me fili
hominis sta supra pedes tuos et loquar tecum
2:2 et ingressus est in me spiritus postquam locutus est mihi et
statuit me supra pedes meos et audivi loquentem ad me
2:3 et dicentem fili hominis mitto ego te ad filios Israhel ad
gentes apostatrices quae recesserunt a me patres eorum
praevaricati sunt pactum meum usque ad diem hanc
2:4 et filii dura facie et indomabili corde sunt ad quos ego
mitto te et dices ad eos haec dicit Dominus Deus
2:5 si forte vel ipsi audiant et si forte quiescant quoniam
domus exasperans est et scient quia propheta fuerit in medio
eorum
2:6 tu ergo fili hominis ne timeas eos neque sermones eorum
metuas quoniam increduli et subversores sunt tecum et cum
scorpionibus habitas verba eorum ne timeas et vultus eorum ne
formides quia domus exasperans est
2:7 loqueris ergo verba mea ad eos si forte audiant et quiescant
quoniam inritatores sunt
2:8 tu autem fili hominis audi quaecumque loquor ad te et noli
esse exasperans sicut domus exasperatrix est aperi os tuum et
comede quaecumque ego do tibi
2:9 et vidi et ecce manus missa ad me in qua erat involutus
liber et expandit illum coram me qui erat scriptus intus et
foris et scriptae erant in eo lamentationes et carmen et vae
3:1 et dixit ad me fili hominis quodcumque inveneris comede
comede volumen istud et vadens loquere ad filios Israhel
3:2 et aperui os meum et cibavit me volumine illo
3:3 et dixit ad me fili hominis venter tuus comedet et viscera
tua conplebuntur volumine isto quod ego do tibi et comedi illud
et factum est in ore meo sicut mel dulce
3:4 et dixit ad me fili hominis vade ad domum Israhel et
loqueris verba mea ad eos
3:5 non enim ad populum profundi sermonis et ignotae linguae tu
mitteris ad domum Israhel
3:6 neque ad populos multos profundi sermonis et ignotae linguae
quorum non possis audire sermones et si ad illos mittereris
ipsi audirent te
3:7 domus autem Israhel nolent audire te quia nolunt audire me
omnis quippe domus Israhel adtrita fronte est et duro corde
3:8 ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum et frontem
tuam duriorem frontibus eorum
3:9 ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam ne timeas eos
neque metuas a facie eorum quia domus exasperans est
3:10 et dixit ad me fili hominis omnes sermones meos quos loquor
ad te adsume in corde tuo et auribus tuis audi
3:11 et vade ingredere ad transmigrationem ad filios populi tui
et loqueris ad eos et dices eis haec dicit Dominus Deus si
forte audiant et quiescant
3:12 et adsumpsit me spiritus et audivi post me vocem
commotionis magnae benedicta gloria Domini de loco suo
3:13 et vocem alarum animalium percutientium alteram ad alteram
et vocem rotarum sequentium animalia et vocem commotionis
magnae
3:14 spiritus quoque levavit me et adsumpsit me et abii amarus
in indignatione spiritus mei manus enim Domini erat mecum
confortans me
3:15 et veni ad transmigrationem acervum novarum frugum ad eos
qui habitabant iuxta flumen Chobar et sedi ubi illi sedebant et
mansi ibi septem diebus maerens in medio eorum
3:16 cum autem pertransissent septem dies factum est verbum
Domini ad me dicens
3:17 fili hominis speculatorem dedi te domui Israhel et audies
de ore meo verbum et adnuntiabis eis ex me
3:18 si dicente me ad impium morte morieris non adnuntiaveris ei
neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia et vivat ipse
impius in iniquitate sua morietur sanguinem autem eius de manu
tua requiram
3:19 si autem tu adnuntiaveris impio et ille non fuerit
conversus ab impietate sua et via sua impia ipse quidem in
iniquitate sua morietur tu autem animam tuam liberasti
3:20 sed et si conversus iustus a iustitia sua fecerit
iniquitatem ponam offendiculum coram eo ipse morietur quia non
adnuntiasti ei in peccato suo morietur et non erunt in memoria
iustitiae eius quas fecit sanguinem vero eius de manu tua
requiram
3:21 si autem tu adnuntiaveris iusto ut non peccet iustus et
ille non peccaverit vivens vivet quia adnuntiasti ei et tu
animam tuam liberasti
3:22 et facta est super me manus Domini et dixit ad me surgens
egredere in campum et ibi loquar tecum
3:23 et surgens egressus sum in campum et ecce ibi gloria Domini
stabat quasi gloria quam vidi iuxta fluvium Chobar et cecidi in
faciem meam
3:24 et ingressus est in me spiritus et statuit me super pedes
meos et locutus est mihi et dixit ad me ingredere et includere
in medio domus tuae
3:25 et tu fili hominis ecce data sunt super te vincula et
ligabunt te in eis et non egredieris in medio eorum
3:26 et linguam tuam adherescere faciam palato tuo et eris mutus
nec quasi vir obiurgans quia domus exasperans est
3:27 cum autem locutus fuero tibi aperiam os tuum et dices ad
eos haec dicit Dominus Deus qui audit audiat et qui quiescit
quiescat quia domus exasperans est
4:1 et tu fili hominis sume tibi laterem et pones eum coram te
et describes in eo civitatem Hierusalem
4:2 et ordinabis adversus eam obsidionem et aedificabis
munitiones et conportabis aggerem et dabis contra eam castra et
pones arietes in gyro
4:3 et tu sume tibi sartaginem ferream et pones eam murum
ferreum inter te et inter civitatem et obfirmabis faciem tuam
ad eam et erit in obsidionem et circumdabis eam signum est
domui Israhel
4:4 et tu dormies super latus tuum sinistrum et pones
iniquitates domus Israhel super eo numero dierum quibus dormies
super illud et adsumes iniquitatem eorum
4:5 ego autem dedi tibi annos iniquitatis eorum numero dierum
trecentos et nonaginta dies et portabis iniquitatem domus
Israhel
4:6 et cum conpleveris haec dormies super latus tuum dextrum
secundo et adsumes iniquitatem domus Iuda quadraginta diebus
diem pro anno diem inquam pro anno dedi tibi
4:7 et ad obsidionem Hierusalem convertes faciem tuam et
brachium tuum erit exertum et prophetabis adversus eam
4:8 ecce circumdedi te vinculis et non te convertes a latere tuo
in latus aliud donec conpleas dies obsidionis tuae
4:9 et tu sume tibi frumentum et hordeum et fabam et lentem et
milium et viciam et mittes ea in vas unum et facies tibi panes
numero dierum quibus dormies super latus tuum trecentis et
nonaginta diebus comedes illud
4:10 cibus autem tuus quo vesceris erit in pondere viginti
stateres in die a tempore usque ad tempus comedes illud
4:11 et aquam in mensura bibes sextam partem hin a tempore usque
ad tempus bibes illud
4:12 et quasi subcinericium hordiacium comedes illud et stercore
quod egredietur de homine operies illud in oculis eorum
4:13 et dixit Dominus sic comedent filii Israhel panem suum
pollutum inter gentes ad quas eiciam eos
4:14 et dixi ha ha ha Domine Deus ecce anima mea non est polluta
et morticinum et laceratum a bestiis non comedi ab infantia mea
usque nunc et non est ingressa os meum omnis caro inmunda
4:15 et dixit ad me ecce dedi tibi fimum boum pro stercoribus
humanis et facies panem tuum in eo
4:16 et dixit ad me fili hominis ecce ego conteram baculum panis
in Hierusalem et comedent panem in pondere et in sollicitudine
et aquam in mensura et in angustia bibent
4:17 ut deficientibus pane et aqua corruat unusquisque ad
fratrem suum et contabescant in iniquitatibus suis
5:1 et tu fili hominis sume tibi gladium acutum radentem pilos
adsumes eum et duces per caput tuum et per barbam tuam et
adsumes tibi stateram ponderis et divides eos
5:2 tertiam partem igni conbures in medio civitatis iuxta
conpletionem dierum obsidionis et adsumens tertiam partem
concides gladio in circuitu eius tertiam vero aliam disperges
in ventum et gladium nudabo post eos
5:3 et sumes inde parvum numerum et ligabis eos in summitate
pallii tui
5:4 et ex eis rursum tolles et proicies in medio ignis et
conbures eos igni ex eo egredietur ignis in omnem domum Israhel
5:5 haec dicit Dominus Deus ista est Hierusalem in medio gentium
posui eam et in circuitu eius terras
5:6 et contempsit iudicia mea ut plus esset impia quam gentes et
praecepta mea ultra quam terrae quae in circuitu eius sunt
iudicia enim mea proiecerunt et in praeceptis meis non
ambulaverunt
5:7 idcirco haec dicit Dominus Deus quia superastis gentes quae
in circuitu vestro sunt in praeceptis meis non ambulastis et
iudicia mea non fecistis et iuxta iudicia gentium quae in
circuitu vestro sunt non estis operati
5:8 ideo haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te et ipse ego
faciam in medio tui iudicia in oculis gentium
5:9 et faciam in te quae non feci et quibus similia ultra non
faciam propter omnes abominationes tuas
5:10 ideo patres comedent filios in medio tui et filii comedent
patres suos et faciam in te iudicia et ventilabo universas
reliquias tuas in omnem ventum
5:11 idcirco vivo ego dicit Dominus Deus nisi pro eo quod
sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis et in
omnibus abominationibus tuis ego quoque confringam et non
parcet oculus meus et non miserebor
5:12 tertia tui pars peste morietur et fame consumetur in medio
tui et tertia tui pars gladio cadet in circuitu tuo tertiam
vero partem tuam in omnem ventum dispergam et gladium evaginabo
post eos
5:13 et conpleam furorem meum et requiescere faciam
indignationem meam in eis et consolabor et scient quia ego
Dominus locutus sum in zelo meo cum implevero indignationem
meam in eis
5:14 et dabo te in desertum et in obprobrium in gentibus quae in
circuitu tuo sunt in conspectu omnis praetereuntis
5:15 et eris obprobrium et blasphemia exemplum et stupor in
gentibus quae in circuitu tuo sunt cum fecero in te iudicia in
furore et in indignatione et in increpationibus irae
5:16 ego Dominus locutus sum quando misero sagittas famis
pessimas in eos quae erunt mortiferae et quas mittam ut
disperdam vos et famem congregabo super vos et conteram vobis
baculum panis
5:17 et inmittam in vos famem et bestias pessimas usque ad
internicionem et pestilentia et sanguis transibunt per te et
gladium inducam super te ego Dominus locutus sum
6:1 et factus est sermo Domini ad me dicens
6:2 fili hominis pone faciem tuam ad montes Israhel et
prophetabis ad eos
6:3 et dices montes Israhel audite verbum Domini Dei haec dicit
Dominus Deus montibus et collibus rupibus et vallibus ecce ego
inducam super vos gladium et disperdam excelsa vestra
6:4 et demoliar aras vestras et confringentur simulacra vestra
et deiciam interfectos vestros ante idola vestra
6:5 et dabo cadavera filiorum Israhel ante faciem simulacrorum
vestrorum et dispergam ossa vestra circum aras vestras
6:6 in omnibus habitationibus vestris urbes desertae erunt et
excelsa demolientur et dissipabuntur et interibunt arae vestrae
et confringentur et cessabunt idola vestra et conterentur
delubra vestra et delebuntur opera vestra
6:7 et cadet interfectus in medio vestri et scietis quoniam ego
Dominus
6:8 et relinquam in vobis eos qui fugerint gladium in gentibus
cum dispersero vos in terris
6:9 et recordabuntur mei liberati vestri in gentibus ad quas
captivi ducti sunt quia contrivi cor eorum fornicans et
recedens a me et oculos eorum fornicantes post idola sua et
displicebunt sibimet super malis quae fecerunt in universis
abominationibus suis
6:10 et scient quia ego Dominus non frustra locutus sum ut
facerem eis malum hoc
6:11 haec dicit Dominus Deus percute manu tua et adlide pedem
tuum et dic eheu ad omnes abominationes malorum domus Israhel
qui gladio fame peste ruituri sunt
6:12 qui longe est peste morietur qui autem prope gladio corruet
et qui relictus fuerit et obsessus fame morietur et conpleam
indignationem meam in eis
6:13 et scietis quia ego Dominus cum fuerint interfecti vestri
in medio idolorum vestrorum in circuitu ararum vestrarum in
omni colle excelso in cunctis summitatibus montium et subtus
omne lignum nemorosum et subtus universam quercum frondosam
locum ubi accenderunt tura redolentia universis idolis suis
6:14 et extendam manum meam super eos et faciam terram desolatam
et destitutam a deserto Deblatha in omnibus habitationibus
eorum et scient quia ego Dominus
7:1 et factus est sermo Domini ad me dicens
7:2 et tu fili hominis haec dicit Dominus Deus terrae Israhel
finis venit finis super quattuor plagas terrae
7:3 nunc finis super te et emittam furorem meum in te et
iudicabo te iuxta vias tuas et ponam contra te omnes
abominationes tuas
7:4 et non parcet oculus meus super te et non miserebor sed vias
tuas ponam super te et abominationes tuae in medio tui erunt et
scietis quia ego Dominus
7:5 haec dicit Dominus Deus adflictio una adflictio ecce venit
7:6 finis venit venit finis evigilavit adversum te ecce venit
7:7 venit contractio super te qui habitas in terra venit tempus
prope est dies occisionis et non gloriae montium
7:8 nunc de propinquo effundam iram meam super te et conpleam
furorem meum in te et iudicabo te iuxta vias tuas et inponam
tibi omnia scelera tua
7:9 et non parcet oculus meus neque miserebor sed vias tuas
inponam tibi et abominationes tuae in medio tui erunt et
scietis quia ego sum Dominus percutiens
7:10 ecce dies ecce venit egressa est contractio floruit virga
germinavit superbia
7:11 iniquitas surrexit in virga impietatis non ex eis et non ex
populo neque ex sonitu eorum et non erit requies in eis
7:12 venit tempus adpropinquavit dies qui emit non laetetur et
qui vendit non lugeat quia ira super omnem populum eius
7:13 quia qui vendit ad id quod vendidit non revertetur et adhuc
in viventibus vita eorum visio enim ad omnem multitudinem eius
non regredietur et vir in iniquitate vitae suae non
confortabitur
7:14 canite tuba praeparentur omnes et non est qui vadat ad
proelium ira enim mea super universum populum eius
7:15 gladius foris pestis et fames intrinsecus qui in agro est
gladio morietur et qui in civitate pestilentia et fame
devorabuntur
7:16 et salvabuntur qui fugerint ex eis et erunt in montibus
quasi columbae convallium omnes trepidi unusquisque in
iniquitate sua
7:17 omnes manus dissolventur et omnia genua fluent aquis
7:18 et accingent se ciliciis et operiet eos formido et in omni
facie confusio et in universis capitibus eorum calvitium
7:19 argentum eorum foris proicietur et aurum eorum in
sterquilinium erit argentum eorum et aurum eorum non valebit
liberare eos in die furoris Domini animam suam non saturabunt
et ventres eorum non implebuntur quia scandalum iniquitatis
eorum factum est
7:20 et ornamentum monilium suorum in superbiam posuerunt et
imagines abominationum suarum et simulacrorum fecerunt ex eo
propter hoc dedi eis illud in inmunditiam
7:21 et dabo illud in manus alienorum ad diripiendum et impiis
terrae in praedam et contaminabunt illud
7:22 et avertam faciem meam ab eis et violabunt arcanum meum et
introibunt in illud emissarii et contaminabunt illud
7:23 fac conclusionem quoniam terra plena est iudicio sanguinum
et civitas plena iniquitate
7:24 et adducam pessimos de gentibus et possidebunt domos eorum
et quiescere faciam superbiam potentium et possidebunt
sanctuaria eorum
7:25 angustia superveniente requirent pacem et non erit
7:26 conturbatio super conturbationem veniet et auditus super
auditum et quaerent visionem de propheta et lex peribit a
sacerdote et consilium a senioribus
7:27 rex lugebit et princeps induetur maerore et manus populi
terrae conturbabuntur secundum viam eorum faciam eis et
secundum iudicia eorum iudicabo eos et scient quia ego Dominus
8:1 et factum est in anno sexto in sexto mense in quinta mensis
ego sedebam in domo mea et senes Iuda sedebant coram me et
cecidit super me ibi manus Domini Dei
8:2 et vidi et ecce similitudo quasi aspectus ignis ab aspectu
lumborum eius et deorsum ignis et a lumbis eius et sursum quasi
aspectus splendoris ut visio electri
8:3 et emissa similitudo manus adprehendit me in cincinno
capitis mei et elevavit me spiritus inter terram et caelum et
adduxit in Hierusalem in visione Dei iuxta ostium interius quod
respiciebat aquilonem ubi erat statutum idolum zeli ad
provocandam aemulationem
8:4 et ecce ibi gloria Dei Israhel secundum visionem quam
videram in campo
8:5 et dixit ad me fili hominis leva oculos tuos ad viam
aquilonis et levavi oculos meos ad viam aquilonis et ecce ab
aquilone portae altaris idolum zeli in ipso introitu
8:6 et dixit ad me fili hominis putasne vides tu quid isti
faciant abominationes magnas quas domus Israhel facit hic ut
procul recedam a sanctuario meo et adhuc conversus videbis
abominationes maiores
8:7 et introduxit me ad ostium atrii et vidi et ecce foramen
unum in pariete
8:8 et dixit ad me fili hominis fode parietem et cum perfodissem
parietem apparuit ostium unum
8:9 et dixit ad me ingredere et vide abominationes pessimas quas
isti faciunt hic
8:10 et ingressus vidi et ecce omnis similitudo reptilium et
animalium abominatio et universa idola domus Israhel depicta
erant in pariete in circuitu per totum
8:11 et septuaginta viri de senioribus domus Israhel et
Hiezonias filius Saphan stabat in medio eorum stantium ante
picturas et unusquisque habebat turibulum in manu sua et vapor
nebulae de ture consurgebat
8:12 et dixit ad me certe vides fili hominis quae seniores domus
Israhel faciunt in tenebris unusquisque in abscondito cubiculi
sui dicunt enim non videt Dominus nos dereliquit Dominus terram
8:13 et dixit ad me adhuc conversus videbis abominationes
maiores quas isti faciunt
8:14 et introduxit me per ostium portae domus Domini quod
respiciebat ad aquilonem et ecce ibi mulieres sedebant
plangentes Adonidem
8:15 et dixit ad me certe vidisti fili hominis adhuc conversus
videbis abominationes maiores his
8:16 et introduxit me in atrium domus Domini interius et ecce in
ostio templi Domini inter vestibulum et altare quasi viginti
quinque viri dorsa habentes contra templum Domini et facies ad
orientem et adorabant ad ortum solis
8:17 et dixit ad me certe vidisti fili hominis numquid leve est
hoc domui Iuda ut facerent abominationes istas quas fecerunt
hic quia replentes terram iniquitate conversi sunt ad
inritandum me et ecce adplicant ramum ad nares suas
8:18 ergo et ego faciam in furore non parcet oculus meus nec
miserebor et cum clamaverint ad aures meas voce magna non
exaudiam eos
9:1 et clamavit in auribus meis voce magna dicens
adpropinquaverunt visitationes urbis et unusquisque vas
interfectionis habet in manu sua
9:2 et ecce sex viri veniebant de via portae superioris quae
respicit ad aquilonem et uniuscuiusque vas interitus in manu
eius vir quoque unus in medio eorum vestitus lineis et
atramentarium scriptoris ad renes eius et ingressi sunt et
steterunt iuxta altare aereum
9:3 et gloria Domini Israhel adsumpta est de cherub quae erat
super eum ad limen domus et vocavit virum qui indutus erat
lineis et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis
9:4 et dixit Dominus ad eum transi per mediam civitatem in medio
Hierusalem et signa thau super frontes virorum gementium et
dolentium super cunctis abominationibus quae fiunt in medio
eius
9:5 et illis dixit audiente me transite per civitatem sequentes
eum et percutite non parcat oculus vester neque misereamini
9:6 senem adulescentulum et virginem parvulum et mulieres
interficite usque ad internicionem omnem autem super quem
videritis thau ne occidatis et a sanctuario meo incipite
coeperunt ergo a viris senioribus qui erant ante faciem domus
9:7 et dixit ad eos contaminate domum et implete atria
interfectis egredimini et egressi sunt et percutiebant eos qui
erant in civitate
9:8 et caede conpleta remansi ego ruique super faciem meam et
clamans aio heu heu heu Domine Deus ergone disperdes omnes
reliquias Israhel effundens furorem tuum super Hierusalem
9:9 et dixit ad me iniquitas domus Israhel et Iuda magna est
nimis valde et repleta est terra sanguinibus et civitas repleta
est aversione dixerunt enim dereliquit Dominus terram et
Dominus non videt
9:10 igitur et meus non parcet oculus neque miserebor viam eorum
super caput eorum reddam
9:11 et ecce vir qui indutus erat lineis qui habebat
atramentarium in dorso suo respondit verbum dicens feci sicut
praecepisti mihi
10:1 et vidi et ecce in firmamento quod erat super caput
cherubin quasi lapis sapphyrus quasi species similitudinis
solii apparuit super ea
10:2 et dixit ad virum qui indutus erat lineis et ait ingredere
in medio rotarum quae sunt subtus cherub et imple manum tuam
prunis ignis quae sunt inter cherubin et effunde super
civitatem ingressusque est in conspectu meo
10:3 cherubin autem stabant a dextris domus cum ingrederetur vir
et nubes implevit atrium interius
10:4 et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus
et repleta est domus nube et atrium repletum est splendore
gloriae Domini
10:5 et sonitus alarum cherubin audiebatur usque ad atrium
exterius quasi vox Dei omnipotentis loquentis
10:6 cumque praecepisset viro qui indutus erat lineis dicens
sume ignem de medio rotarum quae sunt inter cherubin ingressus
ille stetit iuxta rotam
10:7 et extendit cherub manum de medio cherubin ad ignem qui
erat inter cherubin et sumpsit et dedit in manus eius qui
indutus erat lineis qui accipiens egressus est
10:8 et apparuit in cherubin similitudo manus hominis subtus
pinnas eorum
10:9 et vidi et ecce quattuor rotae iuxta cherubin rota una
iuxta cherub unum et rota alia iuxta cherub unum species autem
erat rotarum quasi visio lapidis chrysoliti
10:10 et aspectus earum similitudo una quattuor quasi sit rota
in medio rotae
10:11 cumque ambularent in quattuor partes gradiebantur non
revertebantur ambulantes sed ad locum ad quem ire declinabat
quae prima erat sequebantur et ceterae nec convertebantur
10:12 et omne corpus earum et colla et manus et pinnae et
circuli plena erant oculis in circuitu quattuor rotarum
10:13 et rotas istas vocavit volubiles audiente me
10:14 quattuor autem facies habebat unum facies una facies
cherub et facies secunda facies hominis et in tertio facies
leonis et in quarto facies aquilae
10:15 et elevata sunt cherubin ipsum est animal quod videram
iuxta flumen Chobar
10:16 cumque ambularent cherubin ibant pariter et rotae iuxta ea
et cum levarent cherubin alas suas ut exaltarentur de terra non
residebant rotae sed et ipsae iuxta erant
10:17 stantibus illis stabant et cum elevatis elevabantur
spiritus enim vitae erat in eis
10:18 et egressa est gloria Domini a limine templi et stetit
super cherubin
10:19 et elevantia cherubin alas suas exaltata sunt a terra
coram me et illis egredientibus rotae quoque subsecutae sunt et
stetit in introitu portae domus Domini orientalis et gloria Dei
Israhel erat super ea
10:20 ipsum est animal quod vidi subter Deum Israhel iuxta
fluvium Chobar et intellexi quia cherubin essent
10:21 quattuor per quattuor vultus uni et quattuor alae uni et
similitudo manus hominis sub alis eorum
10:22 et similitudo vultuum eorum ipsi vultus quos videram iuxta
fluvium Chobar et intuitus eorum et impetus singulorum ante
faciem suam ingredi
11:1 et elevavit me spiritus et introduxit me ad portam domus
Domini orientalem quae respicit solis ortum et ecce in introitu
portae viginti quinque viri et vidi in medio eorum Hiezoniam
filium Azur et Pheltiam filium Banaiae principes populi
11:2 dixitque ad me fili hominis hii viri qui cogitant
iniquitatem et tractant consilium pessimum in urbe ista
11:3 dicentes nonne dudum aedificatae sunt domus haec est lebes
nos autem carnes
11:4 idcirco vaticinare de eis vaticinare fili hominis
11:5 et inruit in me spiritus Domini et dixit ad me loquere haec
dicit Dominus sic locuti estis domus Israhel et cogitationes
cordis vestri ego novi
11:6 plurimos occidistis in urbe hac et implestis vias eius
interfectis
11:7 propterea haec dicit Dominus Deus interfecti vestri quos
posuistis in medio eius hii sunt carnes et haec est lebes et
educam vos de medio eius
11:8 gladium metuistis et gladium inducam super vos ait Dominus
Deus
11:9 et eiciam vos de medio eius daboque vos in manu hostium et
faciam in vobis iudicia
11:10 gladio cadetis in finibus Israhel iudicabo vos et scietis
quia ego Dominus
11:11 haec non erit vobis in lebetem et vos non eritis in medio
eius in carnes in finibus Israhel iudicabo vos
11:12 et scietis quia ego Dominus qui in praeceptis meis non
ambulastis et iudicia mea non fecistis sed iuxta iudicia
gentium quae in circuitu vestro sunt estis operati
11:13 et factum est cum prophetarem Pheltias filius Banaiae
mortuus est et cecidi in faciem meam clamans voce magna et dixi
heu heu heu Domine Deus consummationem tu facis reliquiarum
Israhel
11:14 et factum est verbum Domini ad me dicens
11:15 fili hominis fratres tui fratres tui viri propinqui tui et
omnis domus Israhel universi quibus dixerunt habitatores
Hierusalem longe recedite a Domino nobis data est terra in
possessionem
11:16 propterea haec dicit Dominus Deus quia longe feci eos in
gentibus et quia dispersi eos in terris ero eis in
sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt
11:17 propterea loquere haec dicit Dominus Deus congregabo vos
de populis et adunabo de terris in quibus dispersi estis
daboque vobis humum Israhel
11:18 et ingredientur illuc et auferent omnes offensiones
cunctasque abominationes eius de illa
11:19 et dabo eis cor unum et spiritum novum tribuam in
visceribus eorum et auferam cor lapideum de carne eorum et dabo
eis cor carneum
11:20 ut in praeceptis meis ambulent et iudicia mea custodiant
faciantque ea et sint mihi in populum et ego sim eis in Deum
11:21 quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat
horum viam in capite suo ponam dicit Dominus Deus
11:22 et elevaverunt cherubin alas suas et rotae cum eis et
gloria Dei Israhel erat super ea
11:23 et ascendit gloria Domini de medio civitatis stetitque
super montem qui est ad orientem urbis
11:24 et spiritus levavit me adduxitque in Chaldeam ad
transmigrationem in visione in spiritu Dei et sublata est a me
visio quam videram
11:25 et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini quae
ostenderat mihi
12:1 et factus est sermo Domini ad me dicens
12:2 fili hominis in medio domus exasperantis tu habitas qui
oculos habent ad videndum et non vident et aures ad audiendum
et non audiunt quia domus exasperans est
12:3 tu ergo fili hominis fac tibi vasa transmigrationis et
transmigrabis per diem coram eis transmigrabis autem de loco
tuo ad locum alterum in conspectu eorum si forte aspiciant quia
domus exasperans est
12:4 et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per
diem in conspectu eorum tu autem egredieris vespere coram eis
sicut egreditur migrans
12:5 ante oculos eorum perfodi tibi parietem et egredieris per
eum
12:6 in conspectu eorum in umeris portaberis in caligine
effereris faciem tuam velabis et non videbis terram quia
portentum dedi te domui Israhel
12:7 feci ergo sicut praeceperat mihi vasa mea protuli quasi
vasa transmigrantis per diem et vespere perfodi mihi parietem
manu in caligine egressus sum et in umeris portatus in
conspectu eorum
12:8 et factus est sermo Domini ad me mane dicens
12:9 fili hominis numquid non dixerunt ad te domus Israhel domus
exasperans quid tu facis
12:10 dic ad eos haec dicit Dominus Deus super ducem onus istud
qui est in Hierusalem et super omnem domum Israhel quae est in
medio eorum
12:11 dic ego portentum vestrum quomodo feci sic fiet illis in
transmigrationem et captivitatem ibunt
12:12 et dux qui est in medio eorum in umeris portabitur in
caligine egredietur parietem perfodient ut educant eum facies
eius operietur ut non videat oculo terram
12:13 et extendam rete meum super illum et capietur in sagena
mea et adducam eum in Babylonem in terram Chaldeorum et ipsam
non videbit ibique morietur
12:14 et omnes qui circa eum sunt praesidium eius et agmina eius
dispergam in omnem ventum et gladium evaginabo post eos
12:15 et scient quia ego Dominus quando dispersero illos in
gentibus et disseminavero eos in terris
12:16 et relinquam ex eis viros paucos a gladio et fame et
pestilentia ut narrent omnia scelera eorum in gentibus ad quas
ingredientur et scient quia ego Dominus
12:17 et factus est sermo Domini ad me dicens
12:18 fili hominis panem tuum in conturbatione comede sed et
aquam tuam in festinatione et maerore bibe
12:19 et dices ad populum terrae haec dicit Dominus Deus ad eos
qui habitant in Hierusalem in terra Israhel panem suum in
sollicitudine comedent et aquam suam in desolatione bibent ut
desoletur terra a multitudine sua propter iniquitatem omnium
qui habitant in ea
12:20 et civitates quae nunc habitantur desolatae erunt terraque
deserta et scietis quia ego Dominus
12:21 et factus est sermo Domini ad me dicens
12:22 fili hominis quod est proverbium istud vobis in terra
Israhel dicentium in longum differentur dies et peribit omnis
visio
12:23 ideo dic ad eos haec dicit Dominus Deus quiescere faciam
proverbium istud neque vulgo dicetur ultra in Israhel et
loquere ad eos quod adpropinquaverint dies et sermo omnis
visionis
12:24 non enim erit ultra omnis visio cassa neque divinatio
ambigua in medio filiorum Israhel
12:25 quia ego Dominus loquar quodcumque locutus fuero verbum et
fiet non prolongabitur amplius sed in diebus vestris domus
exasperans loquar verbum et faciam illud dicit Dominus Deus
12:26 et factus est sermo Domini ad me dicens
12:27 fili hominis ecce domus Israhel dicentium visio quam hic
videt in dies multos et in tempora longa iste prophetat
12:28 propterea dic ad eos haec dicit Dominus Deus non
prolongabitur ultra omnis sermo meus verbum quod locutus fuero
conplebitur dicit Dominus Deus
13:1 et factus est sermo Domini ad me dicens
13:2 fili hominis vaticinare ad prophetas Israhel qui prophetant
et dices prophetantibus de corde suo audite verbum Domini
13:3 haec dicit Dominus Deus vae prophetis insipientibus qui
sequuntur spiritum suum et nihil vident
13:4 quasi vulpes in desertis prophetae tui Israhel erant
13:5 non ascendistis ex adverso neque opposuistis murum pro domo
Israhel ut staretis in proelio in die Domini
13:6 vident vana et divinant mendacium dicentes ait Dominus cum
Dominus non miserit eos et perseveraverunt confirmare sermonem
13:7 numquid non visionem cassam vidistis et divinationem
mendacem locuti estis et dicitis ait Dominus cum ego non sim
locutus
13:8 propterea haec dicit Dominus Deus quia locuti estis vana et
vidistis mendacium ideo ecce ego ad vos ait Dominus Deus
13:9 et erit manus mea super prophetas qui vident vana et
divinant mendacium in concilio populi mei non erunt et in
scriptura domus Israhel non scribentur nec in terra Israhel
ingredientur et scietis quia ego Dominus Deus
13:10 eo quod deceperint populum meum dicentes pax et non est
pax et ipse aedificabat parietem illi autem liniebant eum luto
absque paleis
13:11 dic ad eos qui liniunt absque temperatura quod casurus sit
erit enim imber inundans et dabo lapides praegrandes desuper
inruentes et ventum procellae dissipantem
13:12 siquidem ecce cecidit paries numquid non dicetur vobis ubi
est litura quam levistis
13:13 propterea haec dicit Dominus Deus et erumpere faciam
spiritum tempestatum in indignatione mea et imber inundans in
furore meo erit et lapides grandes in ira in consummationem
13:14 et destruam parietem quem levistis absque temperamento et
adaequabo eum terrae et revelabitur fundamentum eius et cadet
et consumetur in medio eius et scietis quia ego sum Dominus
13:15 et conplebo indignationem meam in parietem et in his qui
linunt eum absque temperamento dicamque vobis non est paries et
non sunt qui linunt eum
13:16 prophetae Israhel qui prophetant ad Hierusalem et vident
ei visionem pacis et non est pax ait Dominus Deus
13:17 et tu fili hominis pone faciem tuam contra filias populi
tui quae prophetant de corde suo et vaticinare super eas
13:18 et dic haec ait Dominus Deus vae quae consuunt pulvillos
sub omni cubito manus et faciunt cervicalia sub capite
universae aetatis ad capiendas animas cum caperent animas
populi mei vivificabant animas eorum
13:19 et violabant me ad populum meum propter pugillum hordei et
fragmen panis ut interficerent animas quae non moriuntur et
vivificarent animas quae non vivunt mentientes populo meo
credenti mendaciis
13:20 propter hoc haec dicit Dominus Deus ecce ego ad pulvillos
vestros quibus vos capitis animas volantes et disrumpam eos de
brachiis vestris et dimittam animas quas vos capitis animas ad
volandum
13:21 et disrumpam cervicalia vestra et liberabo populum meum de
manu vestra neque erunt ultra in manibus vestris ad praedandum
et scietis quia ego Dominus
13:22 pro eo quod maerere fecistis cor iusti mendaciter quem ego
non contristavi et confortastis manus impii ut non reverteretur
a via sua mala et viveret
13:23 propterea vana non videbitis et divinationes non
divinabitis amplius et eruam populum meum de manu vestra et
scietis quoniam ego Dominus
14:1 et venerunt ad me viri seniorum Israhel et sederunt coram
me
14:2 et factus est sermo Domini ad me dicens
14:3 fili hominis viri isti posuerunt inmunditias suas in
cordibus suis et scandalum iniquitatis suae statuerunt contra
faciem suam numquid interrogatus respondebo eis
14:4 propter hoc loquere eis et dices ad eos haec dicit Dominus
Deus homo homo de domo Israhel qui posuerit inmunditias suas in
corde suo et scandalum iniquitatis suae statuerit contra faciem
suam et venerit ad prophetam interrogans per eum me ego Dominus
respondebo ei in multitudine inmunditiarum suarum
14:5 ut capiatur domus Israhel in corde suo quo recesserunt a me
in cunctis idolis suis
14:6 propterea dic ad domum Israhel haec dicit Dominus Deus
convertimini et recedite ab idolis vestris et ab universis
contaminationibus vestris avertite facies vestras
14:7 quia homo homo de domo Israhel et de proselytis quicumque
advena fuerit in Israhel si alienatus fuerit a me et posuerit
idola sua in corde suo et scandalum iniquitatis suae statuerit
contra faciem suam et venerit ad prophetam ut interroget per
eum me ego Dominus respondebo ei per me
14:8 et ponam faciem meam super hominem illum et faciam eum in
exemplum et in proverbium et disperdam eum de medio populi mei
et scietis quia ego Dominus
14:9 et propheta cum erraverit et locutus fuerit verbum ego
Dominus decepi prophetam illum et extendam manum meam super eum
et delebo eum de medio populi mei Israhel
14:10 et portabunt iniquitatem suam iuxta iniquitatem
interrogantis sic iniquitas prophetae erit
14:11 ut non erret ultra domus Israhel a me neque polluatur in
universis praevaricationibus suis sed sit mihi in populum et
ego sim eis in Deum ait Dominus exercituum
14:12 et factus est sermo Domini ad me dicens
14:13 fili hominis terra cum peccaverit mihi ut praevaricetur
praevaricans extendam manum meam super eam et conteram virgam
panis eius et inmittam in eam famem et interficiam de ea
hominem et iumentum
14:14 et si fuerint tres viri isti in medio eius Noe Danihel et
Iob ipsi iustitia sua liberabunt animas suas ait Dominus
exercituum
14:15 quod si et bestias pessimas induxero super terram ut
vastem eam et fuerit invia eo quod non sit pertransiens propter
bestias
14:16 tres viri isti qui fuerint in ea vivo ego dicit Dominus
Deus quia nec filios nec filias liberabunt sed ipsi soli
liberabuntur terra autem desolabitur
14:17 vel si gladium induxero super terram illam et dixero
gladio transi per terram et interfecero de ea hominem et
iumentum
14:18 et tres viri isti fuerint in medio eius vivo ego dicit
Dominus Deus non liberabunt filios neque filias sed ipsi soli
liberabuntur
14:19 si autem et pestilentiam inmisero super terram illam et
effudero indignationem meam super eam in sanguine ut auferam ex
ea hominem et iumentum
14:20 et Noe et Danihel et Iob fuerint in medio eius vivo ego
dicit Dominus Deus quia filium et filiam non liberabunt sed
ipsi iustitia sua liberabunt animas suas
14:21 quoniam haec dicit Dominus Deus quod si et quattuor
iudicia mea pessima gladium et famem et bestias malas et
pestilentiam misero in Hierusalem ut interficiam de ea hominem
et pecus
14:22 tamen relinquetur in ea salvatio educentium filios et
filias ecce ipsi egredientur ad vos et videbitis viam eorum et
adinventiones eorum et consolabimini super malo quod induxi in
Hierusalem in omnibus quae inportavi super eam
14:23 et consolabuntur vos cum videritis viam eorum et
adinventiones eorum et cognoscetis quod non frustra fecerim
omnia quae feci in ea ait Dominus Deus
15:1 et factus est sermo Domini ad me dicens
15:2 fili hominis quid fiet ligno vitis ex omnibus lignis
nemorum quae sunt inter ligna silvarum
15:3 numquid tolletur de ea lignum ut fiat opus aut fabricabitur
de ea paxillus ut dependeat in eo quodcumque vas
15:4 ecce igni datum est in escam utramque partem eius
consumpsit ignis et medietas eius redacta est in favillam
numquid utile erit ad opus
15:5 etiam cum esset integrum non erat aptum ad opus quanto
magis cum ignis illud devoraverit et conbuserit nihil ex eo
fiet operis
15:6 propterea haec dicit Dominus Deus quomodo lignum vitis
inter ligna silvarum quod dedi igni ad devorandum sic tradidi
habitatores Hierusalem
15:7 et ponam faciem meam in eos de igne egredientur et ignis
consumet eos et scietis quia ego Dominus cum posuero faciem
meam in eos
15:8 et dedero terram inviam et desolatam eo quod
praevaricatores extiterint dicit Dominus Deus
16:1 et factus est sermo Domini ad me dicens
16:2 fili hominis notas fac Hierusalem abominationes suas
16:3 et dices haec dicit Dominus Deus Hierusalem radix tua et
generatio tua de terra chananea pater tuus Amorreus et mater
tua Cetthea
16:4 et quando nata es in die ortus tui non est praecisus
umbilicus tuus et in aqua non es lota in salutem nec sale
salita nec involuta pannis
16:5 non pepercit super te oculus ut facerem tibi unum de his
miseratus tui sed proiecta es super faciem terrae in abiectione
animae tuae in die qua nata es
16:6 transiens autem per te vidi te conculcari in sanguine tuo
et dixi tibi cum esses in sanguine tuo vive dixi inquam tibi in
sanguine tuo vive
16:7 multiplicatam quasi germen agri dedi te et multiplicata es
et grandis effecta et ingressa es et pervenisti ad mundum
muliebrem ubera tua intumuerunt et pilus tuus germinavit et
eras nuda et confusionis plena
16:8 et transivi per te et vidi te et ecce tempus tuum tempus
amantium et expandi amictum meum super te et operui ignominiam
tuam et iuravi tibi et ingressus sum pactum tecum ait Dominus
Deus et facta es mihi
16:9 et lavi te aqua et emundavi sanguinem tuum ex te et unxi te
oleo
16:10 et vestivi te discoloribus et calciavi te ianthino et
cinxi te bysso et indui te subtilibus
16:11 et ornavi te ornamento et dedi armillas in manibus tuis et
torquem circa collum tuum
16:12 et dedi inaurem super os tuum et circulos auribus tuis et
coronam decoris in capite tuo
16:13 et ornata es auro et argento et vestita es bysso et
polymito et multicoloribus similam et mel et oleum comedisti et
decora facta es vehementer nimis et profecisti in regnum
16:14 et egressum est nomen tuum in gentes propter speciem tuam
quia perfecta eras in decore meo quem posueram super te dicit
Dominus Deus
16:15 et habens fiduciam in pulchritudine tua fornicata es in
nomine tuo et exposuisti fornicationem tuam omni transeunti ut
eius fieres
16:16 et sumens de vestimentis meis fecisti tibi excelsa hinc
inde consuta et fornicata es super eis sicut non est factum
neque futurum est
16:17 et tulisti vasa decoris tui de auro meo et argento meo
quae dedi tibi et fecisti tibi imagines masculinas et fornicata
es in eis
16:18 et sumpsisti vestimenta tua multicoloria et vestita es eis
et oleum meum et thymiama meum posuisti coram eis
16:19 et panem meum quem dedi tibi similam et oleum et mel
quibus enutrivi te posuisti in conspectu eorum in odorem
suavitatis et factum est ait Dominus Deus
16:20 et tulisti filios tuos et filias tuas quas generasti mihi
et immolasti eis ad devorandum numquid parva est fornicatio tua
16:21 immolantis filios meos et dedisti illos consecrans eis
16:22 et post omnes abominationes tuas et fornicationes non es
recordata dierum adulescentiae tuae quando eras nuda et
confusione plena conculcata in sanguine tuo
16:23 et accidit post omnem malitiam tuam vae vae tibi ait
Dominus Deus
16:24 et aedificasti tibi lupanar et fecisti tibi prostibulum in
cunctis plateis
16:25 ad omne caput viae aedificasti signum prostitutionis tuae
et abominabilem fecisti decorem tuum et divisisti pedes tuos
omni transeunti et multiplicasti fornicationes tuas
16:26 et fornicata es cum filiis Aegypti vicinis tuis magnarum
carnium et multiplicasti fornicationem tuam ad inritandum me
16:27 ecce ego extendi manum meam super te et auferam ius tuum
et dabo te in animam odientium te filiarum Palestinarum quae
erubescunt in via tua scelerata
16:28 et fornicata es in filiis Assyriorum eo quod necdum fueris
expleta et postquam fornicata es nec sic es satiata
16:29 et multiplicasti fornicationem tuam in terra Chanaan cum
Chaldeis et nec sic satiata es
16:30 in quo mundabo cor tuum ait Dominus Deus cum facias omnia
haec opera mulieris meretricis et procacis
16:31 quia fabricasti lupanar tuum in capite omnis viae et
excelsum tuum fecisti in omni platea nec facta es quasi
meretrix fastidio augens pretium
16:32 sed quasi mulier adultera quae super virum suum inducit
alienos
16:33 omnibus meretricibus dantur mercedes tu autem dedisti
mercedes cunctis amatoribus tuis et donabas eis ut intrarent ad
te undique ad fornicandum tecum
16:34 factumque in te est contra consuetudinem mulierum in
fornicationibus tuis et post te non erit fornicatio in eo enim
quod dedisti mercedes et mercedes non accepisti factum est in
te contrarium
16:35 propterea meretrix audi verbum Domini
16:36 haec dicit Dominus Deus quia effusum est aes tuum et
revelata est ignominia tua in fornicationibus tuis super
amatores tuos et super idola abominationum tuarum in sanguine
filiorum tuorum quos dedisti eis
16:37 ecce ego congregabo omnes amatores tuos quibus commixta es
et omnes quos dilexisti cum universis quos oderas et congregabo
eos super te undique et nudabo ignominiam tuam coram eis et
videbunt omnem turpitudinem tuam
16:38 et iudicabo te iudiciis adulterarum et effundentium
sanguinem et dabo te in sanguinem furoris et zeli
16:39 et dabo te in manus eorum et destruent lupanar tuum et
demolientur prostibulum tuum et denudabunt te vestimentis tuis
et auferent vasa decoris tui et derelinquent te nudam plenamque
ignominia
16:40 et adducent super te multitudinem et lapidabunt te
lapidibus et trucidabunt te gladiis suis
16:41 et conburent domos tuas igni et facient in te iudicia in
oculis mulierum plurimarum et desines fornicari et mercedes
ultra non dabis
16:42 et requiescet indignatio mea in te et auferetur zelus meus
a te et quiescam nec irascar amplius
16:43 eo quod non fueris recordata dierum adulescentiae tuae et
provocasti me in omnibus his quapropter et ego vias tuas in
capite tuo dedi ait Dominus Deus et non feci iuxta scelera tua
in omnibus abominationibus tuis
16:44 ecce omnis qui dicit vulgo proverbium in te adsumet illud
dicens sicut mater ita et filia eius
16:45 filia matris tuae es tu quae proiecit virum suum et filios
suos et soror sororum tuarum tu quae proiecerunt viros suos et
filios suos mater vestra Cetthea et pater vester Amorreus
16:46 et soror tua maior Samaria ipsa et filiae eius quae
habitat ad sinistram tuam soror autem tua minor te quae habitat
a dextris tuis Sodoma et filiae eius
16:47 sed nec in viis earum ambulasti neque secundum scelera
earum fecisti pauxillum minus paene sceleratiora fecisti illis
in omnibus viis tuis
16:48 vivo ego dicit Dominus Deus quia non fecit Sodoma soror
tua ipsa et filiae eius sicut fecisti tu et filiae tuae
16:49 ecce haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae superbia
saturitas panis et abundantia et otium ipsius et filiarum eius
et manum egeno et pauperi non porrigebant
16:50 et elevatae sunt et fecerunt abominationes coram me et
abstuli eas sicut vidisti
16:51 et Samaria dimidium peccatorum tuorum non peccavit sed
vicisti eas sceleribus tuis et iustificasti sorores tuas in
omnibus abominationibus tuis quas operata es
16:52 ergo et tu porta confusionem tuam quae vicisti sorores
tuas peccatis tuis sceleratius agens ab eis iustificatae sunt
enim a te ergo et tu confundere et porta ignominiam tuam quae
iustificasti sorores tuas
16:53 et convertam restituens eas conversione Sodomorum cum
filiabus suis et conversione Samariae et filiarum eius et
convertam reversionem tuam in medio earum
16:54 ut portes ignominiam tuam et confundaris in omnibus quae
fecisti consolans eas
16:55 et soror tua Sodoma et filiae eius revertentur ad
antiquitatem suam et Samaria et filiae eius revertentur ad
antiquitatem suam et tu et filiae tuae revertimini ad
antiquitatem vestram
16:56 non fuit autem Sodoma soror tua audita in ore tuo in die
superbiae tuae
16:57 antequam revelaretur malitia tua sicut hoc tempore in
obprobrium filiarum Syriae et cunctarum in circuitu tuo
filiarum Palestinarum quae ambiunt te per gyrum
16:58 scelus tuum et ignominiam tuam tu portasti ait Dominus
Deus
16:59 quia haec dicit Dominus Deus et faciam tibi sicut
dispexisti iuramentum ut irritum faceres pactum
16:60 et recordabor ego pacti mei tecum in diebus adulescentiae
tuae et suscitabo tibi pactum sempiternum
16:61 et recordaberis viarum tuarum et confunderis cum receperis
sorores tuas te maiores cum minoribus tuis et dabo eas tibi in
filias sed non ex pacto tuo
16:62 et suscitabo ego pactum meum tecum et scies quia ego
Dominus
16:63 ut recorderis et confundaris et non sit tibi ultra aperire
os prae confusione tua cum placatus fuero tibi in omnibus quae
fecisti ait Dominus Deus
17:1 et factum est verbum Domini ad me dicens
17:2 fili hominis propone enigma et narra parabolam ad domum
Israhel
17:3 et dices haec dicit Dominus Deus aquila grandis magnarum
alarum longo membrorum ductu plena plumis et varietate venit ad
Libanum et tulit medullam cedri
17:4 summitatem frondium eius avellit et transportavit eam in
terram Chanaan in urbem negotiatorum posuit illam
17:5 et tulit de semente terrae et posuit illud in terra pro
semine ut firmaret radicem super aquas multas in superficie
posuit illud
17:6 cumque germinasset crevit in vineam latiorem humili statura
respicientibus ramis eius ad eam et radices eius sub illa erunt
facta est ergo vinea et fructificavit in palmites et emisit
propagines
17:7 et facta est aquila altera grandis magnis alis multisque
plumis et ecce vinea ista quasi mittens radices suas ad eam
palmites suos extendit ad illam ut inrigaret eam de areolis
germinis sui
17:8 in terra bona super aquas multas plantata est ut faciat
frondes et portet fructum et sit in vineam grandem
17:9 dic haec dicit Dominus Deus ergone prosperabitur nonne
radices eius evellet et fructum eius distringet et siccabit
omnes palmites germinis eius et arescet et non in brachio
grandi neque in populo multo ut evelleret eam radicitus
17:10 ecce plantata est ergone prosperabitur nonne cum tetigerit
eam ventus urens siccabitur et in areis germinis sui arescet
17:11 et factum est verbum Domini ad me dicens
17:12 dic ad domum exasperantem nescitis quid ista significent
dic ecce venit rex Babylonis Hierusalem et adsumet regem et
principes eius et adducet eos ad semet ipsum in Babylonem
17:13 et tollet de semine regni ferietque cum eo foedus et
accipiet ab eo iusiurandum sed et fortes terrae tollet
17:14 ut sit regnum humile et non elevetur sed custodiat pactum
eius et servet illud
17:15 qui recedens ab eo misit nuntios ad Aegyptum ut daret sibi
equos et populum multum numquid prosperabitur vel consequetur
salutem qui fecit haec et qui dissolvit pactum numquid effugiet
17:16 vivo ego dicit Dominus Deus quoniam in loco regis qui
constituit eum regem cuius fecit irritum iuramentum et solvit
pactum quod habebat cum eo in medio Babylonis morietur
17:17 et non in exercitu grandi neque in populo multo faciet
contra eum Pharao proelium in iactu aggeris et in extructione
vallorum ut interficiat animas multas
17:18 spreverat enim iuramentum ut solveret foedus et ecce dedit
manum suam et cum omnia haec fecerit non effugiet
17:19 propterea haec dicit Dominus Deus vivo ego quoniam
iuramentum quod sprevit et foedus quod praevaricatus est ponam
in caput eius
17:20 et expandam super eum rete meum et conprehendetur sagena
mea et adducam eum in Babylonem et iudicabo illum ibi in
praevaricatione qua despexit me
17:21 et omnes profugi eius cum universo agmine gladio cadent
residui autem in omnem ventum dispergentur et scietis quia ego
Dominus locutus sum
17:22 haec dicit Dominus Deus et sumam ego de medulla cedri
sublimis et ponam de vertice ramorum eius tenerum distringam et
plantabo super montem excelsum et eminentem
17:23 in monte sublimi Israhel plantabo illud et erumpet in
germen et faciet fructum et erit in cedrum magnam et habitabunt
sub eo omnes volucres universum volatile sub umbra frondium
eius nidificabit
17:24 et scient omnia ligna regionis quia ego Dominus humiliavi
lignum sublime et exaltavi lignum humile et siccavi lignum
viride et frondere feci lignum aridum ego Dominus locutus sum
et feci
18:1 et factus est sermo Domini ad me dicens
18:2 quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium
istud in terra Israhel dicentes patres comederunt uvam acerbam
et dentes filiorum obstupescunt
18:3 vivo ego dicit Dominus Deus si erit vobis ultra parabola
haec in proverbium in Israhel
18:4 ecce omnes animae meae sunt ut anima patris ita et anima
filii mea est anima quae peccaverit ipsa morietur
18:5 et vir si fuerit iustus et fecerit iudicium et iustitiam
18:6 in montibus non comederit et oculos suos non levaverit ad
idola domus Israhel et uxorem proximi sui non violaverit et ad
mulierem menstruatam non accesserit
18:7 et hominem non contristaverit pignus debitori reddiderit
per vim nihil rapuerit panem suum esurienti dederit et nudum
operuerit vestimento
18:8 ad usuram non commodaverit et amplius non acceperit ab
iniquitate averterit manum suam iudicium verum fecerit inter
virum et virum
18:9 in praeceptis meis ambulaverit et iudicia mea custodierit
ut faciat veritatem hic iustus est vita vivet ait Dominus Deus
18:10 quod si genuerit filium latronem effundentem sanguinem et
fecerit unum de istis
18:11 et haec quidem omnia non facientem sed in montibus
comedentem et uxorem proximi sui polluentem
18:12 egenum et pauperem contristantem rapientem rapinas pignus
non reddentem et ad idola levantem oculos suos abominationem
facientem
18:13 ad usuram dantem et amplius accipientem numquid vivet non
vivet cum universa detestanda haec fecerit morte morietur
sanguis eius in ipso erit
18:14 quod si genuerit filium qui videns omnia peccata patris
sui quae fecit timuerit et non fecerit simile eis
18:15 super montes non comederit et oculos suos non levaverit ad
idola domus Israhel et uxorem proximi sui non violaverit
18:16 et virum non contristaverit pignus non retinuerit et
rapinam non rapuerit panem suum esurienti dederit et nudum
operuerit vestimento
18:17 a pauperis iniuria averterit manum suam usuram et
superabundantiam non acceperit iudicia mea fecerit in
praeceptis meis ambulaverit hic non morietur in iniquitate
patris sui sed vita vivet
18:18 pater eius quia calumniatus est et vim fecit fratri et
malum operatus est in medio populi sui ecce mortuus est in
iniquitate sua
18:19 et dicitis quare non portavit filius iniquitatem patris
videlicet quia filius iudicium et iustitiam operatus est omnia
praecepta mea custodivit et fecit illa vita vivet
18:20 anima quae peccaverit ipsa morietur filius non portabit
iniquitatem patris et pater non portabit iniquitatem filii
iustitia iusti super eum erit et impietas impii erit super eum
18:21 si autem impius egerit paenitentiam ab omnibus peccatis
suis quae operatus est et custodierit universa praecepta mea et
fecerit iudicium et iustitiam vita vivet non morietur
18:22 omnium iniquitatum eius quas operatus est non recordabor
in iustitia sua quam operatus est vivet
18:23 numquid voluntatis meae est mors impii dicit Dominus Deus
et non ut convertatur a viis suis et vivat
18:24 si autem averterit se iustus a iustitia sua et fecerit
iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet
impius numquid vivet omnes iustitiae eius quas fecerat non
recordabuntur in praevaricatione qua praevaricatus est et in
peccato suo quod peccavit in ipsis morietur
18:25 et dixistis non est aequa via Domini audite domus Israhel
numquid via mea non est aequa et non magis viae vestrae pravae
sunt
18:26 cum enim averterit se iustus a iustitia sua et fecerit
iniquitatem morietur in eis in iniustitia quam operatus est
morietur
18:27 et cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus
est et fecerit iudicium et iustitiam ipse animam suam
vivificabit
18:28 considerans enim et avertens se ab omnibus iniquitatibus
suis quas operatus est vita vivet et non morietur
18:29 et dicunt filii Israhel non est aequa via Domini numquid
viae meae non sunt aequae domus Israhel et non magis viae
vestrae pravae
18:30 idcirco unumquemque iuxta vias suas iudicabo domus Israhel
ait Dominus Deus convertimini et agite paenitentiam ab omnibus
iniquitatibus vestris et non erit vobis in ruinam iniquitas
18:31 proicite a vobis omnes praevaricationes vestras in quibus
praevaricati estis et facite vobis cor novum et spiritum novum
et quare moriemini domus Israhel
18:32 quia nolo mortem morientis dicit Dominus Deus revertimini
et vivite
19:1 et tu adsume planctum super principes Israhel
19:2 et dices quare mater tua leaena inter leones cubavit in
medio leunculorum enutrivit catulos suos
19:3 et eduxit unum de leunculis suis leo factus est et didicit
capere praedam hominemque comedere
19:4 et audierunt de eo gentes et non absque vulneribus suis
ceperunt eum et adduxerunt eum in catenis in terram Aegypti
19:5 quae cum vidisset quoniam infirmata est et periit
expectatio eius tulit unum de leunculis suis leonem constituit
eum
19:6 qui incedebat inter leones et factus est leo didicit
praedam capere et homines devorare
19:7 didicit viduas facere et civitates eorum in desertum
adducere et desolata est terra et plenitudo eius a voce rugitus
illius
19:8 et convenerunt adversum eum gentes undique de provinciis et
expanderunt super eum rete suum in vulneribus earum captus est
19:9 et miserunt eum in caveam in catenis adduxerunt eum ad
regem Babylonis miseruntque eum in carcerem ne audiretur vox
eius ultra super montes Israhel
19:10 mater tua quasi vinea in sanguine tuo super aquam plantata
fructus eius et frondes eius creverunt ex aquis multis
19:11 et factae sunt ei virgae solidae in sc
ptra dominantium et
exaltata est statura eius inter frondes et vidit altitudinem
suam in multitudine palmitum suorum
19:12 et evulsa est in ira in terramque proiecta et ventus urens
siccavit fructum eius marcuerunt et arefactae sunt virgae
roboris eius ignis comedit eam
19:13 et nunc transplantata est in desertum in terra invia et
sitienti
19:14 et egressus est ignis de virga ramorum eius qui fructum
eius comedit et non fuit in ea virga fortis sceptrum
dominantium planctus est et erit in planctum
20:1 et factum est in anno septimo in quinto mense in decima
mensis venerunt viri de senioribus Israhel ut interrogarent
Dominum et sederunt coram me
20:2 et factus est sermo Domini ad me dicens
20:3 fili hominis loquere senioribus Israhel et dices ad eos
haec dicit Dominus Deus num ad interrogandum me vos venistis
vivo ego quia non respondebo vobis ait Dominus Deus
20:4 si iudicas eos si iudicas fili hominis abominationes patrum
eorum ostende eis
20:5 et dices ad eos haec dicit Dominus Deus in die qua elegi
Israhel et levavi manum meam pro stirpe domus Iacob et apparui
eis in terra Aegypti et levavi manum meam pro eis dicens ego
Dominus Deus vester
20:6 in die illa levavi manum meam pro eis ut educerem eos de
terra Aegypti in terram quam provideram eis fluentem lacte et
melle quae est egregia inter omnes terras
20:7 et dixi ad eos unusquisque offensiones oculorum suorum
abiciat et in idolis Aegypti nolite pollui ego Dominus Deus
vester
20:8 et inritaverunt me nolueruntque audire unusquisque
abominationes oculorum suorum non proiecit nec idola Aegypti
reliquerunt et dixi ut effunderem indignationem meam super eos
et implerem iram meam in eis in medio terrae Aegypti
20:9 et feci propter nomen meum ut non violaretur coram gentibus
in quarum medio erant et inter quas apparui eis ut educerem eos
de terra Aegypti
20:10 eieci ergo eos de terra Aegypti et eduxi in desertum
20:11 et dedi eis praecepta mea et iudicia mea ostendi eis quae
faciat homo et vivat in eis
20:12 insuper et sabbata mea dedi eis ut esset signum inter me
et eos et scirent quia ego Dominus sanctificans eos
20:13 et inritaverunt me domus Israhel in deserto in praeceptis
meis non ambulaverunt et iudicia mea proiecerunt quae faciens
homo vivet in eis et sabbata mea violaverunt vehementer dixi
ergo ut effunderem furorem meum super eos in deserto et
consumerem eos
20:14 et feci propter nomen meum ne violaretur coram gentibus de
quibus eieci eos in conspectu earum
20:15 ego igitur levavi manum meam super eos in deserto ne
inducerem eos in terram quam dedi eis fluentem lacte et melle
praecipuam terrarum omnium
20:16 quia iudicia mea proiecerunt et in praeceptis meis non
ambulaverunt et sabbata mea violaverunt post idola enim cor
eorum gradiebatur
20:17 et pepercit oculus meus super eos ut non interficerem eos
nec consumpsi eos in deserto
20:18 dixi autem ad filios eorum in solitudine in praeceptis
patrum vestrorum nolite incedere nec iudicia eorum custodiatis
nec in idolis eorum polluamini
20:19 ego Dominus Deus vester in praeceptis meis ambulate et
iudicia mea custodite et facite ea
20:20 et sabbata mea sanctificate ut sit signum inter me et vos
et sciatur quia ego Dominus Deus vester
20:21 et exacerbaverunt me filii in praeceptis meis non
ambulaverunt et iudicia mea non custodierunt ut facerent ea
quae cum fecerit homo vivet in eis et sabbata mea violaverunt
et comminatus sum ut effunderem furorem meum super eos et
implerem iram meam in eis in deserto
20:22 averti autem manum meam et feci propter nomen meum ut non
violaretur coram gentibus de quibus eieci eos in oculis earum
20:23 iterum levavi manum meam in eos in solitudine ut
dispergerem illos in nationes et ventilarem in terras
20:24 eo quod iudicia mea non fecissent et praecepta mea
reprobassent et sabbata mea violassent et post idola patrum
suorum fuissent oculi eorum
20:25 ergo et ego dedi eis praecepta non bona et iudicia in
quibus non vivent
20:26 et pollui eos in muneribus suis cum offerrent omne quod
aperit vulvam propter delicta sua et scient quia ego Dominus
20:27 quam ob rem loquere ad domum Israhel fili hominis et dices
ad eos haec dicit Dominus Deus adhuc et in hoc blasphemaverunt
me patres vestri cum sprevissent me contemnentes
20:28 et induxissem eos in terram super quam levavi manum meam
ut darem eis viderunt omnem collem excelsum et omne lignum
nemorosum et immolaverunt ibi victimas suas et dederunt ibi
inritationem oblationis suae et posuerunt ibi odorem suavitatis
suae et libaverunt libationes suas
20:29 et dixi ad eos quid est excelsum ad quod vos ingredimini
et vocatum est nomen eius Excelsum usque ad hanc diem
20:30 propterea dic ad domum Israhel haec dicit Dominus Deus
certe in via patrum vestrorum vos polluimini et post
offendicula eorum vos fornicamini
20:31 et in oblatione donorum vestrorum cum transducitis filios
vestros per ignem vos polluimini in omnibus idolis vestris
usque hodie et ego respondebo vobis domus Israhel vivo ego
dicit Dominus Deus quia non respondebo vobis
20:32 neque cogitatio mentis vestrae fiet dicentium erimus sicut
gentes et sicut cognationes terrae ut colamus ligna et lapides
20:33 vivo ego dicit Dominus Deus quoniam in manu forti et
brachio extento et in furore effuso regnabo super vos
20:34 et educam vos de populis et congregabo vos de terris in
quibus dispersi estis in manu valida et brachio extento et in
furore effuso regnabo super vos
20:35 et adducam vos in desertum populorum et iudicabor vobiscum
ibi facie ad faciem
20:36 sicut iudicio contendi adversum patres vestros in deserto
terrae Aegypti sic iudicabo vos dicit Dominus Deus
20:37 et subiciam vos sceptro meo et inducam vos in vinculis
foederis
20:38 et eligam de vobis transgressores et impios et de terra
incolatus eorum educam eos et terram Israhel non ingredientur
et scietis quia ego Dominus
20:39 et vos domus Israhel haec dicit Dominus Deus singuli post
idola vestra ambulate et servite eis quod si et in hoc non
audieritis me et nomen meum sanctum pollueritis ultra in
muneribus vestris et in idolis vestris
20:40 in monte sancto meo in monte excelso Israhel ait Dominus
Deus ibi serviet mihi omnis domus Israhel omnes inquam in terra
in qua placebunt mihi et ibi quaeram primitias vestras et
initium decimarum vestrarum in omnibus sanctificationibus
vestris
20:41 in odorem suavitatis suscipiam vos cum eduxero vos de
populis et congregavero vos de terris in quas dispersi estis et
sanctificabor in vobis in oculis nationum
20:42 et scietis quia ego Dominus cum induxero vos ad terram
Israhel in terram pro qua levavi manum meam ut darem eam
patribus vestris
20:43 et recordabimini ibi viarum vestrarum et omnium scelerum
vestrorum quibus polluti estis in eis et displicebitis vobis in
conspectu vestro in omnibus malitiis vestris quas fecistis
20:44 et scietis quia ego Dominus cum benefecero vobis propter
nomen meum non secundum vias vestras malas neque secundum
scelera vestra pessima domus Israhel ait Dominus Deus
20:45 et factus est sermo Domini ad me dicens
20:46 fili hominis pone faciem tuam contra viam austri et stilla
ad africum et propheta ad saltum agri meridiani
20:47 et dices saltui meridiano audi verbum Domini haec dicit
Dominus Deus ecce ego succendam in te ignem et conburam in te
omne lignum viride et omne lignum aridum non extinguetur flamma
succensionis et conburetur in ea omnis facies ab austro usque
ad aquilonem
20:48 et videbit universa caro quia ego Dominus succendi eam nec
extinguetur
20:49 et dixi ha ha ha Domine Deus ipsi dicunt de me numquid non
per parabolas loquitur iste
21:1 et factus est sermo Domini ad me dicens
21:2 fili hominis pone faciem tuam ad Hierusalem et stilla ad
sanctuaria et propheta contra humum Israhel
21:3 et dices terrae Israhel haec dicit Dominus Deus ecce ego ad
te et eiciam gladium meum de vagina sua et occidam in te iustum
et impium
21:4 pro eo autem quod occidi in te iustum et impium idcirco
egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem ab austro
ad aquilonem
21:5 ut sciat omnis caro quia ego Dominus eduxi gladium meum de
vagina sua inrevocabilem
21:6 et tu fili hominis ingemesce in contritione lumborum et in
amaritudinibus ingemesce coram eis
21:7 cumque dixerint ad te quare tu gemis dices pro auditu quia
venit et tabescet omne cor et dissolventur universae manus et
infirmabitur omnis spiritus et per cuncta genua fluent aquae
ecce venit et fiet ait Dominus Deus
21:8 et factus est sermo Domini ad me dicens
21:9 fili hominis propheta et dices haec dicit Dominus Deus
loquere gladius gladius exacutus est et limatus
21:10 ut caedat victimas exacutus est ut splendeat limatus est
qui moves sceptrum filii mei succidisti omne lignum
21:11 et dedi eum ad levigandum ut teneatur manu iste exacutus
est gladius et iste limatus ut sit in manu interficientis
21:12 clama et ulula fili hominis quia hic factus est in populo
meo hic in cunctis ducibus Israhel qui fugerant gladio traditi
sunt cum populo meo idcirco plaude super femur
21:13 quia probatus est et hoc cum sceptrum subverterit et non
erit dicit Dominus Deus
21:14 tu ergo fili hominis propheta et percute manu ad manum et
duplicetur gladius ac triplicetur gladius interfectorum hic est
gladius occisionis magnae qui obstupescere eos facit
21:15 et corde tabescere et multiplicat ruinas in omnibus portis
eorum dedi conturbationem gladii acuti et limati ad fulgendum
amicti ad caedem
21:16 exacuere vade ad dextram sive ad sinistram quocumque
faciei tuae est appetitus
21:17 quin et ego plaudam manu ad manum et implebo indignationem
meam ego Dominus locutus sum
21:18 et factus est sermo Domini ad me dicens
21:19 et tu fili hominis pone tibi duas vias ut veniat gladius
regis Babylonis de terra una egredientur ambo et manu capiet
coniecturam in capite viae civitatis coniciet
21:20 viam pones ut veniat gladius ad Rabbath filiorum Ammon et
ad Iudam in Hierusalem munitissimam
21:21 stetit enim rex Babylonis in bivio in capite duarum viarum
divinationem quaerens commiscens sagittas interrogavit idola
exta consuluit
21:22 ad dextram eius facta est divinatio super Hierusalem ut
ponat arietes ut aperiat os in caede ut elevet vocem in ululatu
ut ponat arietes contra portas ut conportet aggerem ut
aedificet munitiones
21:23 eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum
et sabbatorum otium imitans ipse autem recordabitur iniquitatis
ad capiendum
21:24 idcirco haec dicit Dominus Deus pro eo quod recordati
estis iniquitatis vestrae et revelastis praevaricationes
vestras et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus
vestris pro eo inquam quod recordati estis manu capiemini
21:25 tu autem profane impie dux Israhel cuius venit dies in
tempore iniquitatis praefinita
21:26 haec dicit Dominus Deus aufer cidarim tolle coronam nonne
haec est quae humilem sublevavit et sublimem humiliavit
21:27 iniquitatem iniquitatem iniquitatem ponam eam et hoc nunc
factum est donec veniret cuius est iudicium et tradam ei
21:28 et tu fili hominis propheta et dic haec dicit Dominus Deus
ad filios Ammon et ad obprobrium eorum et dices mucro mucro
evaginate ad occidendum limate ut interficias et fulgeas
21:29 cum tibi viderentur vana et divinarentur mendacia ut
dareris super colla vulneratorum impiorum quorum venit dies in
tempore iniquitatis praefinita
21:30 revertere ad vaginam tuam in loco in quo creatus es in
terra nativitatis tuae iudicabo te
21:31 et effundam super te indignationem meam in igne furoris
mei sufflabo in te daboque te in manus hominum insipientium et
fabricantium interitum
21:32 igni eris cibus sanguis tuus erit in medio terrae
oblivioni traderis quia ego Dominus locutus sum
22:1 et factum est verbum Domini ad me dicens
22:2 et tu fili hominis num iudicas num iudicas civitatem
sanguinum
22:3 et ostendes ei omnes abominationes suas et dices haec dicit
Dominus Deus civitas effundens sanguinem in medio sui ut veniat
tempus eius et quae fecit idola contra semet ipsam ut
pollueretur
22:4 in sanguine tuo qui a te effusus est deliquisti et in
idolis tuis quae fecisti polluta es et adpropinquare fecisti
dies tuos et adduxisti tempus annorum tuorum propterea dedi te
obprobrium gentibus et inrisionem universis terris
22:5 quae iuxta sunt et quae procul a te triumphabunt de te
sordida nobilis grandis interitu
22:6 ecce principes Israhel singuli in brachio suo fuerunt in te
ad effundendum sanguinem
22:7 patrem et matrem contumeliis adfecerunt in te advenam
calumniati sunt in medio tui pupillum et viduam contristaverunt
apud te
22:8 sanctuaria mea sprevistis et sabbata mea polluistis
22:9 viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem et
super montes comederunt in te scelus operati sunt in medio tui
22:10 verecundiora patris discoperuerunt in te inmunditiam
menstruatae humiliaverunt in te
22:11 et unusquisque in uxorem proximi sui operatus est
abominationem et socer nurum suam polluit nefarie frater
sororem suam filiam patris sui oppressit in te
22:12 munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem usuram
et superabundantiam accepisti et avare proximos tuos
calumniabaris meique oblita es ait Dominus Deus
22:13 ecce conplosi manus meas super avaritiam tuam quam fecisti
et super sanguinem qui effusus est in medio tui
22:14 numquid sustinebit cor tuum aut praevalebunt manus tuae in
diebus quos ego faciam tibi ego Dominus locutus sum et faciam
22:15 et dispergam te in nationes et ventilabo te in terras et
deficere faciam inmunditiam tuam a te
22:16 et possidebo te in conspectu gentium et scies quia ego
Dominus
22:17 et factum est verbum Domini ad me dicens
22:18 fili hominis versa est mihi domus Israhel in scoriam omnes
isti aes et stagnum et ferrum et plumbum in medio fornacis
scoria argenti facti sunt
22:19 propterea haec dicit Dominus Deus eo quod versi estis
omnes in scoriam propterea ecce ego congregabo vos in medium
Hierusalem
22:20 congregatione argenti et aeris et ferri et stagni et
plumbi in medium fornacis ut succendam in eam ignem ad
conflandum sic congregabo in furore meo et in ira mea et
requiescam et conflabo vos
22:21 et congregabo vos et succendam vos in igne furoris mei et
conflabimini in medio eius
22:22 ut conflatur argentum in medio fornacis sic eritis in
medio eius et scietis quia ego Dominus effuderim indignationem
meam super vos
22:23 et factum est verbum Domini ad me dicens
22:24 fili hominis dic ei tu es terra inmunda et non conpluta in
die furoris
22:25 coniuratio prophetarum in medio eius sicut leo rugiens
capiensque praedam animam devoraverunt opes et pretium
acceperunt viduas eius multiplicaverunt in medio illius
22:26 sacerdotes eius contempserunt legem meam et polluerunt
sanctuaria mea inter sanctum et profanum non habuere distantiam
et inter pollutum et mundum non intellexerunt et a sabbatis
meis averterunt oculos suos et coinquinabar in medio eorum
22:27 principes eius in medio illius quasi lupi rapientes
praedam ad effundendum sanguinem et perdendas animas et avare
sectanda lucra
22:28 prophetae autem eius liniebant eos absque temperamento
videntes vana et divinantes eis mendacium dicentes haec dicit
Dominus Deus cum Dominus non sit locutus
22:29 populi terrae calumniabantur calumniam et rapiebant
violenter egenum et pauperem adfligebant et advenam opprimebant
calumnia absque iudicio
22:30 et quaesivi de eis virum qui interponeret sepem et staret
oppositus contra me pro terra ne dissiparem eam et non inveni
22:31 et effudi super eos indignationem meam in igne irae meae
consumpsi eos viam eorum in caput eorum reddidi ait Dominus
Deus
23:1 et factus est sermo Domini ad me dicens
23:2 fili hominis duae mulieres filiae matris unius fuerunt
23:3 et fornicatae sunt in Aegypto in adulescentia sua
fornicatae sunt ibi subacta sunt ubera earum et fractae sunt
mammae pubertatis earum
23:4 nomina autem earum Oolla maior et Ooliba soror eius et
habui eas et pepererunt filios et filias porro earum nomina
Samaria Oolla et Hierusalem Ooliba
23:5 fornicata est igitur Oolla super me et insanivit in
amatores suos in Assyrios propinquantes
23:6 vestitos hyacintho principes et magistratus iuvenes
cupidinis universos equites ascensores equorum
23:7 et dedit fornicationes suas super eos electos filios
Assyriorum universos et in omnibus in quos insanivit in
inmunditiis eorum polluta est
23:8 insuper et fornicationes suas quas habuerat in Aegypto non
reliquit nam et illi dormierant cum ea in adulescentia eius et
illi confregerant ubera pubertatis eius et effuderant
fornicationem suam super eam
23:9 propterea tradidi eam in manu amatorum suorum in manus
filiorum Assur super quorum insanivit libidinem
23:10 ipsi discoperuerunt ignominiam eius filios et filias
illius tulerunt et ipsam occiderunt gladio et factae sunt
famosae mulieres et iudicia perpetrarunt in ea
23:11 quod cum vidisset soror eius Ooliba plus quam illa
insanivit libidine et fornicationem suam super fornicationem
sororis suae
23:12 ad filios Assyriorum praebuit inpudenter ducibus et
magistratibus ad se venientibus indutis veste varia equitibus
qui vectabantur equis et adulescentibus forma cunctis egregia
23:13 et vidi quod polluta esset via una ambarum
23:14 et auxit fornicationes suas cumque vidisset viros depictos
in pariete imagines Chaldeorum expressas coloribus
23:15 et accinctos balteis renes et tiaras tinctas in capitibus
eorum formam ducum omnium similitudinem filiorum Babylonis
terraeque Chaldeorum in qua orti sunt
23:16 et insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum et
misit nuntios ad eos in Chaldeam
23:17 cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum
polluerunt eam stupris suis et polluta est ab eis et saturata
est anima eius ab illis
23:18 denudavit quoque fornicationes suas et discoperuit
ignominiam suam et recessit anima mea ab ea sicut recesserat
anima mea a sorore eius
23:19 multiplicavit enim fornicationes suas recordans dies
adulescentiae suae quibus fornicata est in terra Aegypti
23:20 et insanivit libidine super concubitu eorum quorum carnes
sunt ut carnes asinorum et sicut fluxus equorum fluxus eorum
23:21 et visitasti scelus adulescentiae tuae quando subacta sunt
in Aegypto ubera tua et confractae mammae pubertatis tuae
23:22 propterea Ooliba haec dicit Dominus Deus ecce ego
suscitabo omnes amatores tuos contra te de quibus satiata est
anima tua et congregabo eos adversum te in circuitu
23:23 filios Babylonis et universos Chaldeos nobiles tyrannosque
et principes omnes filios Assyriorum iuvenes forma egregia
duces et magistratus universos principes principum et nominatos
ascensores equorum
23:24 et venient super te instructi curru et rota multitudo
populorum lorica et clypeo et galea armabuntur contra te
undique et dabo coram eis iudicium et iudicabunt te iudiciis
suis
23:25 et ponam zelum meum in te quem exercent tecum in furore
nasum tuum et aures tuas praecident et quae remanserint gladio
concident ipsi filios tuos et filias tuas capient et novissimum
tuum devorabitur igni
23:26 et denudabunt te vestimentis tuis et tollent vasa gloriae
tuae
23:27 et requiescere faciam scelus tuum de te et fornicationem
tuam de terra Aegypti nec levabis oculos tuos ad eos et Aegypti
non recordaberis amplius
23:28 quia haec dicit Dominus Deus ecce ego tradam te in manu
eorum quos odisti in manu de quibus satiata est anima tua
23:29 et agent tecum in odio et tollent omnes labores tuos et
dimittent te nudam et ignominia plenam revelabitur ignominia
fornicationum tuarum scelus tuum et fornicationes tuae
23:30 fecerunt haec tibi quia fornicata es post gentes inter
quas polluta es in idolis eorum
23:31 in via sororis tuae ambulasti et dabo calicem eius in manu
tua
23:32 haec dicit Dominus Deus calicem sororis tuae bibes
profundum et latum eris in derisum et in subsannationem quae es
capacissima
23:33 ebrietate et dolore repleberis calice maeroris et
tristitiae calice sororis tuae Samariae
23:34 et bibes illum et epotabis usque ad feces et fragmenta
eius devorabis et ubera tua lacerabis quia ego locutus sum ait
Dominus Deus
23:35 propterea haec dicit Dominus Deus quia oblita es mei et
proiecisti me post corpus tuum tu quoque porta scelus tuum et
fornicationes tuas
23:36 et ait Dominus ad me dicens fili hominis numquid iudicas
Oollam et Oolibam et adnuntias eis scelera earum
23:37 quia adulterae sunt et sanguis in manibus earum et cum
idolis suis fornicatae sunt insuper et filios suos quos
genuerunt mihi obtulerunt eis ad devorandum
23:38 sed et hoc fecerunt mihi polluerunt sanctuarium meum in
die illa et sabbata mea profanaverunt
23:39 cumque immolarent filios suos idolis suis et ingrederentur
sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud etiam haec
fecerunt in medio domus meae
23:40 miserunt ad viros venientes de longe ad quos nuntium
miserant itaque ecce venerunt quibus te lavisti et
circumlevisti stibio oculos tuos et ornata es mundo muliebri
23:41 sedisti in lecto pulcherrimo et mensa ordinata est ante te
thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam
23:42 et vox multitudinis exultantis erat in ea et in viris qui
de multitudine hominum adducebantur et veniebant de deserto
posuerunt armillas in manibus eorum et coronas speciosas in
capitibus eorum
23:43 et dixi ei quae adtrita est in adulteriis nunc
fornicabitur in fornicatione sua etiam haec
23:44 et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem sic
ingrediebantur ad Oollam et ad Oolibam mulieres nefarias
23:45 viri ergo iusti sunt hii iudicabunt eas iudicio
adulterarum et iudicio effundentium sanguinem quia adulterae
sunt et sanguis in manibus earum
23:46 haec enim dicit Dominus Deus adduc ad eas multitudinem et
trade eas in tumultum et in rapinam
23:47 et lapidentur lapidibus populorum et confodiantur gladiis
eorum filios et filias earum interficient et domos earum igne
succendent
23:48 et auferam scelus de terra et discent omnes mulieres ne
faciant secundum scelus earum
23:49 et dabunt scelus vestrum super vos et peccata idolorum
vestrorum portabitis et scietis quia ego Dominus Deus
24:1 et factum est verbum Domini ad me in anno nono in mense
decimo decima mensis dicens
24:2 fili hominis scribe tibi nomen diei huius in qua
confirmatus est rex Babylonis adversum Hierusalem hodie
24:3 et dices per proverbium ad domum inritatricem parabolam et
loqueris ad eos haec dicit Dominus Deus pone ollam pone inquam
et mitte in ea aquam
24:4 congere frusta eius in ea omnem partem bonam femur et armum
electa et ossibus plena
24:5 pinguissimum pecus adsume conpone quoque struices ossuum
sub ea efferbuit coctio eius et discocta sunt ossa illius in
medio eius
24:6 propterea haec dicit Dominus Deus vae civitati sanguinum
ollae cuius rubigo in ea est et rubigo eius non exivit de ea
per partes et per partes suas eice eam non cecidit super eam
sors
24:7 sanguis enim eius in medio eius est super limpidissimam
petram effudit illum non effudit illum super terram ut possit
operiri pulvere
24:8 ut superducerem indignationem meam et vindicta ulciscerer
dedi sanguinem eius super petram limpidissimam ne operiretur
24:9 propterea haec dicit Dominus Deus vae civitati sanguinum
cuius ego grandem faciam pyram
24:10 congere ossa quae igne succendam consumentur carnes et
concoquetur universa conpositio et ossa tabescent
24:11 pone quoque eam super prunas vacuam ut incalescat et
liquefiat aes eius et confletur in medio eius inquinamentum
eius et consumatur rubigo eius
24:12 multo labore sudatum est et non exibit de ea nimia rubigo
eius neque per ignem
24:13 inmunditia tua execrabilis quia mundare te volui et non es
mundata a sordibus tuis sed nec mundaberis prius donec
quiescere faciam indignationem meam in te
24:14 ego Dominus locutus sum venit et faciam non transeam nec
parcam nec placabor iuxta vias tuas et iuxta adinventiones tuas
iudicavi te dicit Dominus
24:15 et factum est verbum Domini ad me dicens
24:16 fili hominis ecce ego tollo a te desiderabile oculorum
tuorum in plaga et non planges neque plorabis neque fluent
lacrimae tuae
24:17 ingemesce tacens mortuorum luctum non facies corona tua
circumligata sit tibi et calciamenta tua erunt in pedibus tuis
nec amictu ora velabis nec cibos lugentium comedes
24:18 locutus sum ergo ad populum mane et mortua est uxor mea
vesperi fecique mane sicut praeceperat mihi
24:19 et dixit ad me populus quare non indicas nobis quid ista
significent quae tu facis
24:20 et dixi ad eos sermo Domini factus est ad me dicens
24:21 loquere domui Israhel haec dicit Dominus Deus ecce ego
polluam sanctuarium meum superbiam imperii vestri et
desiderabile oculorum vestrorum et super quo pavet anima vestra
et filii vestri et filiae quas reliquistis gladio cadent
24:22 et facietis sicut feci ora amictu non velabitis et cibos
lugentium non comedetis
24:23 coronas habebitis in capitibus vestris et calciamenta in
pedibus non plangetis neque flebitis sed tabescetis in
iniquitatibus vestris et unusquisque gemet ad fratrem suum
24:24 eritque Hiezecihel vobis in portentum iuxta omnia quae
fecit facietis cum venerit istud et scietis quia ego Dominus
Deus
24:25 et tu fili hominis ecce in die quo tollam ab eis
fortitudinem eorum et gaudium dignitatis et desiderium oculorum
eorum super quo requiescunt animae eorum filios et filias eorum
24:26 in die illa cum venerit fugiens ad te ut adnuntiet tibi
24:27 in die inquam illa aperietur os tuum cum eo qui fugit et
loqueris et non silebis ultra erisque eis in portentum et
scietis quia ego Dominus
25:1 et factus est sermo Domini ad me dicens
25:2 fili hominis pone faciem tuam contra filios Ammon et
prophetabis de eis
25:3 et dices filiis Ammon audite verbum Domini Dei haec dicit
Dominus Deus pro eo quod dixisti euge euge super sanctuarium
meum quia pollutum est et super terram Israhel quoniam desolata
est et super domum Iuda quoniam ducti sunt in captivitatem
25:4 idcirco ego tradam te filiis orientalibus in hereditatem et
conlocabunt caulas suas in te et ponent in te tentoria sua ipsi
comedent fruges tuas et ipsi bibent lac tuum
25:5 daboque Rabbath in habitaculum camelorum et filios Ammon in
cubile pecorum et scietis quia ego Dominus
25:6 quia haec dicit Dominus Deus pro eo quod plausisti manu et
percussisti pede et gavisa es ex toto affectu super terram
Israhel
25:7 idcirco ecce ego extendam manum meam super te et tradam te
in direptionem gentium et interficiam te de populis et perdam
de terris et conteram et scies quia ego Dominus
25:8 haec dicit Dominus Deus pro eo quod dixerunt Moab et Seir
ecce sicut omnes gentes domus Iuda
25:9 idcirco ecce ego aperiam umerum Moab de civitatibus de
civitatibus inquam eius et de finibus eius inclitas terrae
Bethiesimoth et Beelmeon et Cariathaim
25:10 filiis orientis cum filiis Ammon et dabo eam in
hereditatem ut non sit memoria ultra filiorum Ammon in gentibus
25:11 et in Moab faciam iudicia et scient quia ego Dominus
25:12 haec dicit Dominus Deus pro eo quod fecit Idumea ultionem
ut se vindicaret de filiis Iuda peccavitque delinquens et
vindictam expetivit de eis
25:13 idcirco haec dicit Dominus Deus extendam manum meam super
Idumeam et auferam de ea hominem et iumentum et faciam eam
desertum ab austro et qui sunt in Daedan gladio cadent
25:14 et dabo ultionem meam super Idumeam per manum populi mei
Israhel et facient in Edom iuxta iram meam et furorem meum et
scient vindictam meam dicit Dominus Deus
25:15 haec dicit Dominus Deus pro eo quod fecerunt Palestini in
vindictam et ulti se sunt toto animo interficientes et
implentes inimicitias veteres
25:16 propterea haec dicit Dominus Deus ecce ego extendam manum
meam super Palestinos et interficiam interfectores et perdam
reliquias maritimae regionis
25:17 faciamque in eis ultiones magnas arguens in furore et
scient quia ego Dominus cum dedero vindictam meam super eos
26:1 et factum est in undecimo anno prima mensis factus est
sermo Domini ad me dicens
26:2 fili hominis pro eo quod dixit Tyrus de Hierusalem euge
confractae sunt portae populorum conversa est ad me implebor
deserta est
26:3 propterea haec dicit Dominus Deus ecce ego super te Tyre et
ascendere faciam ad te gentes multas sicut ascendit mare
fluctuans
26:4 et dissipabunt muros Tyri et destruent turres eius et radam
pulverem eius de ea et dabo eam in limpidissimam petram
26:5 siccatio sagenarum erit in medio maris quia ego locutus sum
ait Dominus Deus et erit in direptionem gentibus
26:6 filiae quoque eius quae sunt in agro gladio interficientur
et scient quia ego Dominus
26:7 quia haec dicit Dominus Deus ecce ego adducam ad Tyrum
Nabuchodonosor regem Babylonis ab aquilone regem regum cum
equis et curribus et equitibus et coetu populoque magno
26:8 filias tuas quae sunt in agro gladio interficiet et
circumdabit te munitionibus et conportabit aggerem in gyro et
levabit contra te clypeum
26:9 et vineas et arietes temperabit in muros tuos et turres
tuas destruet in armatura sua
26:10 inundatione equorum eius operiet te pulvis eorum a sonitu
equitum et rotarum et curruum movebuntur muri tui dum ingressus
fuerit portas tuas quasi per introitus urbis dissipatae
26:11 ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas
populum tuum gladio caedet et statuae tuae nobiles in terram
corruent
26:12 vastabunt opes tuas diripient negotiationes tuas et
destruent muros tuos et domos tuas praeclaras subvertent et
lapides tuos et ligna tua et pulverem tuum in medio aquarum
ponent
26:13 et quiescere faciam multitudinem canticorum tuorum et
sonitus cithararum tuarum non audietur amplius
26:14 et dabo te in limpidissimam petram siccatio sagenarum eris
nec aedificaberis ultra quia ego locutus sum dicit Dominus Deus
26:15 haec dicit Dominus Deus Tyro numquid non a sonitu ruinae
tuae et gemitu interfectorum tuorum cum occisi fuerint in medio
tui commovebuntur insulae
26:16 et descendent de sedibus suis omnes principes maris et
auferent exuvias suas et vestimenta sua varia abicient et
induentur stupore in terra sedebunt et adtoniti super repentino
casu tuo admirabuntur
26:17 et adsumentes super te lamentum dicent tibi quomodo
peristi quae habitas in mari urbs inclita quae fuisti fortis in
mari cum habitatoribus tuis quos formidabant universi
26:18 nunc stupebunt naves in die pavoris tui et turbabuntur
insulae in mari eo quod nullus egrediatur ex te
26:19 quia haec dicit Dominus Deus cum dedero te urbem desolatam
sicut civitates quae non habitantur et adduxero super te
abyssum et operuerint te aquae multae
26:20 et detraxero te cum his qui descendunt in lacum ad populum
sempiternum et conlocavero te in terra novissima sicut
solitudines veteres cum his qui deducuntur in lacum ut non
habiteris porro dedero gloriam in terra viventium
26:21 in nihilum redigam te et non eris et requisita non
invenieris ultra in sempiternum dicit Dominus Deus
27:1 et factum est verbum Domini ad me dicens
27:2 tu ergo fili hominis adsume super Tyrum lamentum
27:3 et dices Tyro quae habitat in introitu maris negotiationi
populorum ad insulas multas haec dicit Dominus Deus o Tyre tu
dixisti perfecti decoris ego sum
27:4 et in corde maris sita finitimi tui qui te aedificaverunt
impleverunt decorem tuum
27:5 abietibus de Sanir extruxerunt te cum omnibus tabulatis
maris cedrum de Libano tulerunt ut facerent tibi malum
27:6 quercus de Basan dolaverunt in remos tuos transtra tua
fecerunt tibi ex ebore indico et praetoriola de insulis Italiae
27:7 byssus varia de Aegypto texta est tibi in velum ut
poneretur in malo hyacinthus et purpura de insulis Elisa facta
sunt operimentum tuum
27:8 habitatores Sidonis et Aradii fuerunt remiges tui sapientes
tui Tyre facti sunt gubernatores tui
27:9 senes Bibli et prudentes eius habuerunt nautas ad
ministerium variae supellectilis tuae omnes naves maris et
nautae earum fuerunt in populo negotiationis tuae
27:10 Persae et Lydi et Lybies erant in exercitu tuo viri
bellatores tui clypeum et galeam suspenderunt in te pro ornatu
tuo
27:11 filii Aradii cum exercitu tuo erant super muros tuos in
circuitu sed et Pigmei qui erant in turribus tuis faretras suas
suspenderunt in muris tuis per gyrum ipsi conpleverunt
pulchritudinem tuam
27:12 Carthaginienses negotiatores tui a multitudine cunctarum
divitiarum argento ferro stagno plumboque repleverunt nundinas
tuas
27:13 Graecia Thubal et Mosoch ipsi institores tui mancipia et
vasa aerea adduxerunt populo tuo
27:14 de domo Thogorma equos et equites et mulos adduxerunt ad
forum tuum
27:15 filii Dadan negotiatores tui insulae multae negotiatio
manus tuae dentes eburneos et hebeninos commutaverunt in pretio
tuo
27:16 Syrus negotiator tuus propter multitudinem operum tuorum
gemmam purpuram et scutulata et byssum et sericum et chodchod
proposuerunt in mercatu tuo
27:17 Iuda et terra Israhel ipsi institores tui in frumento
primo balsamum et mel et oleum et resinam proposuerunt in
nundinis tuis
27:18 Damascenus negotiator tuus in multitudine operum tuorum in
multitudine diversarum opum in vino pingui in lanis coloris
optimi
27:19 Dan et Graecia et Mozel in nundinis tuis proposuerunt
ferrum fabrefactum stacte et calamus in negotiatione tua
27:20 Dadan institores tui in tapetibus ad sedendum
27:21 Arabia et universi principes Cedar ipsi negotiatores manus
tuae cum agnis et arietibus et hedis venerunt ad te
negotiatores tui
27:22 venditores Saba et Reema ipsi negotiatores tui cum
universis primis aromatibus et lapide pretioso et auro quod
proposuerunt in mercatu tuo
27:23 Aran et Chenne et Eden negotiatores Saba Assur Chelmad
venditores tui
27:24 ipsi negotiatores tui multifariam involucris hyacinthi et
polymitorum gazarumque pretiosarum quae obvolutae et adstrictae
erant funibus cedros quoque habebant in negotiationibus tuis
27:25 naves maris principes tuae in negotiatione tua et repleta
es et glorificata nimis in corde maris
27:26 in aquis multis adduxerunt te remiges tui ventus auster
contrivit te in corde maris
27:27 divitiae tuae et thesauri tui et multiplex instrumentum
tuum nautae tui et gubernatores tui qui tenebant supellectilem
tuam et populo tuo praeerant viri quoque bellatores tui qui
erant in te cum universa multitudine tua quae est in medio tui
cadent in corde maris in die ruinae tuae
27:28 a sonitu clamoris gubernatorum tuorum conturbabuntur
classes
27:29 et descendent de navibus suis omnes qui tenebant remum
nautae et universi gubernatores maris in terra stabunt
27:30 et heiulabunt super te voce magna et clamabunt amare et
superiacient pulverem capitibus suis et cinere conspergentur
27:31 et radent super te calvitium et accingentur ciliciis et
plorabunt te in amaritudine animae ploratu amarissimo
27:32 et adsument super te carmen lugubre et plangent te quae
est ut Tyrus quae obmutuit in medio maris
27:33 quae in exitu negotiationum tuarum de mari implesti
populos multos in multitudine divitiarum tuarum et populorum
tuorum ditasti reges terrae
27:34 nunc contrita es a mari in profundis aquarum opes tuae et
omnis multitudo tua quae erat in medio tui ceciderunt
27:35 universi habitatores insularum obstipuerunt super te et
reges earum omnes tempestate perculsi mutaverunt vultus
27:36 negotiatores populorum sibilaverunt super te ad nihilum
deducta es et non eris usque in perpetuum
28:1 et factus est sermo Domini ad me dicens
28:2 fili hominis dic principi Tyri haec dicit Dominus Deus eo
quod elevatum est cor tuum et dixisti Deus ego sum et in
cathedra Dei sedi in corde maris cum sis homo et non Deus et
dedisti cor tuum quasi cor Dei
28:3 ecce sapientior es tu Danihele omne secretum non est
absconditum a te
28:4 in sapientia et prudentia tua fecisti tibi fortitudinem et
adquisisti aurum et argentum in thesauris tuis
28:5 in multitudine sapientiae tuae et in negotiatione tua
multiplicasti tibi fortitudinem et elevatum est cor tuum in
robore tuo
28:6 propterea haec dicit Dominus Deus eo quod elevatum est cor
tuum quasi cor Dei
28:7 idcirco ecce ego adducam super te alienos robustissimos
gentium et nudabunt gladios suos super pulchritudinem
sapientiae tuae et polluent decorem tuum
28:8 interficient et detrahent te et morieris interitu occisorum
in corde maris
28:9 numquid dicens loqueris Deus ego sum coram interficientibus
te cum sis homo et non Deus in manu occidentium te
28:10 morte incircumcisorum morieris in manu alienorum quia ego
locutus sum ait Dominus Deus
28:11 et factus est sermo Domini ad me dicens fili hominis leva
planctum super regem Tyri
28:12 et dices ei haec dicit Dominus Deus tu signaculum
similitudinis plenus sapientia et perfectus decore
28:13 in deliciis paradisi Dei fuisti omnis lapis pretiosus
operimentum tuum sardius topazius et iaspis chrysolitus et onyx
et berillus sapphyrus et carbunculus et zmaragdus aurum opus
decoris tui et foramina tua in die qua conditus es praeparata
sunt
28:14 tu cherub extentus et protegens et posui te in monte
sancto Dei in medio lapidum ignitorum ambulasti
28:15 perfectus in viis tuis a die conditionis tuae donec
inventa est iniquitas in te
28:16 in multitudine negotiationis tuae repleta sunt interiora
tua iniquitate et peccasti et eieci te de monte Dei et perdidi
te o cherub protegens de medio lapidum ignitorum
28:17 elevatum est cor tuum in decore tuo perdidisti sapientiam
tuam in decore tuo in terram proieci te ante faciem regum dedi
te ut cernerent te
28:18 in multitudine iniquitatum tuarum et iniquitate
negotiationis tuae polluisti sanctificationem tuam producam
ergo ignem de medio tui qui comedat te et dabo te in cinerem
super terram in conspectu omnium videntium te
28:19 omnes qui viderint te in gentibus obstupescent super te
nihili factus es et non eris in perpetuum
28:20 et factus est sermo Domini ad me dicens
28:21 fili hominis pone faciem tuam contra Sidonem et
prophetabis de ea
28:22 et dices haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te Sidon et
glorificabor in medio tui et scient quia ego Dominus cum fecero
in ea iudicia et sanctificatus fuero in ea
28:23 et inmittam ei pestilentiam et sanguinem in plateis eius
et corruent interfecti in medio eius gladio per circuitum et
scient quia ego Dominus
28:24 et non erit ultra domui Israhel offendiculum amaritudinis
et spina dolorem inferens undique per circuitum eorum qui
adversantur eis et scient quia ego Dominus Deus
28:25 haec dicit Dominus Deus quando congregavero domum Israhel
de populis in quibus dispersi sunt sanctificabor in eis coram
gentibus et habitabunt in terra sua quam dedi servo meo Iacob
28:26 et habitabunt in ea securi et aedificabunt domos
plantabuntque vineas et habitabunt confidenter cum fecero
iudicia in omnibus qui adversantur eis per circuitum et scient
quia ego Dominus Deus eorum
29:1 in anno decimo in decimo mense undecima mensis factum est
verbum Domini ad me dicens
29:2 fili hominis pone faciem tuam contra Pharaonem regem
Aegypti et prophetabis de eo et de Aegypto universa
29:3 loquere et dices haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te
Pharao rex Aegypti draco magne qui cubas in medio fluminum
tuorum et dicis meus est fluvius et ego feci memet ipsum
29:4 et ponam frenum in maxillis tuis et adglutinabo pisces
fluminum tuorum squamis tuis et extraham te de medio fluminum
tuorum et universi pisces tui squamis tuis adherebunt
29:5 et proiciam te in desertum et omnes pisces fluminis tui
super faciem terrae cades non colligeris neque congregaberis
bestiis terrae et volatilibus caeli dedi te ad devorandum
29:6 et scient omnes habitatores Aegypti quia ego Dominus pro eo
quod fuisti baculus harundineus domui Israhel
29:7 quando adprehenderunt te manu et confractus es et lacerasti
omnem umerum eorum et innitentibus eis super te comminutus es
et dissolvisti omnes renes eorum
29:8 propterea haec dicit Dominus Deus ecce ego adducam super te
gladium et interficiam de te hominem et iumentum
29:9 et erit terra Aegypti in desertum et solitudinem et scient
quia ego Dominus eo quod dixerit fluvius meus est et ego feci
29:10 idcirco ecce ego ad te et ad flumina tua daboque terram
Aegypti in solitudines gladio dissipatam a turre Syenes usque
ad terminos Aethiopiae
29:11 non pertransibit eam pes hominis neque pes iumenti
gradietur in ea et non habitabitur quadraginta annis
29:12 daboque terram Aegypti desertam in medio terrarum
desertarum et civitates eius in medio urbium subversarum erunt
desolatae quadraginta annis et dispergam Aegyptios in nationes
et ventilabo eos in terras
29:13 quia haec dicit Dominus Deus post finem quadraginta
annorum congregabo Aegyptum de populis in quibus dispersi
fuerunt
29:14 et reducam captivitatem Aegypti et conlocabo eos in terra
Fatures in terra nativitatis suae et erunt ibi in regnum humile
29:15 inter regna cetera erit humillima et non elevabitur ultra
super nationes et inminuam eos ne imperent gentibus
29:16 neque erunt ultra domui Israhel in confidentia docentes
iniquitatem ut fugiant et sequantur eos et scient quia ego
Dominus Deus
29:17 et factum est in vicesimo et septimo anno in primo in una
mensis factum est verbum Domini ad me dicens
29:18 fili hominis Nabuchodonosor rex Babylonis servire fecit
exercitum suum servitute magna adversum Tyrum omne caput
decalvatum et omnis umerus depilatus est et merces non est
reddita ei neque exercitui eius de Tyro pro servitute qua
servivit mihi adversum eam
29:19 propterea haec dicit Dominus Deus ecce ego dabo
Nabuchodonosor regem Babylonis in terra Aegypti et accipiet
multitudinem eius et depraedabitur manubias eius et diripiet
spolia eius et erit merces exercitui illius
29:20 et operi pro quo servivit adversum eam dedi ei terram
Aegypti pro eo quod laboraverunt mihi ait Dominus Deus
29:21 in die illo pullulabit cornu domui Israhel et tibi dabo
apertum os in medio eorum et scient quoniam ego Dominus
30:1 et factum est verbum Domini ad me dicens
30:2 fili hominis propheta et dic haec dicit Dominus Deus
ululate vae vae diei
30:3 quia iuxta est dies et adpropinquavit dies Domini dies
nubis tempus gentium erit
30:4 et veniet gladius in Aegyptum et erit pavor in Aethiopia
cum ceciderint vulnerati in Aegypto et ablata fuerit multitudo
illius et destructa fundamenta eius
30:5 Aethiopia et Lybia et Lydii et omne reliquum vulgus et Chub
et filii terrae foederis cum eis gladio cadent
30:6 haec dicit Dominus Deus et corruent fulcientes Aegyptum et
destruetur superbia imperii eius a turre Syenes gladio cadent
in ea ait Dominus exercituum
30:7 et dissipabuntur in medio terrarum desolatarum et urbes
eius in medio civitatum desertarum erunt
30:8 et scient quoniam ego Dominus cum dedero ignem in Aegyptum
et adtriti fuerint omnes auxiliatores eius
30:9 in die illa egredientur nuntii a facie mea in trieribus ad
conterendam Aethiopiae confidentiam et erit pavor in eis in die
Aegypti quia absque dubio veniet
30:10 haec dicit Dominus Deus et cessare faciam multitudinem
Aegypti in manu Nabuchodonosor regis Babylonis
30:11 ipse et populus eius cum eo fortissimi gentium adducentur
ad disperdendam terram et evaginabunt gladios suos super
Aegyptum et implebunt terram interfectis
30:12 et faciam alveos fluminum aridos et tradam terram in manu
pessimorum et dissipabo terram et plenitudinem eius in manu
alienorum ego Dominus locutus sum
30:13 haec dicit Dominus Deus et disperdam simulacra et cessare
faciam idola de Memphis et dux de terra Aegypti non erit
amplius et dabo terrorem in terra Aegypti
30:14 et disperdam terram Fatures et dabo ignem in Tafnis et
faciam iudicia in Alexandriam
30:15 et effundam indignationem meam super Pelusium robur
Aegypti et interficiam multitudinem Alexandriae
30:16 et dabo ignem in Aegypto quasi parturiens dolebit Pelusium
et Alexandria erit dissipata et in Memphis angustiae cotidianae
30:17 iuvenes Eliupoleos et Bubasti gladio cadent et ipsae
captivae ducentur
30:18 et in Tafnis nigrescet dies cum contrivero ibi sceptra
Aegypti et defecerit in ea superbia potentiae eius ipsam nubes
operiet filiae autem eius in captivitatem ducentur
30:19 et faciam iudicia in Aegypto et scient quia ego Dominus
30:20 et factum est in undecimo anno in primo in septima mensis
factum est verbum Domini ad me dicens
30:21 fili hominis brachium Pharao regis Aegypti confregi et
ecce non est obvolutum ut restitueretur ei sanitas ut ligaretur
pannis et farciretur linteolis et recepto robore posset tenere
gladium
30:22 propterea haec dicit Dominus Deus ecce ego ad Pharao regem
Aegypti et comminuam brachium eius forte sed confractum et
deiciam gladium de manu eius
30:23 et dispergam Aegyptum in gentibus et ventilabo eos in
terris
30:24 et confortabo brachia regis Babylonis daboque gladium meum
in manu eius et confringam brachia Pharaonis et gement
gemitibus interfecti coram facie eius
30:25 et confortabo brachia regis Babylonis et brachia Pharaonis
concident et scient quia ego Dominus cum dedero gladium meum in
manu regis Babylonis et extenderit eum super terram Aegypti
30:26 et dispergam Aegyptum in nationes et ventilabo eos in
terris et scient quia ego Dominus
31:1 et factum est in undecimo anno tertio una mensis factum est
verbum Domini ad me dicens
31:2 fili hominis dic Pharaoni regi Aegypti et populo eius cui
similis factus es in magnitudine tua
31:3 ecce Assur quasi cedrus in Libano pulcher ramis et
frondibus nemorosus excelsusque altitudine et inter condensas
frondes elevatum est cacumen eius
31:4 aquae nutrierunt illum abyssus exaltavit eum flumina eius
manabant in circuitu radicum eius et rivos suos emisit ad
universa ligna regionis
31:5 propterea elevata est altitudo eius super omnia ligna
regionis et multiplicata sunt arbusta eius et elevati sunt rami
eius prae aquis multis
31:6 cumque extendisset umbram suam in ramis eius fecerunt nidos
omnia volatilia caeli et sub frondibus eius genuerunt omnes
bestiae saltuum et sub umbraculo illius habitabat coetus
gentium plurimarum
31:7 eratque pulcherrimus in magnitudine sua et in dilatatione
arbustorum suorum erat enim radix illius iuxta aquas multas
31:8 cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei abietes non
adaequaverunt summitatem eius et platani non fuerunt aequae
frondibus illius omne lignum paradisi Dei non est adsimilatum
illi et pulchritudini eius
31:9 quoniam speciosum feci eum et multis condensisque frondibus
et aemulata sunt eum omnia ligna voluptatis quae erant in
paradiso Dei
31:10 propterea haec dicit Dominus Deus pro eo quod sublimatus
est in altitudine et dedit summitatem suam virentem atque
condensam et elevatum est cor eius in altitudine sua
31:11 tradidi eum in manu fortissimi gentium faciens faciet ei
iuxta impietatem eius eieci eum
31:12 et succident illum alieni et crudelissimi nationum et
proicient eum super montes et in cunctis convallibus corruent
rami eius et confringentur arbusta eius in universis rupibus
terrae et recedent de umbraculo eius omnes populi terrae et
relinquent eum
31:13 in ruina eius habitaverunt omnia volatilia caeli et in
ramis eius fuerunt universae bestiae regionis
31:14 quam ob rem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna
aquarum neque ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque
frondosa nec stabunt in sublimitate eorum omnia quae inrigantur
aquis quia omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam in
medio filiorum hominum ad eos qui descendunt in lacum
31:15 haec dicit Dominus Deus in die quando descendit ad inferos
indixi luctum operui eum abysso et prohibui flumina eius et
coercui aquas multas contristatus est super eum Libanus et
omnia ligna agri concussa sunt
31:16 a sonitu ruinae eius commovi gentes cum deducerem eum ad
infernum cum his qui descendebant in lacum et consolata sunt in
terra infima omnia ligna voluptatis egregia atque praeclara in
Libano universa quae inrigabantur aquis
31:17 nam et ipsi cum ea descendent ad infernum ad interfectos
gladio et brachium uniuscuiusque sedebit sub umbraculo eius in
medio nationum
31:18 cui adsimilatus es o inclite atque sublimis inter ligna
voluptatis ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram
ultimam in medio incircumcisorum dormies cum his qui interfecti
sunt gladio ipse est Pharao et omnis multitudo eius dicit
Dominus Deus
32:1 et factum est duodecimo anno in mense duodecimo in una
mensis factum est verbum Domini ad me dicens
32:2 fili hominis adsume lamentum super Pharao regem Aegypti et
dices ad eum leoni gentium adsimilatus es et draconi qui est in
mari et ventilabas cornu in fluminibus tuis et conturbabas
aquas pedibus tuis et conculcabas flumina eorum
32:3 propterea haec dicit Dominus Deus expandam super te rete
meum in multitudine populorum multorum et extrahent te in
sagena mea
32:4 et proiciam te in terram super faciem agri abiciam te et
habitare faciam super te omnia volatilia caeli et saturabo de
te bestias universae terrae
32:5 et dabo carnes tuas super montes et implebo colles tuos
sanie tua
32:6 et inrigabo terram pedore sanguinis tui super montes et
valles implebuntur ex te
32:7 et operiam cum extinctus fueris caelos et nigrescere faciam
stellas eius solem nube tegam et luna non dabit lumen suum
32:8 omnia luminaria caeli maerere faciam super te et dabo
tenebras super terram tuam dicit Dominus Deus
32:9 et inritabo cor populorum multorum cum induxero
contritionem tuam in gentibus super terras quas nescis
32:10 et stupescere faciam super te populos multos et reges
eorum horrore nimio formidabunt super te cum volare coeperit
gladius meus super facies eorum et obstupescent repente singuli
pro anima sua in die ruinae suae
32:11 quia haec dicit Dominus Deus gladius regis Babylonis
veniet tibi
32:12 in gladiis fortium deiciam multitudinem tuam
inexpugnabiles gentes omnes heae et vastabunt superbiam Aegypti
et dissipabitur multitudo eius
32:13 et perdam omnia iumenta eius quae erant super aquas
plurimas et non conturbabit eas pes hominis ultra neque ungula
iumentorum turbabit eas
32:14 tunc purissimas reddam aquas eorum et flumina eorum quasi
oleum adducam ait Dominus Deus
32:15 cum dedero terram Aegypti desolatam deseretur autem terra
a plenitudine sua quando percussero omnes habitatores eius et
scient quia ego Dominus
32:16 planctus est et plangent eum filiae gentium plangent eum
super Aegypto et super multitudine eius plangent eum ait
Dominus Deus
32:17 et factum est in duodecimo anno in quintadecima mensis
factum est verbum Domini ad me dicens
32:18 fili hominis cane lugubre super multitudine Aegypti et
detrahe eam ipsam et filias gentium robustarum ad terram
ultimam cum his qui descendunt in lacum
32:19 quo pulchrior es descende et dormi cum incircumcisis
32:20 in medio interfectorum gladio cadent gladius datus est
adtraxerunt eam et omnes populos eius
32:21 loquentur ei potentissimi robustorum de medio inferni qui
cum auxiliatoribus eius descenderunt et dormierunt incircumcisi
interfecti gladio
32:22 ibi Assur et omnis multitudo eius in circuitu illius
sepulchra eius omnes interfecti et qui ceciderunt gladio
32:23 quorum data sunt sepulchra in novissimis laci et facta est
multitudo eius per gyrum sepulchri eius universi interfecti
cadentesque gladio qui dederant quondam formidinem in terra
viventium
32:24 ibi Aelam et omnis multitudo eius per gyrum sepulchri sui
omnes hii interfecti ruentesque gladio qui descenderunt
incircumcisi ad terram ultimam qui posuerunt terrorem suum in
terra viventium et portaverunt ignominiam suam cum his qui
descendunt in lacum
32:25 in medio interfectorum posuerunt cubile eius in universis
populis eius in circuitu eius sepulchrum illius omnes hii
incircumcisi interfectique gladio dederant enim terrorem in
terra viventium et portaverunt ignominiam suam cum his qui
descendunt in lacum in medio interfectorum positi sunt
32:26 ibi Mosoch et Thubal et omnis multitudo eius in circuitu
illius sepulchra eius omnes hii incircumcisi interfectique et
cadentes gladio quia dederunt formidinem suam in terra
viventium
32:27 et non dormient cum fortibus cadentibusque et
incircumcisis qui descenderunt ad infernum cum armis suis et
posuerunt gladios suos sub capitibus suis et fuerunt
iniquitates eorum in ossibus eorum quia terror fortium facti
sunt in terra viventium
32:28 et tu ergo in medio incircumcisorum contereris et dormies
cum interfectis gladio
32:29 ibi Idumea et reges eius omnes duces eius qui dati sunt
cum exercitu suo cum interfectis gladio et qui cum
incircumcisis dormierunt et cum his qui descenderunt in lacum
32:30 ibi principes aquilonis omnes et universi venatores qui
deducti sunt cum interfectis paventes et in sua fortitudine
confusi qui dormierunt incircumcisi cum interfectis gladio et
portaverunt confusionem suam cum his qui descendunt in lacum
32:31 vidit eos Pharao et consolatus est super universa
multitudine sua quae interfecta est gladio Pharao et omnis
exercitus eius ait Dominus Deus
32:32 quia dedi terrorem meum in terra viventium et dormivit in
medio incircumcisorum cum interfectis gladio Pharao et omnis
multitudo eius ait Dominus Deus
33:1 et factum est verbum Domini ad me dicens
33:2 fili hominis loquere ad filios populi tui et dices ad eos
terra cum induxero super eam gladium et tulerit populus terrae
virum unum de novissimis suis et constituerit eum super se
speculatorem
33:3 et ille viderit gladium venientem super terram et cecinerit
bucina et adnuntiaverit populo
33:4 audiens autem quisquis ille est sonum bucinae non se
observaverit veneritque gladius et tulerit eum sanguis ipsius
super caput eius erit
33:5 sonum bucinae audivit et non se observavit sanguis eius in
ipso erit si autem custodierit animam suam salvavit
33:6 quod si speculator viderit gladium venientem et non
insonuerit bucina et populus non se custodierit veneritque
gladius et tulerit de eis animam ille quidem in iniquitate sua
captus est sanguinem autem eius de manu speculatoris requiram
33:7 et tu fili hominis speculatorem dedi te domui Israhel
audiens ergo ex ore meo sermonem adnuntiabis eis ex me
33:8 si me dicente ad impium impie morte morieris non fueris
locutus ut se custodiat impius a via sua ipse impius in
iniquitate sua morietur sanguinem autem eius de manu tua
requiram
33:9 si autem adnuntiante te ad impium ut a viis suis
convertatur non fuerit conversus a via sua ipse in iniquitate
sua morietur porro tu animam tuam liberasti
33:10 tu ergo fili hominis dic ad domum Israhel sic locuti estis
dicentes iniquitates nostrae et peccata nostra super nos sunt
et in ipsis nos tabescimus quomodo ergo vivere poterimus
33:11 dic ad eos vivo ego dicit Dominus Deus nolo mortem impii
sed ut revertatur impius a via sua et vivat convertimini a viis
vestris pessimis et quare moriemini domus Israhel
33:12 tu itaque fili hominis dic ad filios populi tui iustitia
iusti non liberabit eum in quacumque die peccaverit et impietas
impii non nocebit ei in quacumque die conversus fuerit ab
impietate sua et iustus non poterit vivere in iustitia sua in
quacumque die peccaverit
33:13 etiam si dixero iusto quod vita vivat et confisus in
iustitia sua fecerit iniquitatem omnes iustitiae eius oblivioni
tradentur et in iniquitate sua quam operatus est in ipsa
morietur
33:14 sin autem dixero impio morte morieris et egerit
paenitentiam a peccato suo feceritque iudicium et iustitiam
33:15 pignus restituerit ille impius rapinamque reddiderit in
mandatis vitae ambulaverit nec fecerit quicquam iniustum vita
vivet et non morietur
33:16 omnia peccata eius quae peccavit non inputabuntur ei
iudicium et iustitiam fecit vita vivet
33:17 et dixerunt filii populi tui non est aequi ponderis via
Domini et ipsorum via iniusta est
33:18 cum enim recesserit iustus a iustitia sua feceritque
iniquitatem morietur in eis
33:19 et cum recesserit impius ab impietate sua feceritque
iudicium et iustitiam vivet in eis
33:20 et dicitis non est recta via Domini unumquemque iuxta vias
suas iudicabo de vobis domus Israhel
33:21 et factum est in duodecimo anno in duodecimo mense in
quinta mensis transmigrationis nostrae venit ad me qui fugerat
de Hierusalem dicens vastata est civitas
33:22 manus autem Domini facta fuerat ad me vespere antequam
veniret qui fugerat aperuitque os meum donec veniret ad me mane
et aperto ore meo non silui amplius
33:23 et factum est verbum Domini ad me dicens
33:24 fili hominis qui habitant in ruinosis his super humum
Israhel loquentes aiunt unus erat Abraham et hereditate
possedit terram nos autem multi nobis data est terra in
possessionem
33:25 idcirco dices ad eos haec dicit Dominus Deus qui in
sanguine comeditis et oculos vestros levatis ad inmunditias
vestras et sanguinem funditis numquid terram hereditate
possidebitis
33:26 stetistis in gladiis vestris fecistis abominationes et
unusquisque uxorem proximi sui polluit et terram hereditate
possidebitis
33:27 haec dices ad eos sic dicit Dominus Deus vivo ego quia qui
in ruinosis habitant gladio cadent et qui in agro est bestiis
tradetur ad devorandum qui autem in praesidiis et in speluncis
sunt peste morientur
33:28 et dabo terram in solitudinem et desertum et deficiet
superba fortitudo eius et desolabuntur montes Israhel eo quod
nullus sit qui per eos transeat
33:29 et scient quia ego Dominus cum dedero terram desolatam et
desertam propter universas abominationes suas quas operati sunt
33:30 et tu fili hominis filii populi tui qui loquuntur de te
iuxta muros et in ostiis domorum et dicunt unus ad alterum vir
ad proximum suum loquentes venite et audiamus qui sit sermo
egrediens a Domino
33:31 et veniunt ad te quasi si ingrediatur populus et sedent
coram te populus meus et audiunt sermones tuos et non faciunt
eos quia in canticum oris sui vertunt illos et avaritiam suam
sequitur cor eorum
33:32 et es eis quasi carmen musicum quod suavi dulcique sono
canitur et audient verba tua et non facient ea
33:33 et cum venerit quod praedictum est ecce enim venit tunc
scient quod prophetes fuerit inter eos
34:1 et factum est verbum Domini ad me dicens
34:2 fili hominis propheta de pastoribus Israhel propheta et
dices pastoribus haec dicit Dominus Deus vae pastoribus Israhel
qui pascebant semet ipsos nonne greges pascuntur a pastoribus
34:3 lac comedebatis et lanis operiebamini et quod crassum erat
occidebatis gregem autem meum non pascebatis
34:4 quod infirmum fuit non consolidastis et quod aegrotum non
sanastis quod fractum est non alligastis et quod abiectum est
non reduxistis quod perierat non quaesistis sed cum austeritate
i
perabatis eis et cum potentia
34:5 et dispersae sunt oves meae eo quod non esset pastor et
factae sunt in devorationem omnium bestiarum agri et dispersae
sunt
34:6 erraverunt greges mei in cunctis montibus et in universo
colle excelso et super omnem faciem terrae dispersi sunt greges
mei et non erat qui requireret non erat inquam qui requireret
34:7 propterea pastores audite verbum Domini
34:8 vivo ego dicit Dominus Deus quia pro eo quod facti sunt
greges mei in rapinam et oves meae in devorationem omnium
bestiarum agri eo quod non esset pastor neque enim quaesierunt
pastores gregem meum sed pascebant pastores semet ipsos et
greges meos non pascebant
34:9 propterea pastores audite verbum Domini
34:10 haec dicit Dominus Deus ecce ego ipse super pastores
requiram gregem meum de manu eorum et cessare eos faciam ut
ultra non pascant gregem nec pascant amplius pastores semet
ipsos et liberabo gregem meum de ore eorum et non erunt ultra
eis in escam
34:11 quia haec dicit Dominus Deus ecce ego ipse requiram oves
meas et visitabo eas
34:12 sicut visitat pastor gregem suum in die quando fuerit in
medio ovium suarum dissipatarum sic visitabo oves meas et
liberabo eas de omnibus locis quo dispersae fuerant in die
nubis et caliginis
34:13 et educam eas de populis et congregabo eas de terris et
inducam eas in terram suam et pascam eas in montibus Israhel in
rivis et in cunctis sedibus terrae
34:14 in pascuis uberrimis pascam eas et in montibus excelsis
Israhel erunt pascuae eorum ibi requiescent in herbis
virentibus et in pascuis pinguibus pascentur super montes
Israhel
34:15 ego pascam oves meas et ego eas accubare faciam dicit
Dominus Deus
34:16 quod perierat requiram et quod abiectum erat reducam et
quod confractum fuerat alligabo et quod infirmum erat
consolidabo et quod pingue et forte custodiam et pascam illas
in iudicio
34:17 vos autem greges mei haec dicit Dominus Deus ecce ego
iudico inter pecus et pecus arietum et hircorum
34:18 nonne satis vobis erat pascuam bonam depasci insuper et
reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris et
cum purissimam aquam biberetis reliquam pedibus vestris
turbabatis
34:19 et oves meae his quae conculcata pedibus vestris fuerant
pascebantur et quae pedes vestri turbaverant haec bibebant
34:20 propterea haec dicit Dominus Deus ad eos ecce ego ipse
iudico inter pecus pingue et macilentum
34:21 pro eo quod lateribus et umeris inpingebatis et cornibus
vestris ventilabatis omnia infirma pecora donec dispergerentur
foras
34:22 salvabo gregem meum et non erit ultra in rapinam et
iudicabo inter pecus et pecus
34:23 et suscitabo super ea pastorem unum qui pascat ea servum
meum David ipse pascet ea et ipse erit eis in pastorem
34:24 ego autem Dominus ero eis in Deum et servus meus David
princeps in medio eorum ego Dominus locutus sum
34:25 et faciam cum eis pactum pacis et cessare faciam bestias
pessimas de terra et qui habitant in deserto securi dormient in
saltibus
34:26 et ponam eos in circuitu collis mei benedictionem et
deducam imbrem in tempore suo pluviae benedictionis erunt
34:27 et dabit lignum agri fructum suum et terra dabit germen
suum et erunt in terra sua absque timore et scient quia ego
Dominus cum contrivero catenas iugi eorum et eruero eos de manu
imperantium sibi
34:28 et non erunt ultra in rapinam gentibus neque bestiae
terrae devorabunt eos sed habitabunt confidenter absque ullo
terrore
34:29 et suscitabo eis germen nominatum et non erunt ultra
inminuti fame in terra neque portabunt amplius obprobria
gentium
34:30 et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis et ipsi
populus meus domus Israhel ait Dominus Deus
34:31 vos autem greges mei greges pascuae meae homines estis et
ego Dominus Deus vester dicit Dominus Deus
35:1 et factus est sermo Domini ad me dicens
35:2 fili hominis pone faciem tuam adversum montem Seir et
prophetabis de eo et dices illi
35:3 haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te mons Seir et
extendam manum meam super te et dabo te desolatum atque
desertum
35:4 urbes tuas demoliar et tu desertus eris et scies quia ego
Dominus
35:5 eo quod fueris inimicus sempiternus et concluseris filios
Israhel in manus gladii in tempore adflictionis eorum in
tempore iniquitatis extremae
35:6 propterea vivo ego dicit Dominus Deus quoniam sanguini
tradam te et sanguis te persequetur et cum sanguinem oderis
sanguis persequetur te
35:7 et dabo montem Seir desolatum et desertum et auferam de eo
euntem et redeuntem
35:8 et implebo montes eius occisorum suorum in collibus tuis et
in vallibus tuis atque in torrentibus interfecti gladio cadent
35:9 in solitudines sempiternas tradam te et civitates tuae non
habitabuntur et scietis quoniam ego Dominus
35:10 eo quod dixeris duae gentes et duae terrae meae erunt et
hereditate possidebo eas cum Dominus esset ibi
35:11 propterea vivo ego dicit Dominus Deus quia faciam iuxta
iram tuam et secundum zelum tuum quem fecisti odio habens eos
et notus efficiar per eos cum te iudicavero
35:12 et scies quia ego Dominus audivi universa obprobria tua
quae locutus es de montibus Israhel dicens deserti nobis dati
sunt ad devorandum
35:13 et insurrexistis super me ore vestro et rogastis adversum
me verba vestra ego audivi
35:14 haec dicit Dominus Deus laetante universa terra in
solitudinem te redigam
35:15 sicuti gavisus es super hereditatem domus Israhel eo quod
fuerit dissipata sic faciam tibi dissipatus eris mons Seir et
Idumea omnis et scient quia ego Dominus
36:1 tu autem fili hominis propheta super montes Israhel et
dices montes Israhel audite verbum Domini
36:2 haec dicit Dominus Deus eo quod dixerit inimicus de vobis
euge altitu